Immagini della pagina
PDF
ePub

cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare iubet. X. His senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegio praetorum omnium primum populum consulendum de vere sacro censet, iniussu populi voveri non posse. rogatus in haec verba populus:,,velitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum stet, ut velim, eamque salvam servaverit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, datum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque profana erunt, Iovi fieri ex qua die senatus populusque iusserit. qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito: quo modo faxit, probe factum esto. si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto neque scelus esto. si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto, neve cui cleptum erit. si atro die faxit insciens, probe factum esto. si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. si anteidea senatus populusque iusserit fieri ac faxit, eo populus solutus liber esto". eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis. votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus. sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Vulcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. tum aedes votae. Veneri Erucinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset. Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

XI. Ita rebus divinis peractis tum de bello reque de publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. edictoque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta; ex agris quoque demigrarent omnis regionis eius, qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset: ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe adlatae sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus, navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. magna vis hominum conscripta Romae erat; libėrtini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant. ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in navis impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.

XII. Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. quo primum die haud procul Arpis

in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit, ceterum tacita cura animum incensus, quod cum duce haudquaquam Flaminio Sempronioque simili futura sibi res esset, ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. et prudentiam quidem non vim dictatoris extemplo timuit: constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit; et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus obsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarius cogeret, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; equitum levis que armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; neque universo periculo summa rerum committebatur, et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimo receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae. sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat, ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus. primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat; premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

XIII. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit; irritat etiam de industria ducem, si forte accensum tot T. LIVI PARS II.

18

indignitatibus et cladibus sociorum detrahere ad aequum certamen possit. inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum illecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt. monitos, ut etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os Casilinum pro Casino dux ut acciperet fuit; aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur, ubi terrarum esset. cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse; virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit. ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt: nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio, nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

XIV. Ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa. quieti fuerant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam po

pulationibus Campaniam crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum, et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae,,,spectatumne huc" inquit Minucius,,ut rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec si nullius alterius, nos ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut praeter quam nuper oram illi suam Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus? qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem laeti spectamus. fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nos quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale recuperare parat, Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios adlatum est, cum esset satis altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samnii perlustrando, an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus

« IndietroContinua »