Immagini della pagina
PDF
ePub

18. Eo majorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerunt 18 in Hispaniam, quod ad illos tædio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant; huic ex usurpata libertate in servitutem velut asserendi erant: et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur; nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi 19 fuerint. Sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret; nec cogitaret modo imperaretque, quæ in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret; nec in quenquam omnium gravius severiusque, quam in semet ipsum, imperium exerceret; parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret; nec quicquam in exercitu suo præcipui, præter honorem atque imperium, haberet.

с

19. Difficilius bellum in Turdetania prætori P. Manlio Celtiberi, mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant. Itaque eo consul, arcessitus literis prætoris, legiones duxit. Ubi eo venit, (castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant,) cum Turdetanis extemplo levia prælia, incursantes in stationes eorum, Romani facere; semperque victores ex quamvis temere cœpto certamine abire. Ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul, atque iis trium conditionum electionem ferre, jubet. Primam, si transire ad Romanos velint, et duplex stipendium accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent alteram, si domos abire, publica fide accepta,

18 Venerant Gron. Donjat. Crev.-19 Conj. Jac. Periz. sustenturi.

NOTE

bEx usurpata libertate] Apud jurisconsultos usurpare est utendo retinere, et sic interrumpere possessionem alterius. Hic autem usurpandi verbum sumitur pro eo quod est uti, utusurpare honorem,'usurpare civitatem,' id est, pro cive se gerere. Eo igitur sensu dixit Livius, ex usurpata

libertate, id est, postquam pro liberis diu se gesserunt.

c Per se transigeret] Ipse nimirum perficeret sine alterius ope aut mfnisterio.

d Ab hostibus] Ab ipsis Turdetanis, qui Romanorum hostes.

Ubi eo tenit] In Turdetaniam.

nihil eam rem noxæ futuram, quod hostibus se Romanorum junxissent: tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi secum armis decernant. A Celtiberis dies ad consultandum petita. Concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu: eo minus decerni quicquam potuit. Cum incertum, bellum an pax cum Celtiberis esset,20 commeatus tamen, haud secus quam in pace, ex agris castellisque hostium Romani portabant; dein sæpe munimenta eorum, velut communi pacto commercio privatis induciis, ingredientes." Consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum prædatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integræ regionis ducit; deinde audito, Seguntiæ Celtiberum & omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum. Postquam nulla moventur re, persoluto stipendio, non suis modo, sed etiam prætoris militibus, relictoque

Tempus postulaverunt Celtiberi ad deliberandum.

1

"Primum quidem Romani ex hostico libere pabulabantur et frumentabantur : deinde intra Celtiberorum præsidia, quasi pactæ essent induciæ, sæpe ingrediebun

tur.

20 In Mss. legitur cum incerta bellum an pax c. C. essent prob. Gron.1 Quia oratio suspenditur per partic. ingredientes, idque nihil habet, quo re. ferri debeat, pro dein vel deinde (quod in multis Mss. et in edd. vett. aute Frob. a. 1535. legitur) Sigon. non male conj. perinde, i. e. non minus sæpe, quam in pace.' Drak. Neque defectum hoc neque vitiosum, ut suspicantur

NOTE

In agrum integræ regionis] In agrum scilicet hostilem, ea parte quæ adhuc intacta erat a populationibus.

Seguntia Celtiberum] Seguntiam Celtiberum dixit Livius, distinctionis causa, quia plura fuerunt ejusdem nominis oppida in Hispania. Hæc Seguntia, vel Segontia, quam Celtiberis Noster ascribit, quia in eorum confinio sita, Plin. Arevacis (qui forte Celtiberorum pars) tribuit; eadem videtur cum ea quæ Ptolemæo Se. gortia lacta (duobus, ni fallor, nominibus in unum per librariorum erro

rem conjunctis) dicta. Arevacis etiam contribuitur, inter Uxamam et Numantiam posita; hodie Siguenza vocatur, estque episcopatus et academia in utriusque Castellæ veteris et novæ confinio circa fontes Henaris amnis. Altera Saguntia Ptolemæo et Plinio, alias Sarguntia, in Bætica fuit, Turdetanorum urbs: nunc pagus nomine Gisgonza ad Guadeleten amnem in Andalusia et regno Hispalensi. Est et tertia apud Ptolemæum in Vardulis Segontia Paramica, cui respondet Segura, vel, Sansonis judicio, Segame in Guipuscoa regione.

omni exercitu in castris prætoriis, ipse cum septem cohortibus ad Iberum est regressus.

20. Ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. Defecere ad eum Sedetani, Ausetani, Suessetani. Lacetanos, deviam et sylvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello est occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. Igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes, sed juventutem etiam merito infensorum iis sociorum. Oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens, habebant. Quadringentos inde ferme passus constituit signa. Ibi delectarum cohortium stationem relinquens, præcepit eis, ne se ex eo loco ante moverent, quam ipse ad eos venisset. Ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. Maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanæ juventutis habebat. Eos ad murum oppugnandum subire jubet. Quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere; memores, quam sæpe in agro eorum impune persultassent, quoties ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta, universi in eos erumpunt. Vix clamorem eorum, nedum impetum, Suessetani tulere. Quod postquam, sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit; equo citato subter murum hostium ad cohortes advehitur, atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat, in urbem inducit; priusque omnia cepit, quam se reciperent Lacetani. Mox ipsos, nihil præter arma babentes, in deditionem accepit.

i

21. Confestim inde victor ad Vergium castrum ducit, Receptaculum id maxime prædonum erat, et inde incur

Glar. et Sigon.' J. F. Gron.-2 In castris prætorianis edd. ante Sigon.

NOTE

Sociorum] Populi Romani. i Suessetana juventutis] Legendum puto Vescitanæ, cujus populi nomen servare videtur Arragoniæ montanæ

oppidum Viescas, in diœcesi Jacetana, quæ Oscensi proxima.

Ad Vergium castrum] Vergium, vel Bergium, videtur esse oppidum,

siones in agros pacatos provinciæ ejus fiebant. Transfugit inde ad consulem princeps Vergestanus, et purgare se ac populares cœpit; non esse in manu ipsis rem publicam: prædones receptos totum suæ potestatis id castrum fecisse.' Consul eum domum redire, conficta aliqua probabili, cur abfuisset, causa, jussit. Cum se muros subisse cerneret, intentosque prædones ad tuenda moenia esse; tum uti cum suæ factionis hominibus meminisset arcem occupare.' Id, uti præceperat, factum. Repente anceps terror, hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta, barbaros circumvasit. Hujus potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis, suaque habere jussit: Vergestanos ceteros, quæstori, ut venderet, imperavit: de prædonibus supplicium sumsit. Pacata provincia, vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque; quibus tum institutis, locupletior in dies provincia fuit. Ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum Patres decreverunt.

22. Eadem æstate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam sylvam, signis collatis, secundo prælio conflixit. Octo millia Gallorum cæsa traduntur: ceteri, omisso bello, in vicos suos atque agros dilapsi. Consul reliquum æstatis circa Padum Placentiæ et Cremona exercitum habuit, restituitque, quæ in iis oppidis bello diruta fuerant. Cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quintio, in Græcia ita bybernis actis, ut, exceptis Ætolis, quibus nec pro spe victoriæ præmia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Græcia, simul pacis libertatisque perfruens bonis, egregie statu suo gauderet, nec magis in bello virtutem Romani ducis, quam in victoria temperantiam justitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum

............

3 Vergistanus edd. ante Sigon. Vergitanus mavult Sigon.

NOTE

quod nunc quoque Berga appellatur in Catalonia. Bergustanos hic habet Colbertinus, ubi alii Vergistanos: no

tus est literarum b et v promiscuus usns apud Hispanos.

adversus Nabin Lacedæmonium decretum erat, affertur. Quo lecto, Quintius, conventu Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicto, ubi frequentes undique principes convenerunt, ita ut ne toli quidem abessent, tali oratione est usus: Bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Græci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt. Nam et Romanorum amicitiam, nunc Carthaginienses hostes corum juvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis, violaverat; et in vos talis fuit, ut nobis, etiamsi nostrarum oblivisceremur injuriarum, vestræ injuriæ satis digna causa belli fuerint. Hodierna consultatio tota ex vobis pendet. Refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos,' pati velitis sub ditione ejus esse, an æquum censeatis, nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Græcia sitam, repeti in libertatem, et eodem statu, quo ceteras urbes Peloponnesi et Græciæ, esse. Hæc consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est; Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatæ Græciæ, unius civitatis servitus, non plenam, nec integram gloriam esse sinit. Ceterum si vos nec cura ejus civitatis, nec exemplum, nec periculum movet, ne serpat latius contagio ejus mali; nos æqui bonique facimus. De hac re vos consulo, staturus eo, quod plures consueritis.'

23. Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiæ cœptæ sunt. Cum legatus Atheniensium, quantum poterat gratiis agendis, Romanorum in Græciam

4 Quintius conventum. . . in diem certam edicit. Ad quam ubi frequentes, &c. Kreyssig. 5 Bellandi malebat J. F. Gron.

NOTE

1 Argos.... ab Nabide occupatos] Tradita ei fuerat a Philippo I. xxxII. c. 38.

Nos æqui bonique facimus] Quod utplurimum dicitur æqui bonique consulere, Livius maluit, æqui bonique

facere; id est, æquo animo accipere, vel ferre, pro bono et æquo habere. Sic Cic. vII. ad Attic. Epist. 7. 'tranquillissimus autem animus meus, qui totum illud æqui boni fecit.' Gallice dicimus, prendre en bonne part.

« IndietroContinua »