Immagini della pagina
PDF
ePub

sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt. quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit,,,sine modo" inquit,,,sese praeda praepediant". alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. tum magistro equitum accito,,vides tu," inquit,,M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent impediti impedimentis nostris. adgredere, quod inter praedandum omni multitudini evenit, dissipatos. raros equis insidentes, raros quibus ferrum in manu sit, invenies; equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde. mihi legiones peditumque pugna curae erunt: penes te equestre sit decus". XXXIX. Equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia replet. inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur. tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. novato clamore signa inferuntur; et quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu; et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum. quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent, concitaverint se in hostem. nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit: partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt. pedes restantes ac circumventos cecidit; ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus

conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus, nihil prospere agerent: expiandum id bellum magna mercede luendumque esse. id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine. audebantque iam quidam nominare auctores armorum. unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papii exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum indutiarum ruptor. de eo coacti referre praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur, et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur; quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime: ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. placuit cum corpore bona quoque eius dedi. nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum irrita fuit deditio. dicta tor ex senatus consulto triumphavit.

XL. Hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas praedas egisse. nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit: id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret, functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre. vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallenti mendacio trahunt. inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa, nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER IX.

EPITOME. T. Veturius Sp. Postumius consules apud Caudinas Furcas deducto in locum iniquum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sexcentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur. iidemque auctore Sp. Postumio consule, qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus tribunis plebis et omnibus qui fidem spoponderant dediti Samnitibus non sunt recepti. nec multo postea fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum missis receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant, pudor prioris flagitii abolitus est. tribus duae adiectae sunt, Ufentina et Falerna. Suessa et Pontiae coloniae deductae sunt. Ap. Claudius censor aquam perduxit; viam stravit quae Appia vocata est; libertinorum filios in senatum legit: ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, sequentis anni consules in senatu legendo observaverunt quem ad modum ante proximos censores fuerat. res praeterea contra Apulos Etruscos Umbros Marsos Pelignos Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus; quae cum comitia et campum turbaret et in iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit; eaque res Fabio Maximo nomen dedit. in hoc libro mentionem habet Alexandri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi Romani viribus, quae tunc erant, colligitur, si Alexander in Italiam traiecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore quam de iis gentibus, quas ad Orientem imperio suo subiecerat.

I. Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herennii filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque, is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt,,,ne nihil actum" inquit,,hac legatione censeatis, expiatum est

quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque diis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus. quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid diis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum quem meorum suppliciorum iudicem fe ram, neminem, neque populum neque privatum, fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam, et precabor, ut iras suas vertant in eos, quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, placari nequeant nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant diis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis diis gesturos. II. Haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat; inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit, pecoraque diversos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesidiis: ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant. iam et is rumor ante de industria vulgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi

eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret. ea modo, qua irent, consultatio fuit. duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque, sed quanto tutior tanto fere longior; altera per Furculas Caudinas brevior. sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est. sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda, aut si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque evadendum. in eum campum via alia per cavam rupem Roman. demisso agmine, cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacentem molem invenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam. eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent. deinde ubi praetoria consulum erigi videre, et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque irritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix dii immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt. III. Querentes magis quam consultantes nox oppressit,

« IndietroContinua »