TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBRI. RECOGNOVIT WILH. WEISSENBORN. PARS II. LIB. VII-X, EPITOM. LIB. XI-XX, LIB. XXI-XXIII, PRAEFATIO. In posteriore primae decadis parte cum Vormaciensis codex, quo usus est Rhenanus, sex tantum priores libros continuisse videatur, ex Helmstadiensi I. (D) perpauca modo enotata sint, Harleianus I. (F) in libro octavo desinat et pariter atque Leidensis I. (E) pluribus in his quam in prioribus libris vitiis inquinatus sit, Mediceus (A) et Parisinus (C) fere soli ad integram Livii orationem inveniendam certi duces habendi sunt. Hos igitur potissimum secutus sum, neque tamen eos, qui praeter Leid. I. et Harl. I. propius ad illos accedere videbantur, Vossianum II.; Lovelianum IV. (G) alios negligendos, neque corruptorum locorum emendationes quae passim in recentissimis libris inveniuntur spernendas esse putavi. Atque initium libri septimi quamquam nulla lacunae in optt. cdd. sunt vestigia, Niebuhr. Hist. Rom. vol. II. p. 207. mutilum esse censet, neque tamen satis firma attulit argumenta. Cap. 1. verba: „,quam matura“ non omnino certa sunt, in A. enim legitur,,quamvi matura“ in E. F. „,quam nemo sic matura“, ut suspicari possis scriptum fuisse: „,quam non immatūra“; ib. pro cdd. lectione,,clarior in exsilio“ quae iure Dukero displicuit, scripsi,, cl. inde exsilio“, cf. Jahnii Anal. vol. 39. p. 273. Cap. 2.,,quae exodia consertaque" dedi, quae praeterea in cdd. leguntur alterins lectionis vestigia esse ratus, cf. Jahn. 1. 1. p. 272. ib. vol. 5. p. 141. C. 3. nescio an,.pangat. adfixa“ praestet. C. 6. „ad deos manes restitui, ne ipsi terrae hiatus dei dici viderentur. C. 8. communis Mars belli" propter Livii aliorumque scriptorum consuetudinem revocavi. C. 10. Jenicke V. D. „integrior periculo“ scribendum esse censet; ib.,,progressi“ cdd. lectioni:,,praegressi“ praetuli, cf. Jahn. l. I. p. 255. C. 12.,,novi consules iis" ex A. C. all. dedi, quod minus probabile videtur is esse partem v. consules; ih. „locus alienus" ne durior iusto structura esset revocavi; et nescio an,,non praeparato commeatu" requiratur. C. 13. ex A. E. F. ,,scilicet dictator“ dedi, cf. 40, 9.; 42, 34.; si quod C. G. habent ,,si licet" verum esset, ut loqueretur Tullius dictatorem permisisse addendum erat, cf. 3, 71. C. 14. dubito an,,in se recepiť“ scribendum sit. ib. „moveri“ ex A. restitui, quod „movere“ propter ,,evadere" etc. positum esse veri simile est. C. 16. A. scriptura ,,scivit accepit videtur indicare hoc illius esse explicationem, que a librariis adiectum. C. 18.,,victa perseverantia" in A. C. est, in quo non tam victae p. quam invicta pers. latere putaverim. C. 20. a* " senatus consulta Alschefskium secutus scripsi, quamquam sc haud raro etiam singularem indicat, cf. 3, 21, 6.; 4, 50, 8.; 51, 2.; 7,21 extr. all. C. 21.,,quarum taedio" servavi, ut esset: quas ne inter publica certamina audirent; ib. Jenicke,,quae una animos“ nescio an recte coniecerit. C. 22. ubi in A. est,,reciperanturius“ scripsi ,,reciperaturi ius“ cf. 1.53. p. 73. v. 20.; sin verum est: reciperando ius ablativum esse putaverim: dum reciperant. C. 24.,,quod occurrere oculis“ in A. legitur, quo significari videtur,,quod occurreret oc.“ i. e. cum id occurreret. C. 25.,,socialis coetus" non minus est dubium quam apud Tacitum Hist. 4, 56.: conventum, sed audacius videtur v. coetus tollere, fortasse Gron. recte „foedus“ corruptum putavit. C. 26.,,ut augurium" ex A. restitui; quod in C. Klock. legitur: ut in aug. minus aptum videtur ad vv. caelo missum. ib. „perceperať“ Gronovio et Drak. obsecutus scripsi. ib. „,ac mare inferum" servavi, sed dubito an,,aut m. in." sit legendum, quamquam probabilius est,,superum" recte a recc. librariis esse positum. ib. ad vv.,,cuiusque gentis", quae Scheibio suspecta sunt, cf. 42, 30 in. 42, 51 s. f. 43, 71. videtur Livius Graecos in ipsa Graecia, in Sicilia, in Magna Graecia habitantes cogitasse. Eidem V. D. non immerito displicet,,tyrannos", neque tamen h. v. eiiciendum, sed „tyrannorum" scribendum putaverim; recte idem ut Gron. c. 29. offendit in v. 66 spatio quod uncis circumdedi. C. 30. nescio an qui eam implorantibus“ scriptum sit pro quimiam impl. i. e. qui misericordiam impl. ib.,,supra non ascendit" ex A. C. all. restitui, cf. Jahn. Ann. suppl. vol. I. p. 425. ib.,,quidquid id“ cur ferri non posse putarem, exposui Jahn. v. 39. p. 281. ib. „,pendentibus animi“ restitui, Gron. coniecturam. C. 32.,,non factionibus modo“ si verum et non modo e versu praecedente repetitum est, non poterit nisi ita explicari, ut modo a v. non seiungatur, cf. Reisigii Schol. grammi. §. 250. ib. Corvini et ipse e cdd. servavi, sed dubito, num L. ita scripserit, cum 7, 16; 26; 39; 8, 16 all. Corvus in optt. cdd. legatur, neque probabile sit Livium modo hanc modo illam formam admisisse; cf. Drumann. Hist. Rom. vol. V. p. 409. C. 34.,,demitteretur agmen“ Ruperti non male coniecit. C.35. restituendam putavi A. scripturam,,arcuerint circumdederint", cf. Jahn. 1. 1. p. 248. C. 36. in castra" servavi, cf. 45, 6 extr.; Gron. in deleri iubet. C. 37. cum non probabile esset privis a librariis esse additum,,singuli bubus binis privisque" etc. scripsi, cf. Jahn. 1. 1. p. 272. ib. „,contulerunt“, e C. dedi, propter id quod sequitur: omnia gerebantur, et quod contulerant in A. propter fuerant mutatum videbatur. ib.,,exploratum quam“ servavi, cf. Jahn. 1. 1. p. 271; Alschefskius,exploratum postquam, quam“ suspicatus est, quod in cdd. legitur: expl. quamquam. ib.,,duabus legionibus" si non aut Livii aut librariorum error subest, ea ratione, quam Niebuhr. III. p. 142. significavit, videtur explicandum esse. C. 38. ne nimis contortus esset vv. ordo vulg.,,comperta haberet et aetate" servavi. C. 39.,,eiectos“ e cdd. dedi, sed non dubito, quin Puteanus recte exsectos coniecerit, quod et ad v. nervos aptius est et ad id, quod arte consulis factum dicitur. item vv.:,,ubi restitaret mortem ni sequeretur“ iure Gronovio videntur turbata esse. C. 40. Duker. maluit,,ventum est et“. ib. „geretur uť“ in cdd. est; sed cum aut sit aut sim vix abesse possit, nescio an ut ortum sit ex ultimis v. geretur literis. C. 41. locum difficillimum „,quod semper · fugissent“ alii alio modo emendare conati sunt; mihi id comma videtur intercidisse, ad quod: qui fugissent est referendum, fortasse scriptum fuit: eos seculus esset, qui. " Lib. VIII. Cap. 2.„,quo bellare" servavi,,quod bellare“, ut in cdd. est num aptum sit ad prohibeantur dubito. C. 4. nescio an ,,societas, si“ leg. sit. C.4. unde hacc“, quod in C. est, oratio h. 1. sedatior videtur requirere. C. 5. nunc Latium “ et ad tandem iam accommodatum, et a condicionali vv. tempus erat vi non alienum est. ib. cum in A. E. „Romam“ legatur, ex autem quod sequitur ad Roma referri nequeat, scripsi: „Romanum“. C. 8. Huschkius non male: „postrema instruebatur" coniecit. quae sequuntur,,ordo - habebat" cur pro glossemate haberem, exposui Jahn. I. 1. p. 269. ib. „prima foris in aciem" in cdd. est, quod cum vix intelligatur vulg. retineo. ib.,,primam quamque" Gronovium alios secutus dedi; nam,,unum quamque primam“, quod Lipsius suaserat num recte dicatur dubitare licet. ib.,,vexilla III.“, Huschkii et Alschefskii coniecturam recepi; sed dubito an,,vexillum“ quod in cdd. exstat prorsus tollendum sit, cum uno verbo interposito tria vexilla fuisse sit dictum. Jenickius,,vexillorum" suadet. ib. „duxerunt“ in optt. cdd. est, sed nescio an recte recc. libri,,duxerant" exhibeant. C. 9. „pro pop. R. Quiritibus“ Niebuhr. III. p. 157. Livium scripsisse putat. C. 10.,,funusque ei" restitui, ut est in A. 2. C. 2. F., neque causa cur L. et h. 1. addiderit intelligitur. ib.,,piaculum hostiam", quod in D. all. inventum iure fortasse Gron. probavit. C. 11. hastatosque ex principibusque ortum putaverim. C. 12. „ut utrumque plebeium fieri" cum Alschefskio optt. cdd. secutus dedi, sed res ipsa et obscura et parum probabilis est, cf. Beckeri Ant. Rom. II, 2. p. 191. paulo ante ̊,,cuius tum“ restitui, sed in tum aliud quid videtur latere. C. 14.,,ad mille pondo" servandum putavi, cf. Jahn. 1. 1. p.256; Liv. 7, 38. p. 267. v. 4. C. 15. dextra viam stratam“, optt. cdd. scripturam, recepi, cf. Festus s. v. petrarum genera. C. 17. e C.,,comparato" scripsi, nam comparatus exercitus magis quam comparandus ingens dici potest. C. 18.,,recondita vitalia“ in A.; ,, recondita alia" in C. all. legitur; quorum neutrum cum probari posset, scripsi,,rec. letalia", cf. Lambin. ad Lucret. 3, 831. ib. ,,factas esse" Alschefskius pro fecisse legendum esse censet; an captas vel simile participium ante alienatasque omissum est? C. 19. Fundos restitui, cf. Jahn. 1.1. p. 256. ib. Fundanum censuerint, quod populum in A. G. non legitur, cf. Scheibius in Philolog. III. p. 558. C. 20. dicionem, Gron. coniecturam, recepi, cf. Kreyssig. ad Liv. |