Immagini della pagina
PDF
ePub

que prosperas in Hispania res gessissent. sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse. quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant: cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse. litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur: sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur. Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere. tributo sumptus suppeditari. eum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas imminutum: qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste. itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam. prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates, cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent, conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur. haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus. XLIX. ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum, ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut quae in naves imposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. i mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam secus quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.

.

1

Cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt; cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa Romanis. tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis; trinisque eo die castris potiti sunt. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante. iterum signis collatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. tum verò omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

[ocr errors]
[ocr errors]

C.1

S 28 C 19990

Titi Livi Ab urbe condita libri /

Livy lat

Vol. 2

60984 81800

1277998-10

« IndietroContinua »