Immagini della pagina
PDF
ePub

t

patriæ in castra Romana convenerant. Multi autem erant, jam per aliquot ætates, ex quo tyranni tenebant Lacedæmonem, alii ab aliis pulsi. Princeps erat exulum Agesipolis, cujus jure gentis regnum Lacedæmone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedæmone fuit.

27. Cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque æstimanti vires, non tamen omisit bellum; sed et a Creta mille delectos juventutis eorum excivit, cum mille jam haberet, et tria millia mercenariorum militum, decem millia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit, et fossa valloque urbem communivit: et, ne quid intestini motus oriretur, metu et acerbitate pœnarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat. Cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis, (Dromon ipsi vocant,5") positis armis, ad concionem vocari jussit Lacedæmonios, atque eorum concioni satellites armatos circumdedit; et pauca præfatus,' cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum

dones pro Macedonum.' Drak. Mille et quingenti Kreyssig.-2 Convenerunt Kreyssig.

3 Esset vires suas hostiumque æstimanti, non, &c. Gron. Doujat. Crev.4 Jac. Periz. conj. terrebat.-5 Vid. Pausan. t. 14. Reines. Var. Lect. II. 3. et Meurs. Att. Lect. 1. 24. qui verba sic ordinare malebat, eductis in campum (Dromon ipsi vocant) omnibus copiis.' Rupert. Mox pro jussit habet

NOTE

Ex quo tyranni tenebant Lacedæmonem] Extincto Cleomene primus Lacedæmone, coacta electione, tyrannidem regni titulo invasit Lycurgus Olympiade 140. circa annum Romæ conditæ 538. Hunc secuti Machanidas et Nabis, sublato Pelope puero, Lycurgi ultimi filio. Ab initio itaque tyrannidis vix viginti anni ad hunc L. Valerii et M. Catonis consulatum fluxerant. Non itaque plures ætates ex eo tempore numerandæ siquidem ætas seu ge

neratio triginta annis æstimari solet. Verum et Cleomenes ipse ante annos ferme quadraginta, etsi e regum sanguine, multa tyrannice patrarat; et ante illum ephori in Agidem regem ejusque familiam indigne ac plusquam tyrannice sævierant.

u Dromon ipsi vocant] Dromos proprie cursum significat: hic specialiter sumitur pro campo ubi juventus Spartana cursu,lucta, &c. exerceban. tur extra urbem, quemadmodum Romana in campo Martio.

6

in tali tempore forct: et ipsorum referre, si quos suspectos status præsens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientes. Itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quæ instet, tempestas prætereat. Hostibus repulsis, (a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse) extemplo eos emissurum.' Sub hæc citari nomina octoginta ferme principum juventutis jussit, atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam, (hi sunt jam inde antiquitus castellani, agreste genus,) transfugere voluisse insimulati, per omnes vicos sub verberibus acti necantur. Hoc terrore obstupuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.7 Intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere, tam suspensis et incertis omnium animis, metuens.

28. Quintius, satis jam omnibus paratis, profectus ab stativis, die altero ad Sellasiam super Enunta fluvium

Kreyssig. jubet.-6 Præpositio in male in quibusdam codd. omittitur.' Doering-7 Non opus est, ut cum Dukero legatur obtorpuerant. . . animi... ad omnem conatum. Præpositio ab sæpius pro contra, poni solet, ut in nota locutione defendere aliquem ab aliquo,' pro contra aliquem. Hæc scripseram, cum melius fortasse huic loco consuli posse succurreret hac distinctione: Hoc terrore obstupuerant multitudinis animi. Ab omni conatu novorum consiliorum intra munitiones copias continebat.' Doering.

NOTE

* Ilotarum] Apud Spartanos ElawTES appellabantur Laconiæ regionis incolæ rusticani qui servorum erant loco. Sub Heraclidarum adventum in societatem accepti fuerant: brevi post ab Agide rege coacti sunt Lacedæmontis tributum pendere. Sed cum, reliquis obtemperantibus, rebellassent qui urbem Helos tenebant, perdomiti ac servituti addicti sunt, ut scribit Strabo, ea lege, ut ejusmodi servos neque libertate donare, neque extra fines vendere liceret. Eos aiunt primos Ilotas dictos fuisse ; deinde ipsis adjunctos Messenios,

postquam a Lacedæmoniis subacti
sunt. Magnam illorum partem Cle-
omenes servituti exemerat.
Et pos-
terioribus temporibus octodecim op-
pida ab ejusmodi jugo liberavit Au-
gustus: unde Eleutherolacones dicti.
y Obstupuerant multitudinis animi ab
omni conatu] Ellipsis est. Vult enim
eos adeo attonitos ac stupefactos fu-
isse, ut ab omni rerum novandarum
cogitatione penitus abhorrerent.

2 Ad Sellasiam] Mediterraneum Laconiæ oppidum fuit Sellasia, Cleomenis clade nobilitatum.

a Cleomene Lacedæmoniorum] Hic

b

pervenit; quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedæmoniorum tyranno, signis collatis dimicasse dicebatur. Inde, cum audisset ascensum 9 difficilis et arctæ viæ esse, brevi per montes circuitu præmissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit. Ubi castra metantes Romanos Quintiumque ipsum, cum equitibus atque expeditis prægressum, auxiliares tyranni adorti, in terrorem ac tumultum conjecerunt, nihil tale expectantes, quia nemo his obvius toto itinere fuerat, ac veluti pacato agro transierant. Aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciæ esset, trepidatum est. Tandem signa legionum supervenerunt, et, cum primi agminis cohortes inductæ in prælium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie directa paulisper steterunt. Postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. Postero die Quintius prope flumen præter urbem sub ipsas Mene

d Cretenses, qui inter auxiliares Nabidis.

....

8 Die altero ad Sellas super Eurotam edd. ante Sigon.-9 ‹ Pro ascensum quidam Mss. accessum; alii, ut et Mogunt. descensum: unde escensum edidit Gron.' Rupert. Vid. Not. Delph. inf.-10‹ Atque expeditis sc. peditibus, quod excidisse suspicabatur Duk.' Rupert. Mox pro auxiliares plurimi codd.

[blocks in formation]

12

d

laii "montis radices ducere copias instructas pergit. Primæ legionariæ cohortes ibant: levis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercenarios milites, (in quibus omnis fiducia erat,) ut ab tergo hostem aggrederetur. Postquam extremum agmen præteriit, tum ab oppido, eodem quo pridie eruperant 12 tumultu, pluribus simul locis erumpunt. Ap. Claudius agmen cogebat; qui, ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, præparatis suorum animis, signa extemplo convertit, totumque in hostem agmen circumegit. Itaque, velut rectæ acies concurrissent, justum aliquamdiu prælium fuit. Tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt. Quæ minús infida" ac trepida fuisset, ni Achæi locorum prudentes institissent. Hi et cædem ingentem ediderunt, et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quintius prope Amyclas posuit castra, inde, cum perpopulatus omnia circumjecta urbi frequentis et amœni agri loca esset, nullo jam hostium porta 14 excedente, movit castra ad flumen Eurotam. Inde vallem Taygeto subjectam agrosque ad mare pertinentes evastat.

f

29. Eodem fere ' tempore L. Quintius maritimæ oræ

apud Drak. exhibent auxilia, quod præferendum putat Drak.—11 Mænali edd. ante Sigon. Menali quidam lib. vett. Glarean. Taygetum substituendum putat.-12 Videtur insititium rd eruperant.' J. F. Gron.-13 Recte vox infida suspecta est Crevierio, qui pro ea malit effusa. Equidem malim quæ minus impedita ac trepida fuisset; h. e. quæ liberior et celeris fuisset ; nisi voces infida ac, quia in omnibus codd. apud Drakenb. exulant, delere præstet.' Doering.-14 Multi Mss. et edd. ante Ald. portam [quod et Crev.] Mox repetitam inde non satis h. 1. placet.' Rupert.

15 Tò fere in nullo omnino cod. apud Drak. comparet, teste Doer.

[blocks in formation]

g

oppida, partim voluntate, partim metu aut vi, recepit. Certior deinde factus, Gythium oppidum & omnium maritimarum rerum Lacedæmoniis receptaculum esse, nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis aggredi constituit. Erat eo tempore valida urbs et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. In tempore Quintio, rem haud facilem aggredienti, rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt. Ingens multitudo navalium sociorum, e tribus contracta classibus, intra paucos dies omnia, quæ ad oppugnationem urbis terra marique munitæ facienda opera erant, effecit. Jam testudinibus admotis murus subruebatur; jam arietibus quatiebatur. Itaque una crebris ictibus eversa est turris, quodque circa muri erat, casu ejus prostratum; et Romani simul a portu,16 unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur. Nec multum abfuit, quin, qua intenderant, penetrarent. Sed tardavit impetum eorum spes objecta dedendæ urbis ; mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio præerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum, traditurum se urbem;17 et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur: intentiusque ab uno urbs defendebatur, et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quintius cum quatuor millibus delectorum militum supervenisset. Is cum supercilio haud procul distantis tumuliƒ ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quintius ab operibus suis terra marique instaret; tum vero 18 desperatio Gorgopam quoque coëgit id consilii, quod in altero

• Ut obsessos distraherent a defendenda ruina qua aperti erant muri. In vertice collis vicini.

16 Porta Gron. Doujat. Mox pro distenderent in pluribus codd. apud Drak. discederent.-17 Traditurus urbem Gron. Donjat. Crev. Vid. Not. Var.

NOTE

Gythium oppidum] Ad sinum Laconicum fuit Gythium, sive Gytheon, portus tutissimus et navale Lacedæ

moniorum, ubi olim incensæ fuerant eorum naves a Tolmide Atheniensi duce: nunc Palæopoli Nigro.

« IndietroContinua »