Immagini della pagina
PDF
ePub

dum frustra opem imploratam. exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab iis summoturum hostis. quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.

Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit, ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat; omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerunt. tum ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. ex his Hanno cum ad murum successisset, Heren. nium Bassum et Herium Pettium ad colloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis virtutem fortunamque extollit; populi Romani obterit ut senescentem cum viribus maiestatem. quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent: nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. ipsorum quam Hannibalis interesse, capta an tradita Nola poteretur. potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset: sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset,

ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. nolle ominari quae captae urbi cessura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum. XLIV. ad ea Herennius Bassus respondit, niultos annos iam inter Romanum No. lanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere; et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerat, sero iam esse mutare eam. dedituris se Hannibali non fuisse accersendum Romanorum praesidium. cum iis qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.

Hoc colloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae: itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique sunt, dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna; memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis. eo die commisso modico certamine atque irritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt amplius quadringenti, Romani quinquaginta. imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit: itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter urbem erant castraque: eo spatio et sunt omnia campi circa Nolam concurrerunt. clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit; et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos collaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum

accepissent. XLV. Proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce milite alio, instare iubet. non omnis esse in acie, praedantis vagari in agro; sed qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. abisse illam vim vigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse. ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat. arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque: militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. „,legatumine Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui erepto ex equo G. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis: en minor res est. hic experiri vim virtutemque volo. expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam quo voletis, vel sequar". XLVI. Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem, favoris indicem, accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. quae oppugnare cupientis milites

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sexcenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi: Romanorum minus mille interfecli. posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit. tertio post die ob iram credo aliquam aut spem liberalioris militiae ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.

Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit, circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto, ipse Capuam propius movit castra, agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. sex milia armatorum habebant, peditem imbellem; equitatu plus poterant: itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. hunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesivit, et quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret, daretque opima spolia victus aut victor caperet. XLVII. haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem T. LIVI PARS II.

24

hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit. iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverunt. cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos, dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant. tum Campanus Romano equorum" inquit,,,hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos. ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus". dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit: Taurea, verbis ferocior quam re,,,minime sis" inquit,,cantherium in fossam", quae vox in rusticum inde proverbium prodita est. Claudius, cum ea via longe perequitasset, nullo obvio hoste in campum rursus evectus increpans ignaviam hostis cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit. huic pugnae equestri rem quam vera sit, communis [certe] existimatio est mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae invectum per alteram stupentibus miraculo hostibus intactum evasisse. XLVIII. Quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent; nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant. id convexit in Claudiana castra super Suessulam, ibique hiberna aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. et Tib. Gracchus a Cumis Luceriam in Apulia legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit, tuerique oram agri Sallentini et et providere, quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret, iussit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Exitu aestatis eius, qua haec gesta perscripsimus, litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quam

« IndietroContinua »