Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Agedum, quos in concione comprehensos, omnibus audientibus civibus tuis, in custodia te habiturum esse pronuntiasti, jube vinctos produci, ut miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant. At enim,20 ut jam ita sint hæc,* quid ad vos, Romani?' Hoc tu dicas liberantibus Græciam? hoc iis, qui, ut liberare possent, mare trajecerunt, terra marique gesserunt bellum? Vos tamen,' inquis, yestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi.' Quoties vis te id arguam fecisse? Sed nolo pluribus: summam rem complectar. Quibus igitur rebus amicitia violatur? Nempe his maxime duabus,' si socios meos pro hostibus habeas; si cum hostibus te conjungas. Utrum non a te factum" est? nam et Messenen, uno atque eodem jure fœderis, quo et Lacedæmonem, in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti; et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum, sed, si Diis placet, affinitatem etiam per Philoclem præfectum ejus pepigisti, et bellum adversus nos gerens mare circa Maleam infestum navibus piraticis fecisti, et plures prope

2

X

tandem Kreyssig.-19 Conj. Rupert. quam tu uxorqué.—20_Etenim Lov. 3. et 5. cum edd. vett. ante Ascens. Enim plerique Mss. prob. Gron, qui habet in ed. cum Doujat. Crev.-1 Quibus igitur amicitia violatur? Nempe his duabus rebus maxime Gron. Doujat. Quibus igitur rebus amicitia violatur? Nempe his duabus maxime Crev. Mox scripti omnes utrumnam a te factum est. Kreyssig. habet Utrumque a te factum est.—2 Duker. tentat et ut bellum ; Gron. Doujat.

NOTE

1 At enim,[ Enim,] ut jam ita sint hæc] Enim pro etenim, seu enimvero. Hæc Quintius ait quasi Nabidis nomine, objicientis quæcumque in ipsum dieantur, etiamsi vera essent, nihil ta men ad Romanos pertinere: cui dicto statim respondet ipse Quintius.

u Utrum non a te factum] Sic legas ex scriptis ; an cum editis, utrumque a te factum, eadem erit sententia.

* Messenen] Caput Messeniæ in Peloponneso, sinui suo imposita, ad ostium Balyræ; nunc Mosseniga Nardo, aliis Petalidi, vicus magis quam

urbs:

y Quo et Lacedæmonem] A primo rege nomen accepit Lacedæmon ; ut Sparta (vicina, mox juncta) ab ejus uxore, vel a Sparto filio Phoronei regis: non modo Peloponnesi clarissima, sed inter Græciæ urbes unis Athenis vix inferior fuit, seu magnitudinem spectes, seu rerum gestarum gloriam; ad Eurotam fluvium sita; sine muris, loco arcis Acropolin habuit in edito colle. Ejus loco successit Misitra in Tzaçonia,

cives Romanos, quam Philippus, cepisti atque occidisti; tutiorque Macedoniæ ora, quam promontorium Maleæ commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit. Proinde parce, sis,3 fidem ac jura societatis jactare; et, omissa populari oratione, tanquam tyrannus et hostis loquere.'

[ocr errors]

33. Sub hæc Aristænus nunc monere Nabin, nunc etiam orare, ut, dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret. Referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum cœpit, qui, deposito imperio restitutaque libertate suis, non tutam modo, sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent. His dictis invicem auditisque, nox prope + diremit colloquium. Postero die Nabis, Argis se cedere ac. deducere præsidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum,' dixit. Aliud si quid postularent, scriptum ut ederent,' petiit, ut deliberare cum amicis posset.' Ita et tyranno ad consultandum tempus datum est; et Quintius, sociorum etiam principibus adhibitis, habuit consilium.5 Maximæ partis sententia erat: 'Perseverandum in bello esse, et tollendum tyrannum. Nunquam aliter tutam libertatem Græciæ fore. Satius multo fuisse, non moveri bellum adversus eum, quam omitti motum. Et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum, auctore injusti imperii assumto populo Romano; et extemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum.' Ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. Videbat enim, compulso intra moenia hoste, nihil præter obsidionem restare; eam autem fore diuturnam. 'Non enim Gythium, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedæmonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos. Unam spem fuisse, si qua admoventibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset. Cum signa portis prope inferri cernerent,

6

Crev. habent adversum.-3 Parce sic fidem edd. ante Gron. Parcesis Gron. Doujat. Crev.

4 Conj. Duk. nox propinqua. Ms. Harl. et quædam edd. vett. habent quoque pro prope.-5 Concilium Gron. Doujat.-6 Ante et ipsum, &c. supplen

neminem se movisse.' Adjiciebat, et cum Antiocho infidam pacem, Villium legatum inde redeuntem nuntiare: multo majoribus, quam ante, terrestribus navalibusque copiis in Europam eum transisse. Si occupasset obsidio Lacedæmonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos?' Hæc propalam dicebat: illa tacita suberat 7 cura, ne novus consul Græciam provinciam sortiretur, et inchoati belli victoria successori tradenda esset.

8

34. Cum adversus tendendo nihil moveret socios, simu lando se transire in eorum sententiam, omnes in assensum consilii sui traduxit. Bene vertat,' inquit, quando ita placet, obsideamus Lacedæmonem. Illud modo ne fallat ceterum, cum res tam lenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit, et obsidentibus prius sæpe, quam obsessis, tædium afferat, jam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hybernandum circa Lacedæmonis monia esse. Quæ mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis, et corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos. Nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est ; in commeatus vobis nobisque ? in hyemem expediendos. Itaque, ne aut repente trepidetis, aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque, quid quæque animi, quid virium habeat. Auxiliorum satis superque habeo; sed, quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. Nihil jam præter nudum solum ager hostium habet. Ad hoc hyems accedit, ad comportandum ex longinquo difficilis.' Hæc oratio primum animos omnium ad respicienda cuique domestica mala convertit; segnitiam, invidiam, et obtrectationem domi manentium ad

k

Ne post susceptam obsidionem casu aliquo perculsi laboretis.

dum nam.' Drak.-7 Malit Rupert. subibat vel subiit.

8 In ordine verborum librr. vett. variant. Quidam exhibent, Bene vertat, inquit, obsideamus Lacedæmonem, quando ita placet; et statim Ceterum, illud modo ne fallat cett.' Doering. Obsid. Laced., quand. ita placet Gron. Donjat. Crev. et ead. del. seqq. illud modo ne fallat.-9 Nobis vobisque Grop. Dou

10

[ocr errors]

versus militantes, libertatem difficilem ad consensum,' inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. Versis itaque subito voluntatibus, facere, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.

12

35. Inde Quintius, adhibitis legatis tantum tribunisque militum, conditiones, in quas cum tyranno pax fieret, has conscripsit: Sex mensium induciæ ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis. Legatos extemplo mitterent Romam T. Quintius et Nabis, ut pax ex " auctoritate senatus confirmaretur. Ex qua die scriptæ conditiones pacis editæ Nabidi forent, ea dies ut induciarum principium esset; et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quæ in Argivorum agris " essent, præsidia omnia deducerentur, vacuaque et libera traderentur Romanis; et "3 ne quod inde mancipium regium * publicumve aut privatum educeretur, et, si qua ante educta forent, dominis recte restituerentur. Naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet; neve ipse navem ullam, præter duos lembos, qui non plus quam sexdecim remis agerentur, haberet. Perfugas et 14 captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet, et Messeniis omnia, quæ comparerent, quæque domini cognoscerent. Exulibus quoque Lacedæmoniis liberos's et conjuges restitueret, quæ earum viros sequi voluissent; invita ne qua exulis

1 Quæ libertas unoquoque suæ sententiæ tenace, impedit ne homines inter se fa cile conveniant.

jat. Crev.-10 Faceret Kreyssig.

[ocr errors]

11 To ex delendum, et ex præc. pax ortum.' Duk. et (etiam) Lov. 3. 4.— 12 Ms. Thuan. et prima ed. agro. Neque id debuit mutari.' Jac. Gron. Agro Crev. Kreyssig.-13 Et del. Gron. Doujat. Crev. In cod. Mogunt. hic locus exhibetur sic: ne quod inde mancipium... educeretur, sine dolo malo, si qua ante educta forent, et recte dominis restituerentur.' Doering.-14 Et del. Gron. Doujat. Crev.-15 Ante liberos excidisse bona suspicabatur Crev.

NOTE

* Malignitatem conferendi] Malignitas hic non tam pro malitia et perversitate dici videtur, quam pro nimia parsimonia et avaritia: ut apud

Nostrum lib. v. 'malignitas prædæ partitæ,' hoc est, parce, nec satis liberaliter divisa præda.

Ne quod inde mancipium regium]

[ocr errors]

comes esset. Mercenariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas, aut ad Romanos transissent, iis res suæ omnes recte redderentur. In Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet Romanis. Ne quam societatem cum ullo 17 Cretensium aut quoquam alio institueret, neu bellum gereret. Civitatibus omnibus, quas ipse restituisset, quæque se suaque in fidem ac ditionem populi Romani tradidissent, omnia præsidia deduceret; seque ipse suosque ab his abstineret. Ne quod oppidum, ne quod castellum in suo alienove agro conderet.. Obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset; filium in his suum: et talenta centum argenti in præsenti, et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.'

36. Hæc conscripta, castris propius urbem motis, Lacedæmonem mittuntur. Nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod, præter spem, reducendorum exulum mentio nulla facta erat. Maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves, et maritimæ civitates ademtæ erant. Fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram Maleæ 18 prædatoriis navibus infestam habenti.

16 Transiissent Gron. Crev.-17 Ulla Gron. Doujat. 18 A Malea Gron. Doujat. Crev.

NOTE

Indicari videntur mancipia sive servi per quos exercebantur agri publici : alioqui non video cur mancipia sua ex Argolide dimissa educere Nabis vetaretur: nisi forte eos servos publicos privatosque Argivorum Nabis sibi vindicaverat.

b Dominis recte restituerentur] Formula est a jurisconsultis usurpari solita, cum quid sine fraude et sine vitio reddi, restituive domino, aut dari fierive alter stipulatur, alter promittit: ita ut recte idem sit ac bona fide, suo loco, et congruo tempore.

Cum ullo [ulla] Cretensium] Re

pete urbe, ex superioribus.

Aut quoquam alio] Alio dixit pro alibi, et quoquam alio pro ullo alio in loco; ut significet non tantum societates aut fœdera cum civitatibus Cretensium Nabidi prohiberi; sed etiam cum aliis civitatibus extra eam insulam.

e Talenta centum argenti] Gallice, 240000. libras.

Et maritimæ civitates ademtæ erant] Laconiæ civitatum Nabidi ademtarum nulla in fœderis legibus mentio : intellige quas Nabis in Creta habebat; aut etiam quas per oram sitas

« IndietroContinua »