Immagini della pagina
PDF
ePub

erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius cornibus proelium fuit. hinc Poenus, hinc Afer urget, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant. sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant. magna vis hominum ibi occisa; et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque viderunt, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere. et Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus, sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spem reliquerat. quae posteaquam litteris Scipionum Romae vulgata sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.

XXX. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Hamilcone praefecto Hannibalis expugnata est. multo sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit; nec ulia magis vis obsessos quam fames expugnavit. absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec antequam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt. recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem Graecam urbem circumsedit, opulentam quondam armis

virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent. itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit; movissetque in Sicilia res nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta.

Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem Veneris Erucinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. senatus decrevit, ut Tib. Sempronius consul designatus, cum primo honorem inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa. et M. Aemilio Lepido, qui bis consul, augurque fuerat, filii tres, Lucius Marcus Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti per triduum in foro dederunt. aediles curules C. Laetorius et Tib. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerant, qui per triduum instaurati sunt. plebeii ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.

Circumacto tertio anno Punici belli Tib. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; App. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere

rem gessisset. XXXI. Senatus, quo die primum est in Capitolio consultus, decrevit ut, quo eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. de exercitibus ita decreverunt, ut duabus legionibus urbanis Tib. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. quae ibi legiones essent - erant autem Cannensis maxime exercitus eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur. ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Tib. Maecilius Croto legatus ab App. Claudio est missus. taciti primo exspectaverant homines, uti consul comitia collegae creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. quod ubi sensit consul,,,utrumque" inquit,,e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exer citus in Campaniam proficisci, et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime vultis, haberetis." ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit. interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erucinae. utraque in Capitolio est, canali uno discretae. et de trecentis equitibus Campanis, qui in Sicilia cum fide ́stipendiis emeritis Romam venerant, latum ad populum, ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent, pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. maxime ut hoc ferretur moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant vetere patria relicta, in eam, in quam redierant, nondum adsciti. postT. LIVI PARS II.

23

quam Marcellus ab exercitu redit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur. creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; vulgo que patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad Iunonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.

XXXII. Consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit; Sempronio ** volonesque fierent et sociorum viginti quinque milia. M. Valerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus. praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent. praetores, quorum iuris dictio erat, tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt: eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum

est.

Interim Carthaginem, unde Mago frater Hannibalis duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam, omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse. erant qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit. parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum exspectari; ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii, et proximo

iis anno acerbe atque avare imperatum, gravi tributo et collatione iniqua frumenti pressos: nihil deesse aliud quam auctorem, ad quem deficerent. haec clandestina legatio per principes missa erat maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt; in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem, et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt.

Et Romae consules transactis rebus, quae in urbe agendae erant, movebant iam sese ad bellum. Tib. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent: qui non invexisset, eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. ne praetoribus quidem, qui ad ius dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data est. Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium: Terentianum Tarentum mitti cum aliquo legatorum. et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque his praesidio esset. et T. Otacilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.

XXXIII. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo magis, quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. postquam

« IndietroContinua »