Immagini della pagina
PDF
ePub

vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum. quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius ita infirmiore. vinculo contracta esset. tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus: nunc misericordia vestra conciliati, auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur. neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut vetustate et gradu honoris nos praestent. neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est. fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse, qui vos appeteret: Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus, et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. subactis his gentibus, quae inter nos vosque sunt, quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus: Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrunique auxilium aequum est patere; his tamen maxime, qui eam implorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant, omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt. quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti, et ubi conflagrassent Sidicini, ad nos tra

iecturum illud incendium esse. nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? quae est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata: hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit: aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum, sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore. usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit: itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid fuerimus, vestrum id omne existimaturi. vobis arabitur ager Campanus vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis, nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet. adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis, et iubete sperare incolumem Capuam futuram. qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos, quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse, in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberos que nostros esse? stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo, quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubeatis. alterum responsum salutem victoriam lucem ac libertatem; alterumominari horreo, quae ferat. proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite".

XXXI. Summotis deinde legatis cum consultus se

natus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque. Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul;,,auxilio vos, Campani, dignos censet senatus, sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustjor amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt. itaque arma deos prius quam homines violatura adversus Samnites vobis negamus: legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat". ad ea princeps legationis sic enim domo mandatum attulerant,,quando quidem" inquit,,nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis: itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde paliemur, dediticii vestri passuri". sub haec dicta omnes manus ad consules tendentes pleni lacrimarum in vestibulo curiae procubuerunt. commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. tum iam fides agi visa deditos non prodi, nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent. peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent, neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent. si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, T. LIVI PARS II.

3

sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium vocarent, iisque clara voce imperarent, ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

XXXII. Hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur. iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. priori Valerio Samnitium legiones eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant occurrunt. simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, qua Campanus Sidicino tulerit. Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit, paucis suos adhortatus, ne novum bellum eos novusque hostis terreret. quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem: qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse. quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numerent, qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos Auruncos, domita armis habeant; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga compulerint. cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri, cujus ductu auspicio que ineunda pugna sit, utrum, qui audiendus dumtaxat magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum mili

tarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.,,facta mea non dicta vos, milites", inquit,,sequi volo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo nec per coitiones, usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. fuit cum hoc dici poterat,,,,patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus et eodem anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit"": nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut ante, sed virtutis est praemium. proinde summum quodque spectate, milites, decus. non si mihi novum hoc Corvini cognomen diis auctoríbus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit. semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. nunc quod instat, diis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite". XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis, vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem qui sc offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, isdem gerebat. itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem persecutus ducis castris egreditur. proelium, ut quod maxime umquam, pari spe utrimque aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria: utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos: namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tum consul trepida

« IndietroContinua »