Immagini della pagina
PDF
ePub

natur. pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba; et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum. eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit, et cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri nam et antea, sicut nunc quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant, secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.

VI. Eodem anno seu motu terrae seu qua vi alia forum medium ferme specu vasto collapsum in immensam altitudinem dicitur; neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, explere potuisse prius quam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset: id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset? silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse; equoque deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo Titi Tatii milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem: et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

Post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. in exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret; legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem interfecissent occideret. quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu fremunt omnibus locis, irent, crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset. potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem valuisse? vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse, ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur. his vocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.

VII. Priusquam dictator legionesque novae in Her nicos venirent, ductu C. Sulpicii legati res per occasionem gesta egregie est. in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta. multum ab spe adeundi valli res Hernicis afuit: adeo turbatis inde ordinibus abscessere. dictatoris. deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et copiae duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas virtutes

acuit. neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur: quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur. hunc eximium florem iuventulis eo etiam, quod ut duplex acciperent stipendium decreverant, spei animorumque implevere. immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reservati plus sibi quam pro virili parte adnitendum scirent. extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior virtus esset. duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat: ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites permissu deinde cius relictis equis clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam. neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent. VIII. Tunc inter primores duorum populorum res geritur. quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. vulgus aliud armatorum velut delegata primoribus pugna eventum suum in virtute aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures vulnera accipiunt. tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret, quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco? his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem, et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie avertunt: neque tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere. diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne

ante meridiem signum dare posset: eo in noctem tractum erat certamen. postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. nec Romanis incruenta victoria fuit: quarta pars militum amissa, et ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

IX. Insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxissent, neque inventis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde eis Tiburtes portas clausere. ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur. dictatorem T. Quinctium Pennum eo anno fuisse satis constat et magistrum equi tum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante, ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit. quaesita ea propria familiae laus leviorem auctorem Licinium facit. cum mentionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam inveniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus. eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Affienis castra habuere. dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit. pons in medio erat neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui poterentur, incertis viribus satis discerni poterat. tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit, et quantum maxima voce potuit,,quem nunc“ inquit „Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior". X. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur, et praeci

[ocr errors]

puam sortem periculi petere nollent. tum T. Manlius L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit: „,iniussu tuo" inquit,,,imperator, extra ordinem numquam pugnaverim, non si certam victoriam videam: si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit". tum dictator,,macte virtute" inquit,,ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum iuvantibus diis praesta". armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est — linguam etiam ab irrisu exserentem producunt. recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares. corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis: media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species. non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat. ubi constitere inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit: Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. iacentis inde corpus ab omni alia vexatione intactum uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. defixerat pavor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. inter carminum

« IndietroContinua »