Immagini della pagina
PDF
ePub

I,

Harva:,: lle

ibrary
June 15, i91
From ina Lio. & y of
James J. Higginson

New York

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXIV.

BREVIARIUM.

Cap. 1. Lex Oppia de cultu mulierum, a C. Oppio tribuno plebis in medio

Punici belli ardore lata, Romæ magnas hominum turbas, nobilium præci. pue mulierumque, concitat. 2-4. Pro ea disserit M. Porcius Cato consul ; 5-7. contra illam L. Valerius tribunus plebis. 8. Remissa ab tribunis intercessione anno vigesimo post abrogatur, quam lata est. Cato cum Xxv, navibus longis trajicit in Hispaniam. 9. Benigne accipitur a Græcis, alteram Emporiarum partem incolentibus, et inde profectus agros hostium urit vastatque. 10. M. Helvius et Q. Minucius ex Hispania triumphant. 11. Bilistages, regulus Ilergetum, præsidia castellorum suo. rum petit a Catone. 12. Is, ne nimis minuat vires suas, sociis spem pro re ostendit. 13. Mox suorum hostiumque animos experitur prædationibus, et milites adhortatus pronuntiat, se nocte eos ad hostium castra dicturum. 14. 15. In prælio ancipiti cædit hostes castrisque exuit; 16. quo die tria fecisse laudabilia putatur. Non ita multo post perdomatur omnis cis Iberum Hispania, et captivi Romani sociorumque donum consuli a barbaris reducuntur. 17. Interim P. Manlius prætor imbelles fundit Turdeta

Cato autem omnibus cis Iberum Hispanis, ne Bergistanorum exemplo rebellare possint, arma adimit. Quod cum adeo ægre paterentur, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, muros, omnium diruit eosque in deditionem compellit. 18. Qnæ res difficillima sane (nam Hispani non, ut olim, tædio imperii Panorum ad Romanos deficiebant, sed ex usurpata libertate in servitutem velut asserendi erant) non nisi a tali imperatore, qualis ille fuit, perfici potuisset. 19. Celtiberi, mercede exciti a Turde. tanis, quoniam difficilius bellum faciunt Manlio, consul eo legiones ducit ; sed, ubi Celtiberos neque ad defectionem movere, neque elicere ad pug. nam potest, relicto omni fere exercitu in castris prætoriis, ipse cum sep

nos.

tem cohortibus ad Iberuin regreditur. 20. 21. Cum tam exigua manu sociorumque auxiliis Lacetanos, Vergestanos, aliosque populos subigit; et, provincia pacata, ex ferrariis argentariisque magna instituit vecti.

galia. 22. Eadem æstate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia vincit Boios.

Quintius autem Flamininus, hybernis in Græcia actis, lectoqne Scto, quo bellum adversus Nabin Lacedæmoniorum tyrannum decretum erat, socios, Corinthum evocatos, de re ad ipsos potissimum perti. nente et communi hinc animo consilioque gerenda consulit. 23. Legatus ibi Atheniensium, landatis Romanorum in Græcian meritis, offert auxilium : sed Alexander, princeps Ætolorum, insimulat fraudis Romanos, quod, vano titulo libertatis ostentato, Chalcidem, Acrocorin. thom, et Demetriadem præsidiis teneant, et causam remanendi in Græcia faciant Nabin ; quem aut sponte ant coactum vi et armis Ætolorum præsidium Argis deducturum pollicetur. 24. Hanc vaniloquentiam Aristæ. nns prætor Achæorum ceterique legati increpant, et omnes decernunt bellum. 25. Tum Quintius copias, sociorum viribus auctas, ab Elatia ducit Argos ; ubi Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris ejus frater, validis omnia firmat præsidiis, et seditionein, a Damocle Argivo motam, opprimit. 26. Dux Romanorum castra propins urbi admovet; sed mox, Aristæno anctore, ipsum Nabin Lacedæmonemque petere constituit, et in castra ad Caryas posita recipit Philippi, Thessalorum, aliorumque sociorum auxilia, et permultos ipsorum quoque Lacedæmoniorum exules ; quo. rum princeps est Agesipolis, infans regno expulsus ab Lycurgo tyranno. 27. Interea Nabis urbem communit, et cæde suspectorum principnm juventutis atque Ilotarum omnes ab conatu novorum consiliorum abster. ret. 28. Quintius ad Eurotam pervenit amnem, et mercenarios hostium milites bis in fugam vertit. 29. Eodem fere tempore L. Quintius, frater ejus, Gythinm capit, a Gorgopa fortiter defensum ; et Pythagoras quidem auxilia Lacedæmonem adducit: 30. sed Nabis, non terra modo cioctus hostibus, sed, Gythio tradito, a mari quoque toto interclusus, colloquium ab imperatore Rom. petit et impetrat. 31. Ipse prior loquitur ; 32. cum Quintius, et graviter quidem, ut cum tyranno et hoste. 33. Postero die Nabis pollicetur, cesurum se Argis, et captivos perfugasque redditnrum : quo facto Quintius consilium habet sociorum. Maximæ partis sententia est, perseverandum in bello esse tollendamque tyrannum. Ille ad pacem inclinatior propter diuturnitatem obsidionis, infidam cum Antiocho pacem, tacitamque curam, ne confecti belli gloria successori tradenda sit. 34. Socios quoque, simulando se transire in eorum sententiam jubendoque jam nunc machinas, commeatus, aliaque necessaria in hyemem et lentam obsidionem expedire, omnes in assensum consilii sui traducit. 35. Inde conscribit conditiones, in quas pax fiat. 36. Earum vix ulla placet neqne tyranno, neque Lacedæmoniis. 37. Multitudo convocala prope una voce, nihil respondere bellumque geri, jubet ; et prælia iterum, non levia tan. tum, sed prope justa, committuntur. 38. Tum Romani urbem undique tanta vi oppugnant, ut Nabis inops consilii et vix mentis compos esset. 39. Lacedæmonii jam superiora petere loca coguntur, et Pythagoras solus

urbem capi prohibet, succendi ædificia muro proxima jnbens. 40. Idem mox orator ad Quintium mittitur, et tyranno pax datur iisdem, quas repndiaverat, conditionibus. Panlo ante Argivi, duce Archippo quodam, jam ipsi expulerant præsidium, cui Timocrates Pellenensis præfuerat. 41. Argivorum libertas ipso Nemeorum die promulgatur voce præconis: sed Lacedæmonem tyranno relinqui ægre ferupt Achæi; eamque rem Ætoli in omnibus conciliis lacerant. 42. Ob res a Quintio et Catone gestes supplicatio decernitur a senatu; et consoles (P. Cornelius Scipio Africanus II. et Ti. Sempronius Longus) prætoresque creantur. Jam ante hoc anno Ferentinates et alii frustra novum tentaverant jus, it coloni

essent cives Romani. 43. Pax, Nabidi a Quintio data, a senatu Rom. confirmatur. Prætores sor.

tiuntur provincias, senatuique placet, exercitus Quintii et Porcii Catonis dimitti, consulibusque ambobus Italiam provinciam esse. 44. Ver sacrum ludique votivi de integro facti. Mitis censura Sex. Ælii Pæti et C. Cornelii Cethegi. Iidein ædilibus curulibus imperant, ut in ludis Romanis loca senatoria secernant a populo. Q. Pleminius, ut e carcere effugiat, comparat homines, qui pluribus simul locis Urbis pocte incendia faciant, sed, re palam facta, necatur. 45. Coloniæ deducuntur, et procurantur prodigia. 46. M. Porcius Cato ex Hispania triumphat. In Gallia L. Va. lerius Flaccus proc. Insubres et Boios, Dorulaco duce Padum transgres. sos, vincit; et Ti. Sempronius consul cum Boiorige, Boiorum duce, in angustiis pugnat. 47. Varia binc atque illinc nunc fuga, nunc victoria est. 48. Consul Placentiam ducit legiones. T. Quintius Elatiæ hyemem jure dicundo mutandisque Philippi institutis consumit, et veris initio venit Corinthum. 49. Ibi in conventu sociorum indicat iis, Demetriadis, Chalcidis, et Acrocorinthi præsidia propediem cum omni exercitu Rom. in Italiam deportatum iri, simulque illos hortatur, ut libertate, a Romanis reddita, modice utantur et concordiæ consulant. 50. Idem petit ab iis et impetrat, nt cives Roin. ab Haunibale capti ipsisqne venumdati, servitute libe. rentar. Tum per Thessaliam atque Epirum duci exercitum jubet ; 51. et ipse in Enbæa et Thessalia civitates non modo liberat, sed in meliorem quoque redigit formam. 52. Ab Orico copias omnes Brundisium transportat, et per totam Italiam atque in Urbem triumphans invehitur. 53. Duæ deducuntur coloniæ, in Bruttios et Thorinum agrum, ædesque dedi

cantur Junonis Sospitæ, Fauni, Fortunæ Primigeniæ et Jovis in insula. 54. Consules (L. Cornelius Merula et Q. Minucins Thermus) prætoresque

creantur : et Megalesia ædiles curules primi faciunt. Hos ludos primum senatus a populo secretus spectat: quod præbet sermones, sicut omnis novitas solet. 55. Crebri terræ motus et feriæ ob eos indictæ. Provinciæ consulum prætorumqne. 56. Propter Ligurum rebellionem sociis imperantur milites, et tumultum esse decernit senatus. 57. T. Quintius pos. tulat, ut acta sua confirmeotur: et in senatu andiuntur legati Antinchi; quorum princeps, Menippus, haud æquum censet, regi a Romanis leges dici. 58. Ei respondet Quintius. 59. Altercationibus factis integra differtur res, et legati ad regem remittuntur. 60. Quibus vix profectis legati Panoram afferunt, bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale auce

tore et ministro. 61. Is Aristonem quendam Tyrium ad solicitandos popularium animos Carthaginem, et, publicato crimine, Pæni legatos Romam miserant, qui rem ad senatum deferrent, et simul de injuriis Masivissä quererentur. 62. Legationes et Carthaginiensium et Masinissæ altercantur in senatu Rom. et ab eo in Africam mittuntur, qui inter illos in re præsenti disceptent. Hi suspensa relinquunt omnia ; etsi unus eorum, P. Scipio Africanus, solus litem putu dirimere potuisset.

1. Inter bellorum magnorum, aut vixdum finitorum, aut imminentium, curas intercessit res parva dictu, sed quæ studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebei ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. Tulerat eam C. Oppius tribunus plebis, Q. Fabio, Ti. Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, Ne qua mulier plus semunciam 'auri haberet; neu vestimento versicolori uteretur; neu juncto vehiculo b in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorom publicorum causa, veheretur.' M. et P. Junii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur, nec eam se abrogari passuros aiebant. Ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant. Capitolium turba hominum faventium adversantiumque legi complebatur. Matronæ nulla nec auctoritate, nec verecundia, nec imperio virorum contineri limine poterant: omnes vias Urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentes ad forum orantes, ut, florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur. Augebatur hæc frequentia mulierum in dies. Nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant. Jam et consules prætoresque et alios magistratus adire et rogare audebant. Ceterum minime exorabilem alterum utique

NOTÆ

a Plus seiunciam auri] Apud nos pu- indulgebat. rioris auri uncia hodie tribus et quin. b Neu juncto vehiculo] Id est, nec quaginta ferme libris Francicis ant

curru, nec carpento, nec rheda, aliove paulo amplius æstimatur. Itaque genere vehiculi, qnod junctis jumen. Romanis matronis lex Oppia in auro tis seu bigis ageretur: lecticam igivix ultra viginti.et sex librarum ac tur tantum eis forte concedebat, aut dimidiæ pretium ad cultum corporis sellam gestatoriam.

« IndietroContinua »