Immagini della pagina
PDF
ePub

' terveberer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis U. C. 534.

،

' in terram egressus, praemisso equitatu, ad Rhodanum movi A. C. 218.

'castra. Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi

6

6

manum fortuna data est, hostem fudi: peditum agmen, 'quod in modum fugientium raptim agebatur, quia assequi 'terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxima 'celeritate potui, tanto maris terrarumque circuitu, in radi'cibus Alpium obvius fui. Huic timendo hosti utrum, 'quum declinarem certamen, improvisus incidisse videor an 'occurrere in vestigiis eius? lacessere ac trahere ad decer'nendum? Experiri iuvat, utrum alios repente Cartha'ginienses per viginti annos terra ediderit: an iidem sint, 'qui ad Aegates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce 4' duodevicenis denariis aestimatos emisistis: et utrum Han'nibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an 5' vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre 'relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe, patremque, 'et foedera Hamilcaris scripta manu: qui, iussus a consule 'nostro, praesidium deduxit ab Eryce: qui graves impositas 'victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit: 'qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare 'pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim; sed cum 'indignatione quadam atque ira: velut si servos videatis ' vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, fame interficere: 'licuit victricem classem in Africam traiicere, atque intra 'paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione: 6' pacem cum victis fecimus: tutelae deinde nostrae duximus, 'quum Africo bello urgerentur. Pro his impartitis, furiosum 'iuvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. 'Atque utinam pro decore tantum hoc vobis, et non pro 'salute, esset certamen. Non de possessione Siciliae ac 'Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia 'vobis est pugnandum: nec est alius ab tergo exercitus, ' qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt,

[ocr errors]

6

6

4 Duodevicenis denariis] De hac re omnino silet Pol. i. 62. sed ap. Zonar. viii. 17. in legibus pacis scriptum esse invenimus, quod Poeni Romanos captivos gratuito dimittere, suos autem a Romanis pretio redimere deberent.

5 Vectigalis stipendiariusque] Oratorice haec dicta, quippe stipendium haud dubie Carthaginiensibus imperatum erat, ager vero Carthaginiensis

adhuc non vectigalis erat, ut qui minime in provinciae locum cesserat.

6 Tutelae... nostrae] Ad tutelam nostram pertinere duximus. Haec haud dubie vera sunt, quippe Romani teste Polybio, dum Africo bello urgebantur Carthaginienses, foederis leges observabant, sed sedato illo bello, ipsi invasere Sardiniam. Hanc autem iniuriam noster prudenter reticet.

U. C. 534. 'quas dum superant, comparari nova possint praesidia. A. C. 218. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia 'pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed con'iugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec 'domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde 'fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.'

42.

Hannibal

quam

hortatur.

6

Haec apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, 7 quam verbis, adhortandos milites ratus, circumdato ad sperebus prius ctaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio bis milites statuit; armisque Gallicis ante eorum pedes proiectis, interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet? Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deiecta 8 in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. Ut cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum 9 non inter eiusdem modo conditionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna laudaretur.

43.

6

6

Quum sic aliquot spectatis paribus affectos dimisisset, 1 Eius oratio. concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: 'Si, quem animum in alienae sortis exemplo paullo ante 'habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra 'habueritis, vicimus, milites: neque enim spectaculum modo 'illud, sed quaedam veluti imago vestrae conditionis erat. ' Ac nescio, an maiora vincula maioresque necessitates vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra 'laevaque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium qui'dem, navem habentibus: contra Padus amnis, maior Padus 2 'ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris 'vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut morien'dum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem 'fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia 'vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne

7 Rebus prius] Exemplo scilicet fortitudinis ante militum oculos edito. DOER. cf. Pol. iii. 62.

8 Deiecta...sors] In urnam seu sitellam coniecta, qua versata excidebant tabellae sortibus inscriptae.

9 Is habitus animorum] Ita affecti sunt animi non modo Gallorum, eiusdem scilicet conditionis, sed etiam Poenorum. Hunc morem captivos per paría certamine componendi apud

Poenos usitatum fuisse docet Casaub. ad Suet. Aug. 13. RUP.

I Quum sic aliquot spectatis paribus] Contra Pol. iii. 62. duos tantum dimicasse, quorum alterum periisse, alterum superstitem fuisse scribit.

2 Contra Padus amnis] In pluribus codd. circa occurrit, sed contra, quod I. Gronovius reposuit, tantum non omnes editores malunt.

'ab diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam U. C. 534. 'tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra A. C. 218. 'virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia 'essent. Quicquid Romani tot triumphis partum conges'tumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis 'futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum 'diis bene iuvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus, pecora consectando, ' nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestro'rum vidistis: tempus est iam, opulenta vos ac ditia stipen'dia facere, et magna operae pretia mereri, tantum itineris 'per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: hic dignam ' mercedem, emeritis stipendiis, dabit. Nec, quam magni ' nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam 'fore. Saepe et contemptus hostis cruentum certamen 'edidit, et incluti populi regesque perlevi momento victi 'sunt. Nam, dempto hoc uno fulgore nominis Romani, 'quid est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti anno'rum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna 3' taceam; ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ' ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae 'populos vincentes huc pervenistis: pugnabitis cum exer'citu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo, ignorantique ducem. An 'me, in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope 'natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, 'victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsa'rum, quod multo maius est, Alpium, cum semestri hoc 4' conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis, 'demptis signis, Poenos Romanosque hodie ostendat, igno'raturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non 'ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo vestrum est, 'cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim 'facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, 'notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius om'nium vestrum, quam imperator, procedam acie adversus 'ignotos inter se ignorantesque. Quocunque circumtuli ' oculos, plena omnia video animorum ac roboris; veteranum 5' peditem, generosissimarum gentium equites frenatos et 'infrenatos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Car

3 Ab Herculis columnis] Hae quidem duo montes erant, quorum alter in Hispania Calpe, alter in Africa Abyle dictus est, hod. Gibraltar et Ceuta.

4 Desertore exercitus sui] Invidiose

de Scipione, qui maximam exercitus
sui partemin Hispaniam miserat. supr.
c. 32.

5 Equites frenatos et infrenatos]
Numidae, qui plurimi in equitatu

44.

U. C. 534. 'thaginienses, quum ob patriam, tum ob iram iustissimam, A. C. 218. ، pugnaturos. Inferimus bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi, 'quanto maior spes, maior est animus inferentis vim, quam 'arcentis. Accendit praeterea animos et stimulat dolor, 'iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me 'ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppug'nassetis: deditos ultimis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii 'facit. Cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, 'se modum imponere aequum censet: circumscribit inclu-6 'ditque nos terminis montium fluminumque, quos ne exce'damus: neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne ' transieris Iberum: ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad 'Iberum est Saguntum: nusquam te vestigio moveris. Pa'rum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam et Sar'diniamadimis: etiam Hispanias? et inde cessero, in Africam 7 'transcendes. Transcendes autem, dico? Duos consules 'huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam mise'runt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis 'vindicarimus. Illis timidiset ignavis licet esse, qui respectum 8 'habent, quos suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera 'fugientes, accipient: vobis necesse est fortibus viris esse, 'et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione 9 'abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in proelio 'potius, quam in fuga, mortem oppetere. Si hoc bene 'fixum omnibus destinatumque in animo est, iterum dicam, 'vicistis: nullum momentum ad vincendum homini ab diis 1 'immortalibus acrius datum est.'

Hannibalis erant, equis infrenatis utebantur. Hinc apud Virgilium, Numidae infreni.

6 Circumscribit includitque nos terminis] Sequitur dialogus oratoricus, in quo Romanus dicit ne transieris Saguntinis, et nusquam te vestigio moveris; quibus respondet Poenus, ad Iberum est Saguntum: quorum sensus est: Neque transeo Iberum, foedus servans; sed, quod ex foedere meum est, occupo. Quum Iberus sit finis nostri imperii, in nostra parte est Saguntum: namque ad i. e. cis Iberum est Saguntum. Prudenti autem consilio dixit Livius ad Iberum, quum neque cis Iberum neque trans I. sine ambiguitate dicere posset. Namque cis I. neque Romanus, neque Hannibal, iam Alpes transgressus, dicere poterat: et trans I. adversari visum esset verbis foederis ne transi

eris Iberum. Neque contradictionem in foedere tam manifestam aperuisset, quam oculis subiicere vult Hannibal: ne iransieris Iberum .. ne quid rei tibi sit cum Saguntinis, non transgresso Iberum. STROTH.

7 Inde cessero] Si inde cessero. Supprimitur particula si ad maiorem vim. CREV.

8 Qui respectum habent] Qui habent quo respiciant, quum illis a tergo sit Roma et Italia. CREV.

9 Omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis] Quum inter victoriam mortemve nihil sit vobis medium, sed omnia certa desperatione, velut profunda quadam voragine, abrupta. CREV.

I Nullum momentum] Hoc loco omnes mss. vitiati sunt. Optimi habent loco ultimae vocis contemptum: nec abludunt ceteri. Inde Gronovius

45.

nunciat

His adhortationibus quum utrimque ad certamen accensi U. C. 534. militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt, tu- A. C. 218. tandique pontis causa castellum insuper imponunt. Poenus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime iubet, principumque animos sollicitari ad defectionem. Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium, 2 quinque millia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat: revocatoque propere Maharbale Praemia atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil suis prounquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos mi- Hannibal. lites ratus, vocatis ad concionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent. 'Agrum sese daturum esse 'in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem 'ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam, quam agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum: qui so'ciorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem 'facturum: qui domos redire mallent, daturum se operam, 'ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam 'esse vellent.' Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum 3 mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. 4 Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quis5 que acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

[ocr errors]

Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super 46. cetera recentibus etiam territos prodigiis. Nam et lupus Prodigia in intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus evaserat; manis.

finxit momentum, quod verissimum putavit, atque adeo non dubitavit in textum immittere. Prius editi ex Vallae coniectura habebant incitamentum, quod aptius congruit cum adiectivo acrius. Iac. Gronovius propius insistens ipsis apicibus literarum scriptae lectionis suspicatur nullum eo telum. CREV.

2 A Victumulis] Vico tumulis MSS. omnes et edd. vetustiores. Unde postea Rubenius effecit Victumviis quod recentiores edd. receperunt. Victumviae infr. c. 57. occurrunt, sed alium locum ibi intelligi censet Stroth. qui Victumulis hic reponit. Ictumuli sive Victumuli ap. Strabon.

v. p. 218. et Plin. H. N. xxxiii. 4.
memoratur, oppidum haud procul
Placentia. cf. Pol. iii. 66. qui Publi-
um castra prope Placentiam posuisse

narrat.

3 Saxo elisit] cf. Supr. i. 24. ix. 5. 4 In spem suam quisque acceptis] Insolita constructio τοῦ quisque pro cuique. Noster in animo habuit, velut si deos auctores in spem suam quisque acceperat.

5 Id morae] Id tantum sibi esse morae rati, quominus speratis potirentur, quod nondum pugnarent; atque adeo sese, statim atque pugnare daretur, compotes votorum fore. CREV.

castris Ro

« IndietroContinua »