Immagini della pagina
PDF
ePub

1

tertia iam pugna, tertia iam victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt. inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana illati sunt, deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem. ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanumi. praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. dat qui prosequantur, itinera cum cura demonstrent, quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis pervenit, foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his, ut Philippus rex quam maxima classe ducentas autem naves videbatur effecturus in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent. XXXIV. In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad lunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt. inde profecti cum altum tenerent, conspecti e classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus. Valerius Flaccus cercyros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conáti; deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis; et ad praefectum classis adducti, cum quaereret, qui et unde et quo tenderent cursum, Xe

nophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse saeptam hostium praesidiis. deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis, interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut consules, ubicumque essent, quam primum deportare. ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias qui praeesset missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret, darctque operam, ne quod iis colloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.

Per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia provincia decedens rettulisset, qui status rerum in insula esset, bellum ac defectionem omnis spectare, Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello, quod motum iri videretur; decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum quadringentos equites scriberet, eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret quoad Mucius convaluisset. ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat, subegeratque in consulatu Sardos. sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliaris insulas deicitur; ibique adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.

XXXV. In Italia cum post Cannensem pugnam, fra

[ocr errors]

ctis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes, ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt, petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet: praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. interim Tib. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Vulturnum flumen circa Liternum posuit castra. ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones ea maxima pars volonum erant – adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret; omnes satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset: quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata; brevique tanta concordia coaluerant omniuni animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex condicione quisque esset miles factus. haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset, et quid iis ipsi respondissent. triduum post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas movet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius

medix tuticus summus magistratus erat Campanis cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio apparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. triduum sacrificatum ad Hamas. nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ad decimam diei horam coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;, alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio, capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

XXXVI. Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. nec eum provida fefellit opinio: nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum magna ex parte servorum spoliantem victos praedas que agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet. ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit. auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret, urbemque oppugnaret. id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in

tali necessitate deserendi socios implorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Vulturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis, quae alia super alia nuntiabantur, expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.

XXXVII. Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat, et iam operibus oppugnabatur. adversus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat. inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improviso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem intra castra atque urbem instruxit. ceterum, postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.

Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, isdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Tib. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites amisit; signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano

« IndietroContinua »