Immagini della pagina
PDF
ePub

defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium Vescellium Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; praeda alia militi concessa exercitusque Luceriam reductus.

XXXVIII. Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas velis ferrentur, neque hostium an sociorum essent sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas appulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae. consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit. cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret. cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt. his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae; iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves impositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello. si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret, daretque operam, ut Philippum in regno contineret. pecunia ad classem tuendam bellumque Ma

.

cedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi: ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta. simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

XXXIX. Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una ex his quae Romam missae erant ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex, quae cum Hannibale legatis suis convenissent, quaeque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotius et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata. sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.

Et circa Capuam, transgresso Vulturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant. Compulteriam et Trebulam et Saticulam, urbes quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. et Nolae sicut priore anno senatus Romanorum plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.

XL. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant, postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est implicitus. Manlius navibus longis ad Caralis subductis navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto duo et viginti milia peditum mille ducentos equites confecit. cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus crat in Pellitos Sardos ad iuventutem armandam, qua copias augeret.

filius nomine Hostius castris praeerat: is adolescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme vivi capti. alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit. debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius post famam appulsae Punicae classis Caralis se recepit: ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. Hasdrubal, copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus Caralis perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinceps procursationes, levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem, signis collatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. diu pugnam ancipitem Poeni Sardis facile vinci adsuetis fecerunt, postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi. ceterum terga dantes circumducto cornu, quo pepulerat Sardos, inclusit Romanus. caedes inde magis quam pugna fuit. duodecim milia hostium caesa Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti. XLI. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostius in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies pau

cos recepit. deinde aliae quoque civitates, qua ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit. ibi navibus longis deductis impositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat, Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus, et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.

Per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. quem ut incautum opprimeret, App. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto aestuque suo Locros traiecit. iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt. Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.

Eadem aestate Marcellus ab Nela, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit, adeoque omnia ferro atque igni vastavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret. XLII. itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt:,,hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus, a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti. tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Ro

manum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te comploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere

ita sumus aliquotiens hac aestate devastati, ut M. Marcellus non Hannibal vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te ad unum modo ictum vigentem velut aculeo emisso torpere. per annos centum cum populo Romano bellum gessimus nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per bienniuin Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires, quam suis viribus nos defendit. non ego secundis rebus nostris gloriabor, duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt. quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam quae hodie eveniunt. magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros, ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant: nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano vagarentur agro. causa autem haec est, quod neque tu defendis, et nostra iuventus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos, quo quemque trahit quamvis vana praedae spes. Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidiumque simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis". XLIII. Ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque: et indicare clades suas, et petere praesidium, et queri indefensos se neglectosque. indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium; postremo, ni impetraretur, tum denique queren

« IndietroContinua »