Immagini della pagina
PDF
ePub

consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege, quæ abrogabatur, 3 ita disseruit :

[ocr errors]

a

2. Si in sua quisque nostrum matre familiæ,+ Quirites, jus et majestatem viri retinere instituisset, minus cum universis fœminis negotii haberemus. Nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri, hic quoque in foro obteritur et calcatur, et, quia singulas sustinere non potuimus, universas horremus. Equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula conjuratione muliebri ab stirpe sublatum esse. Ab nullo genere

6

d

non summum periculum est, si cœtus et concilia et secretas consultationes esse sinas. Atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum pejor ipsa res, an pejore exemplo agatur. Quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertineret," nam utrum e re publica sit, necne, id quod ad vos fertur, vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis. Hæc consternatio muliebris, sive sua sponte, sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis,

8

a Quæ in eo erat, ut abrogaretur, seu de qua abroganda agebatur. An potius malo more.

d Hic fœminarum tumultus.

eVestrum est judicare.

1 Semuncia Gron. Doujat. Crev.-2 Convenerant eæd.-3 Sigon. ex vet. lib. profert pro lege, ne abrogaretur; sed nostram lectionem defend. Gron. et

Drak.

4 In quibusd. edd. legitur matre familias.-5 A stirpe edd. ante Sigon.6 Add. æque Gron. Doujat. Crev. Malebat Crev. deleta negatione, ab nullo genere æque summum peric. est. 'Drak. post non delevit importunum æque. Baueri nota est: Si verba ab nullo æque genere suppleri desiderant atque a mulieribus, profecto non redundat. Alioquin intelligi potest: ab nullo genere hominum omnino, ergo et a muliebri. Sed illud aptius. Forte et in non corruptum latet voc. hominum.' Ut verba præcedd. melius cum his cohæreant, legendum videtur: Sed ab nullo utique genere non summum periculum est cet.' Rupert.-7 Pertinet Gron. Doujat. Crev.-8 Vir doctus apud J. F. Gron. æstimatio.-9 Dubio Gron. Doujat. Mox pro pertinens Mogunt. pertineret.

NOTE

e In aliqua insula] In Lemno insula maris Egæi, ubi ceteris in mares sævientibus, sola Hypsipyle patrem Thoantem servasse memoratur.

d Ab nullo genere] Genus hominum hic pro natione seu gente accipi videtur, ut barbari et immites populi designentur.

tribuni, an consulibus, magis sit deformis. Vobis, si foeminas ad concitandas tribunicias seditiones jam adduxistis: nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendæ sunt. Equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. Quod nisi me verecundia singularum magis majestatis et pudoris, quam universarum, tenuisset, ne compellatæ a consule viderentur, dixissem: Qui hic mos est in publicum procurrendi, et obsidendi vias, et viros alienos appellandi? Istud ipsum suos quæque domi rogare non potuistis? An blandiores in publico, quam in privato, et alienis, quam vestris, estis? quanquam ne domi quidem vos, si sui juris finibus matronas contineret pudor, quæ leges hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit. Majores nostri, nullam, ne privatam quidem, rem agere foeminas sine auctore, voluerunt; in manu esse parentum, fratrum, virorum. Nos (si Diis placet) jam etiam rem publicam capessere eas patimur, et foro prope 10 et concionibus et comitiis immisceri. Quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt," quam rogationes tribunorum plebis suadent, aliæ legem abrogandam censent? Date frænos impotenti naturæ et indomito animali, et sperate, ipsas 138 modum licentiæ facturas, nisi vos feceritis. Minimum hoc eorum est, quæ iniquo animo

12

et.

‹ Gron. malebat pertinet, nescio vobis . . . magis deformis ; Duk. et Drak. pertinet Deinde pro otioso jam Bauer. conj. huc; sed eo deleto Duk. muliebres seditiones (ut cap. 3. et 7.) adduxistis.' Rupert.-10 Quoque Gron. Doujat. Crev. -11 To faciunt, suspectum Dukero, delendum putat Rupert.-12 Quod alia add. Gron. Doujat. Crev. Mox rogationem habet Kreyssig.-13 Vid. Not. J.

NOTE

e Singularum] Aliquarum scilicet respectus, quæ ceteris clariores ætate, natalibus, &c.

Ne privatam quidem, rem agere fœminas sine auctore, voluerunt] Id est, sine tutore: erant enim olim Romanæ mulieres in perpetua tutela, ut nec contrahere possent nisi tutore auctore; cum essent vel in potestate patium, vel in tutela fratrum, quain

din innuptæ manebant; nubentes autem conventione in manum transirent in familiam et potestatem maritorum, quibus loco filiarum erant.

Et sperate, ipsas, &c.] Sensus ostendit negatione hic opus esse, legendamque nec sperate; ant in seqq. pro nisi, sublata negatione, si dudum monuimus. Vide c. 4. J. Clericus.

fœminæ sibi aut moribus aut legibus injuncta patiuntur. Omnium rerum libertatem, immo licentiam, (si vera 14 dicere volumus,) desiderant. Quid enim, si hoc expugnaverint, non tentabunt? •

3. Recensete omnia muliebria jura, quibus licentiam earum alligaverint majores nostri, per quæque subjecerint viris quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis. Quid? si carpere singula et extorquere, et exæquaris ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo, simul pares esse coeperint, superiores erunt. At, Hercule, ne quid novum in eas rogetur, recusant. Non jus, sed injuriam deprecantur. Immo ut, quam accepistis, jussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. Nulla lex satis commoda omnibus est: id modo quæritur, si majori parti et in summam prodest. Si, quod cuiquam privatim officiet jus, id destruet ac demolietur, quid adjuvabit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latæ sunt,16 possint? Volo tamen audire, quid sit, propter quod matronæ consternatæ procurrerunt in publicum, ac vix foro se et concione abstinent. Ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? Procul abest absitque semper, talis fortuna rei publicæ : sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. At non pietas nec solicitudo pro suis, sed religio congregavit eas.

• Si extorserint et quasi per vim obtinuerint quod postulant.

Cler. inf. Mox faciatis Gron. Doujat. Crev.-14 Si vere Kreyssig.

15Th. et aquiri. Voss. et acquiri. Volunt et æquari, ut habet prima ed.' Jac. Gron. Ut fatear, T carpere parum respondet extorquere. An scripsit Livius si cupere singula et extorquere... patiemini?' Doering.-16 Conj. sint Bauer. Nil opus ita legere, et sic verba sint, possint, aures magnopere offenderent.' Rupert. Mox procurrant.., abstineant Gron. Doujat. Crev.

NOTE

h Si majori parti et in summam prodest] Hic legum finis statuitur ab Aristotele.

i Negastis hoc piis precibus earum] Vide supra 1. xxxii.

[ocr errors]

Matrem Idæam, a 7 Pessinunte ex Phrygia venientem, accepturæ sunt. Quid honestum dictu saltem seditioni prætenditur muliebri? Ut auro et purpura fulgeamus,' inquit; 181 ut carpentis, festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata, et captis et ereptis suffragiis vestris, per Urbem vectemur: ne ullus modus sumtibus, ne luxuriæ sit.' 19

[ocr errors]

4. Sæpe me querentem de foeminarum, sæpe de virorum, nec de 20 privatorum modo, sed etiam magistratuum, sumtibus audistis, diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare; quæ pestes omnia magna imperia everterunt. Hæc ego, quo melior lætiorque in dies fortuna rei publicæ est imperiumque crescit,' et jam in Græciam Asiamque transcendimus, omnibus libidinum illecebris repletas, et regias etiam attrectamus gazas, eo plus horreo, ne illæ magis res nos ceperint, quam nos illas. Infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi. Jam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes " mirantesque, et antefixa fictilia ° De

[ocr errors]

procucurrerunt Kreyssig.-17 Tò a abest ab edd. ante Gron.-18 Vid. Not. Delph. inf. Mox ut carpentis, profestis quoque dieb. edd. ante Sigon.-19 Ne nullus modus edd. antt. Thuan. ne ullus modus sumptui. Mox 'ne lux. sit pro vulg. nec lux. sit dedit Drak. ex emend. Jac. Gron. prob. Bauer.' Rupert. 20 Tò de delendum videtur Bauero.-1 Vulgo legebatur reipublicæ est, quo

NOTE

* Matrem Idæam] Cybelen, cujus simulacrum, vel potius saxum, ab urbe Phrygiæ Pessinunte, non procul Ida monte posita, translatum fuit (supra lib. x.) et solenniter olim a matronis exceptum; quod nunc per interrogationem et ironiam dicit Cato, ut indicet horum nunc nihil agi.

Ut auro et purpura fulgeamus, inquit] Ita scripti et veteres editiones, non inquiunt, ut Moguntini mutarunt. Est enim formula, qua veteres scriptores utuntur in proponendis quæ adversus eorum dicta objici possunt, quasi intelligatur aliquis con

tradicturus, e numero scilicet adversariorum.

mAb Syracusis illata sunt] Vult Cato victos esse Romanos, et debilitatam eorum masculam virtutem illecebris voluptatum invectis Romam a populis quos ipsi devicerant, quique luxuriæ dediti deliciis diffluebant ; inter quos vel primi habebantur Sy. racusani. Huc pertinet quod Velleius lib. 11. ait, 'potentiæ Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriæ posterior aperuit.'

A Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes] Velleius idem lib. 1. de L.

orum Romanorum ridentes. Ego hos malo propitios Deos; et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. Patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo, sed etiam mulierum animos donis tentavit. Nondum lex Oppia ad coërcendam luxuriam muliebrem lata erat: tamen nulla accepit. Quam causam fuisse censetis? Eadem fuit, quæ majoribus nostris nihil de hac re lege sanciendi. Nulla erat luxuria, quæ coërceretur. Sicut ante morbos necesse est cognitos esse, quam remedia eorum; sic cupiditates prius natæ sunt, quam leges, quæ iis modum facerent. Quid legem Liciniam excitavit de quingentis jugeribus, nisi ingens cupido agros continuandi? Quid legem Cinciam de donis et muneribus, nisi quia vectigalis jam et stipendiaria plebes esse senatui cœperat? Itaque minime mirum est, nec Oppiam, nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quæ modum sumtibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro

г

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

eresque Romæ fuerint, apparet, quod a rege munera eorum voluerit nemo accipere.'

4 Quid legem Liciniam] A C. Licinio Stolone tribuno plebis lata est hæc lex de modo agrorum, ne quis plusquam quingenta jugera agri possideret, supra lib. vi. cap.35. cujus auctor sua ipse postea lege damnatus, lib. vII. c. 16.

Legem Cinciam] Lata est lex Cincia muneralis, ut vocat Plautus, M. Claudio Cethego, P. Sempronio Tuditano Coss. A. U. C. 549. a M. Cincio Alimento tribuno plebis, suasore Q. Fabio Maximo, ut Cicero est auctor, lib. de Senectute. Ea lege cavebatur, ne cui liceret ob causam orandam munus accipere, ut Festus tradit, et Tacit. lib. 11. Annal. Cautum etiam erat ne plus ducentis aureis donare liceret, extra quam si conjunctis personis donaretur.

« IndietroContinua »