Immagini della pagina
PDF
ePub

se magis quam adversa timere diceret; tum M. Metellus tribunus plebis id enim ferendum esse negat: non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae obstare, et in ducendo bello ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat: quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quorum neutra hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum. itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, et Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta. tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostis. quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabii imperio: nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flaminii suffecisset. dictator contionibus se abstinuit in actione minime popularis. ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, cum hostem verbis extolleret, bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret; magister equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. si penes se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum, ut sciant homines, bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari; et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. huius generis orationibus frustra habitis et consule

creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire; et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat. unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum. XXVI. Is iuvenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores pervenit: quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit, scitique plebis unus gratiam tulit. omnes eam rogationem quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt: ipse, qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientem iniuriam tulit, acceptisque in ipso itinere litteris senatus consulti de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cumque invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

XXVII. Minucius vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint. tantum suam felicitatem virtutem

que enituisse: ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse, quem ad modum imperio aequato utantur. se optimum ducere aut diebus alternis, aut si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, ut par hosti non consilio solum sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam habituram, quaecumque temeritas collegae habuisset. sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse. itaque se numquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum cessurum; nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset servaturum. ita obtinuit, ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. castris quoque se separari magister equitum voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit-neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem - nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse. tumulus erat inter castra Minucii et Poenorum, quem qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. àger omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum habebat; re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat. et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. in has latebras, quot

quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium. primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostis. ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat, et vanis animis et minis increpat hostem. principio levem armaturam dimittit; deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti viderct, instructis legionibus procedit. et Hannibal laborantibus suis alia atque alia ut crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac si recta pugna esset, haudquaquam impar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta. sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt, ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset. XXIX. Tum Fabius primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie,,,ita est“, inquit,,non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. sed aliud iurgandi succensendique tempus erit: nune signa extra vallum proferte. victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus“. iam magna ex parte caesis aliis aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit. itaque, priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integrum aciem; qui pluT. LIVI PARS II.

19

1

res simul terga dederant, conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus, inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.

Ita per variam fortunam dici maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius convocatis militibus,,saepe ego“ inquit „audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus, et dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. castra cum Fabio iungamus: ad praetorium eius signa cum contulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, vos, milites, eos, quorum vos modo arma dexterae texerunt, patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit". XXX. Signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa. profecti et agmine incedentes dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt. ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset, circumfusos que militum eius totum agmen patronos consalutasset,,,parentibus" inquit ,,meis, dictator, quibus te modo nomine, quo fando possum, aequavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem tum omnium horum. itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque, et, quod tibi mihique, quod exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso, placatus me magistri equitum, hos ordines suos quemque tendere iubeas." tum dextrae interiunctae, militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum

« IndietroContinua »