Immagini della pagina
PDF
ePub

tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam vulgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse: nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem eam famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sidere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit, et priusquam in continentem escensionem faceret, Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi ac si insulis cultorum egentibus praedarentur. itaque in insidias temere illati cum a frequentibus palantes et ignari ab locorum gnaris circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt. ad mille hominum, cum iis Sempronio Blaeso quaestore amisso, classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilic praetori, ut ab legato eius P. Sura Romam reduceretur. ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabii accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semenstri imperio acciperent.

Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit: sed et Coelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris ; quam moram quia exspectare territa iam clade civitas

non poterat, eo decursum est, ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore, dictator crederetur facile obtinuisse.

XXXII. Consules Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano excrcitu accepto hibernaculis mature communitis – medium autumni erat — Fabii artibus cumi summa inter se concordia bellum gesserunt. frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant: adeoque inopia est coactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.

Cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam illatae atque ita verba facta, ut dicerent scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana atque imperio, geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum. si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque iudicaverint ab quibus donum, animo ac voluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque, acciperent. legatis gratiae actae pro munificentia curaque, patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

XXXIII. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus; et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent. indici data libertas et aeris gravis viginti milia. legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium

Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Boiis atque Insubribus gererentur. ad Pineum quoque regcm in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum, aut, si diem proferre vellet, obsides accipiendos. adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquà quidem, effugiebat. in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urb. C. Pupius et Caeso Quinctius Flaminius aedem in arce faciendam locaverunt.

Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret: se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. ad haec consulibus rescriptum, sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste: itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur. patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M'. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, res ad interregnum rediit. XXXIV. consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi sunt a patribus C. Claudius Appii filius Cento, inde P. Cornelius Asina in eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabii opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, vulgus et extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terentii, criminando non senatum módo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam

1

eorum favorem candidato suo conciliabat: ab hominibus nobilibus per multos annos bellum quaerentibus Hannibalem in Italiam adductum; ab isdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. cum quattuor legionibus universis pugnari posse apparuisse eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset; duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque appellaretur qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci: consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobiles ictum, nec finem ante belli habituros quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent. nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. cui non id apparere, id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos, consulatum unum certe plebis Romanae esse. populum liberum habiturum ac daturum ei, qui magis vere vincere quam diu imperare malit.

XXXV. Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus P. Cornelio Merenda L. Manlio Vulsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilibus iam familiarum plebei, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae. tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat et damnatione collegae et sua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversandum quam collega datur consuli. inde praetoria comitia habita: creati M'. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors,

[ocr errors]

LIBER XXII. CAP. 35. 36. 37. [a. U. c. 536. a. C. 216] 295 Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit. additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. omnes absentes creati sunt; nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos quem iam non antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

XXXVI. Exercitus quoque multiplicati sunt. quantae autem copiae peditum equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum quadringeni equites essent; socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent; septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat. Ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi propter territos vulgo homines novis prodigiis: nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis Cediis aquas fonte calido gelidas manasse. id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat: et in via Fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.

XXXVII. Per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flaminii consulis exercitusque adlatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.

« IndietroContinua »