Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

C. 46.,,transvecti sunt" restitui, quod in A. „transvectis" legitur. ib. cum in A. E. G. all. dari" exstaret, etiam,,praestari" scribere malui, quam propter praestare, quod ad militare facilius se accommodare poterat, dare e C. recipere. C. 47. dubitavi an „sufficit, quod in cdd. est, ab h. 1. alienum esset, et,,suffecit" restitui.

est.

[ocr errors]

In tertia decade antiquissimum et integerrimum omnium codicum esse Puteanum (A) et antea erat cognitum, et nuper diligentissima Alschefskii collatione, cuius partem certe in editionis maioris volumine tertio publici iuris fecit, confirmatum et comprobatum Ad eum proxime accedunt et si non ex ipso Puteano tamen ex codicibus ei simillimis ducti sunt Mediceus (B), Colbertinus (C), Bambergensis (D) quique non multo his inferior est Cantabrigiensis (E); qui libri quamquam non prorsus liberi sunt coniecturis et emendationibus librariorum, cf. Annal. Marburg. a. 1847 p. 1000 sqq., tamen haud pauca afferunt subsidia ad Livii orationem integritati restituendam. Itaque quantum fieri potuit hos codices secutus rarius ad recentiores confugi, et quae in iis probabiliter correcta videbantur recipienda putavi. Sed ne íta quidem omnes locos sanari potuisse nemo mirabitur, qui quam multis erroribus vel optimi libri obsiti sint, reputaverit. Ita lib. XXI, 3. verba,,in Hasdrubalis sequeretur prorsus incerta sunt, nam et,,praerogativa militaris quam", et,,sequebatur" in cdd. legitur et ipsa verborum structura offendit. Itaque nescio an mutilus locus, et praedicatum vv. praerogativa militaris omissum sit. C. 5.,,iungendoque" in cdd. est, sed cum h. v. vix usquam ita usurpatum sit, aliquid intercidisse videtur, sive ulteriora fuit sive ceteras, quae Böttcheri est sententia, sive aliud vocabulum. ib. reposui Heerwageni coniecturam: „impeditum agmen“ pro,.peditum ugmen“. Sed cum pedites non longe a ripa abfuisse ex sequentibus appareat, nescio an L. scripserit, ,,peditum elephantos ante eos"; paulo supra „Arbocala eorum“ servavi, sed populi nomen in cdd. significari puto. C. 6.,,orantes“ in B. non legitur, et aut oratum aut oraturi exspectatur. C.7. B. C. „procul muros" habent, et aliis locis procul cum accusativo in optt. cdd. coniunctum legitur, neque tamen insclitam constructionem admittere ausus sum. C. 8.,,coepti sunt, non sufficiebant" in cdd. est; sed asperius videtur dicendi genus, itaque,,sunt" seclusi; Heerwagen,,oppidani dum" suspicatus est. C. 9. nescio an L. scripserit ,,eos ad se adituros". C. 10.,,non cum adsensu" Alsch. dedit, fortasse,,nec c. ad." scriptum erat. ib. „,,Sagunti non abstinemus“ ut reciperem a me impetrare non potui, praesertim cum Tarento praecedat. ib.,,deposcit" num recte habeat dubito, et „,depoposcerit" scriptum fuisse puto. C. 13. cum in cdd. esset,,audiatis sed non" scribendum putavi,audiatis et non“. C. 17. „milia scripta“ dedi, quod v. sunt nullum est vestigium, nisi quod in A. s errore bis posita est. ib.,,celoces deducti" e cdd. Alsch. reposuit, quod dubito, num satis certum sit. ib. pro,,eodem" Gronovius malebat,,nondum“, su

[ocr errors]
[ocr errors]

spicabar,,et ea dein". C. 19. cum in B. legatur,,additum est" nescio an,,additum sit" praestet. ib.,,perdidit" restituendum putavi, cf. Gron. Obss. III, 20; Drak. ad 26, 36, 9; Ann. Marb. 1. 1. p. 1016. C. 20.,,advertere in se“ ex cdd. reposui, avertendo enim ab Italia bello in se advertebant. ib. nescio an ferri possit quod in A. legitur,,finibusque in Italia“ i, e. agro finibusque, quos in Italia obtineant. ib. in A. est: populisq."ut suspicari possis, Livium scripsisse terris (gentibus?) populisque, cf. c. 30 in. C. 21. „Hispani in Africa" reposui, quod ibi Hispani facilius excidere poterat, neque hoc genus chiasmi a Livii usu alienum est. paulo supra in optt. cdd. est,,aut et iam“ in quo fortasse latet,,aut ante iam“. C. 22.,,haud minus" quod in B. all. est, etsi aliqua ratione potest explicari, tamen probabilius est haud e sqq. esse sumptum, et recte in C. m. 1. omissum. C. 22.,,maritimam oram" e cdd. recipere non sustinui, aut m non recte additum aut per omissum videtur. C. 25. ubi in cdd. est,,pro aulo servilio quem acilium" scripsi,,pro Annio Servilioque M. Acilium"; etiam ante non Annius sed annilus in edd. est. ib. non certa sunt ,, per patentia apparuit", cum in cdd. sit,,per impacientia cum apparuit" quare Drak. probavit, Alsch. recepit,,comparuit". C. 26.,,erat scripta" posui, quod nova legio non facile transcribi potest, et in C. exstat,,praetoretrascripta". C. 27.,,prodito“ iure multis offensioni fuit; Walchius,,ex loco praedicto" suasit, fortasse ex praedicto" solum verum est; proditum autem idem esse quod editum vix probari potest. C. 28. ,,et ex adverso“ servavi; alteram partem sententiae alia forma additam habemus. pergit enim L.: iam satis etc. ib. C. 2. secutus ,,militumque" dedi. ib.,,utroque" ex E. servavi, cf. Fabri Quaest. Livv. decas. p. 15, Annal. Darmstad. a. 1837, p. 1204. ib. , in aquam, inde nantem" suspicabar. ib.,,cum elephanti ubi in minorem" in cdd. est, sed aut cum aut ubi abundat, itaque ubi seclusi, sed aut,ut cum“ aut „,ubi acti“ corruptum putaverim. C. 30. „et exercitibus“ a Wolfio et Alsch. profectum est, posses etiam suspicari,,non esse exercitibus“. C. 32.,,erat exercitus" e cdd. reposui. ib.,,inanimaliaque" num magis certum sit quam Cic. Fin. 4, 14, 36. dubito. C. 33.,,perversis rupibus“ quid sit non perspicuum est. ib.,,captivo cibo“ Vossium et Heusingerum secutus recepi. C. 35.,,praebebant" ex ed. Mog. pro cdd. scriptura:,,praecedebant" servavi, cf. Ann. Marburg. 1. 1. p. 1C17. ib.,,et iumenta in homines“ e cdd. reposui, cf. 1. 1. p. 1006. C. 36. „pedes fallente“ Drak. coniecturam probavi et propter usum dicendi et quod quanta incommoda glacies attulerit explicatur, et quod antequam resurgendi conatum facerent, concidisse dicendum erat. Deinde cum Alsch. ex cdd. scripsi,,ut seu“, quamquam dubito, num primo casu effectum dici possit, ut iterum corruerent, et probabilius puto,,et" scriptum et quod in C. legitur,, corruerant“ verum esse. quae sequuntur: ,,interdum etiam tamen" neque satis perspicua neque a cdd. omnino

[ocr errors]

certa sunt, suspicor,,int. etiam per tabem" aut in tabe" latere. ib.,,alte" revocavi, ne concreta ad iumenta referre cogamur. C.37. ,, apricosque" scripsi quod in C. quaedam omissa sunt, cf. tamen 22, 9. Praetutianum Hadrianum sqq. C. 38.,,verissimum est" dubito num Livii modestiae conveniat. ib.,,e Taurinis" probavi, cf. Ann. Marb. I. I. p. 1206. ib. quod in B. est ,,negalli" nescio an fuerit ea aut haec Galliae". C. 39. volentes veniebant" e

[ocr errors]
[ocr errors]

recc. restitui, nam quod in B. C. all. est volentis veniebat minus apte sequentibus opponitur, et volentis ita abundaret. paulo ante Jenickius suspicatur,,et, ut in novis iynominiis". ib.,,expugnarat iunxisset" in cdd. est, et addidit Alsch., fortasse ac omissum est. ib.,,se secuturos" ex E. scripsi, ne praesentem ad consulem, qui praesens erat, referretur. C. 40.,,quia plures paene" etc. aut totum comma aut,,paene "certe abundat, itaque hoc uncis inclusi. ib. e B. habetis scripsi, quod modo scripsit perpaucos superesse, hos iam habere dicit, cum quibus pugnaturi sint. ib. ,, quam ne vos cum" restitui, quae quo modo perturbata sint ex E. intelligitur. C. 41. cum cdd. lectio,,neque regressus" etc. non possit nisi artificiosissima ratione explicari, Drak. secutus,,atque regressus" scripsi, cf. Polyb. 3, 64, sed aliud vitium subesse arbitror. ib.,,pugnaverunt" restitui,,,pugnaverint" propter reliquos coniunctivos scriptum videtur. C. 42. ,,ut cuiusque" revocavi, quod non constat de hoc v. quisque pro quicumque usu, et facile et e voc. praecedente repetebatur. C. 43. Gronovium secutus,,cum dimisisset" reposui, nam ut imperfectum conj. cum v. dum coniunctum ferri potest, ita dubius est plusquamperfecti usus. ib.,,ne habentes" Gron. malebat, sed,,viam" aut cogitando addendum est ad claudunt, aut post maria excidit. C. 44.,,cum patriam" est in cdd.; an fuit,,cum pro patria"? ib. fortasse scribendum,,adimis? adimis etiam Hispanias? Heerwagen,,ademisti? adimis" coniecit. ib.,,nihil usquam" servatum mallem, cum de terris non de temporibus dictum sit; Jenicke,,nihil ut unquam · esset et paulo post,,fortuna titubabit" coniecit. ib. nescio an L. scripserit,,nullum eo contemptu telum" cf. Sen. Quaest. Nat. 6, 32, 3. C. 46. ubi in cdd. est,,addespugnaiverut" nescio an voces distractae sint et significetur,,ea pugna desierat". ib. „,et equorum" scripsi, cum saepius ante equi exciderit ct. C. 48.,, iactati", N. Heinsii coniecturam, servavi, cf. Fabri ad h. 1. C. 49. „,advertit" e cdd. reposui, ut propius Messanam delatas significetur. ib. fortasse ,, monetque et suadet tenere" scriptum erat, cf. Alschefski ad 24, 8. ib.,,ad apparatum" servavi quod ad facillime omittebatur. ib.,,extemplo datum“ în optt. cdd. est; fortasse fuit,,extemplo allatum“. C. 50.,,ut quo animo“ num ferri possit dubitans,,ut" uncis inclusi, sed subesse aliquid puto quod opponatur verbis priore bello. ib. de Alsch. coniectura,,armatam" addidi. C. 52. pro,,et minutus" scribendum erat,,deminutus". ib.,,ut illa vetustate" fortasse propius ab A. scriptura ab

66

est. ib.,,primos quosque" emendavit Alsch., sed cum de hoc usu v. quisque non satis constet, cf. Reisigii Schol. gramm. p. 350, nescio an,,primos, quicunque" sit corruptum. ib. cum in A. C. „Romanos fama" sit, et s saepe addita inveniatur, „Romano“ scripsi; num quam adiiciendum sit dubito, cf. Fabri ad h. 1. Halm ad Cic. p. Sulla p. 141, Reisig. 1. 1. p. 679. C. 53. „utrisque" servavi etsi in cdd. est,,utriusque", ut 22, 44 in. ib. „vellet, quod vulgo legitur fortasse praeferendum est. C. 54. dubito num ,,iaculandoque stationes", etsi Horat. Od. 3, 12, 11. ita dixit, satis certum sit. C. 55. ,,effusos sequentes" servavi, quod non facile oe pro e scribitur, cf. Fabri ad h. 1. ib. „,ab resistentibus" non satis aptum est, suspicor ab refugientibus et resistentibus" a L. dictum fuisse, cf. Polyb. 3, 72. Č. 56. cum in A. esset,,trepidantisque in", scribendum videbatur,,trepidantisque inde", cf. Alsch. v. III. p. 246, 8, tum,,et prope" aut,,propeque“ emendari potuit. ib. in A. est „Hannibali“, emendavit Alsch. sed potest etiam,,Hannibal. ibi" latere. tum,quoque cum minus apte h. 1. cum participio iungatur, scripsi,,eoque" tum:,,alibi" pro cdd. lectione, alii. ib.,,ex magna parte" quam vim habeat non satis apparet,,,ex magna strage“ vel simile voc. videtur requiri. C. 57.,,quo" revocavi, quod etiam 22, 4. in. in qua abiit. ib. „et ut quaeque" de Fabri coniectura posui; an fuit,et qua quaeque?“ Č. 58.,,torpentibus rigore" restitui, torrentibus ad rigorem minus convenire ratus. C. 59. ubi in A. est ,,ulla'aea" Vallam secutus,,ulla saeva" dedi, quod alterum adiectivum, ad magis addendum, vix videbatur abesse posse. C. 60. „facilitatis" adieci; Alsch. „,lenitatis". C. 62. non discessi a cdd. scriptura „Romae aut circa“, urbs enim et quae circa urbem sunt disiungi poterant. ib.,,et junoni" in cdd. est, sed et abundat et aliunde illatum videtur. C. 63. A. C. m. 1.,,hic in provincia“ habent, quod propter memori num ferri possit, dubito, et rei indignitas satis significatur vv. in provincia. ib. „paludatis inde cum lictoribus" in optt. est cdd. quamquam autem etiam in Bamberg. 31, 14. paludatis legitur, tamen contra reliquorum scriptorum consensum recipere dubitavi, cf. Becker. Ant. Rom. II, 2. p. 379; an fuit „paludatus paludatis cum lictoribus?"

-

Lib. XXII, 1. fortasse,,appetebat atque" cdd. lectione significatur. ib. nescio an in eo, quod in cdd. est,,ipsorum herculis" loci nomen lateat. ib.,,inde Feroniae" ex A. C. Alsch. recepit, sed consilii significatio requiri videtur. C. 2. pervenisse" restitui, cf. Ann. Marb. 1. 1. p. 1017. ib. „id omne robur" Gron. secutus scripsi, ne v. erat delendum esset. Heerwagen „et id — erať“ malebat. C. 3. cdd.,,in rem erant“, sed,,in rem erat" restitui, quod usus postulare videbatur. ib. nescio an propter locorum situm scribendum sit,,inde medio Etruriae", cf. Polyb. 3, 82. ib. ,,vetcnt" e cdd. reposui, cf. Ann. Marb. 1. 1. p. 1005. C. 4. pro ,,subit" Heerwagen suadet,,subsidunt". C. 6. „consulem en inquit“

[ocr errors]

firmatur Sil. It. 5, 649, neque aptum videtur consulem nominari a Gallo, qui se eum despicere significat. ib. mallem: „humerisve“. C. 7.,,haustum ex vano 66 verum esse probare conatus sum Lectt. Livv. I. p. 2 sqq. ib. A.,,dispraeti animi“ habet, in quo fortasse ,,distracti animi“ latet. ib. „complexu“ edidit Alsch., cf. p. 657. v. 6. C. 10. „,quod duellum Alpes sunt" in cdd. post vv. p. rom. Quiritium leguntur, cf. 22, 32. ib. stet ut velim, eamque saivam servaverit sc. Iuppiter scripsi, ubi in cdd. est:,,sic velim eamque“ etc. cf. An. Marb. 1. 1. p. 1008. ib. „,clepset" si pro clepsit positum censeas, ferri fortasse potest, sed,,clepsiť“ servavi. C. 11. „ut ii commigrarent" pro cdd. lectione uti comm. reposui. ib. si in A. est ,,ex agris dimigrarent", mallem „et ex agris dem.“. ib. fortasse verbum omissum est:,,progredientem procedit (substitit?) misso." C. 12.,,tandem quos" in cdd. est; t. suos Salmasius coni.; et videtur vitium latere; suspicabar,,victos tandem? quo Martios", Jenickius,,tandem antiquos“. ib. A.,,finitimorum receptumque“ habet, quod propter coeptorum corruptum et alterum substantivum omissum videtur. C. 13. „et cladibus" dedi, ubi in cdd. est cladibus. an fuit,,ac clad.“. ib. „,ab latinorum nominum pro casino“ in optt. cdd. exhibetur, reliqua addidi. C. 14. edd.,.praeter quam per oram“ optt. itaque scripsi: pr. q. nuper oram. ib.,,et Hannibalem" aliquid intercidisse indicat. ib. „quae nunc busta G. s.“ in B. C. all. est, quod servari posset, si non totum comma glossemati simillimum esset. ib. fortasse,,istis segnibus" praestat. C. 15. „,ab aliis“ cur non probarem exposui Ann. Marb. 1. 1. p. 1020. ib.,,ad castra ipsum" nescio an fuerit,,ad c. ipsa eum“. C. 16.,,expeditis equitibusque" in cdd. est, addidi „peditibus“. ib. „poenus inter“ etc. non certa sunt, cf. Ann. Marb. p. 1010. ib. ante „praeliganturque“, quod edd. optt. exhibent alterum voc. videtur omissum, cf. 1. 1. p. 1013. ib. nescio an,,primis tenebris“ e cap. 17. huc translatum et,,nocte“ aut „per noctem" scribendum sit, cf. Polyb. 3, 93. C. 17.,,homi"iure displicuit, et nescio an ea, quae Plutarchus significat, interciderint. ib. fortasse,,saltus insidendos" leg. est, cf. c. 16 extr. c. 17. vias angustas. C. 18. „,ac leviorque" in cdd. est, dedi ,,atque levior". ib.,,ac respirasse" quod in cdd. est, aliquid intercidisse indicat. C.19.,,evehuntur“ servavi, cf. Ann. Marb. p. 1020. C. 20. in cdd. est:,,periectas oras"; scripsi,,praevecta esť“, cf. 1. 1. p. 1006 sq. Corte ad Lucan. 7, 342. C. 21. „legatos miserant“ de Gron. coniectura scripsi, ne durissimum zeugma exsistat. C. 22. „expromiť“ servavi, quod de usu v. „exprimit“ non constat. C. 23. ,,quod sic primo" C. m. 2. secutus scribendum putavi. ib. in eo quod cdd. habent,,quae pars prius" fortasse latet,quae p. plures“. ib. corrupta cdd. scriptura,,haud pauca" indicari putavi, cf. Polyb. 3, 100. ̃C. 24.,,tum utique" scripsi, ubi A. habet „tumutitaque“. ib. e castris Hannibalis" glossema esse patet. ib. aberat iam fame" quod in optt. exstat, et quae Polyb. 3, 102. tradit hunc locum

пит

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »