Immagini della pagina
PDF
ePub

10

liberata terra liberatores ejus servire.' Omnes acclama runt,' gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.' Ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum a suis non redimerentur, venum dederat. Multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit, centum talentis' eam rem Achæis stetisse; cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. Mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit. Adjice nunc pro portione, quot verisimile sit totam Græciam habuisse. Nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt præsidium, ab Acrocorintho descendens, protenus ad portam duci atque abire. Quorum agmen imperator secutus, prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis " dimissisque eis,12 eadem, qua venerat, via Elatiam rediit. Inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. Per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum jubet, atque ibi se opperiri: inde namque in animo esse, exercitum in Italiam trajicere. Et L. Quintio fratri, legato et præfecto classis, scribit, ut onerarias ex omni Græciæ ora eodem contraheret.

quibusdam codd. apud Drakenb. omittitur.' Doering.—9 Est Gron. Doujat. Črev.-10 Altera lectio quingentos, quæ est in uno tantum cod. Lov. 4. suspecta est.' Doering.-11 Acclamantibus. Salutatis Gron. Acclamantibus; salutatis Doujat.—12 Vett. librr. mirum in modum in hoc loco inter se discrepant. Me quidem in hoc loco, uti nunc ille legitur, nibil offendit præter pronomen eis, post dimissisque, positum ; quo deleto oratio bene cohæret. Ea, qua J. F. Gron, hunc locum emendare tentavit, ratio, nimis violenta est. Drak. qui pariter in pronomine eis vitium latere intellexit, pro eo substituendum esse suspicatur ad suos, ut ad rediit referatur. Mihi vero rò eis ab homine, qui locum non recte caperet, intrusum videtur.' Doering.

NOTE

▾ Centum talentis] Priscianus, libro de ponderibus, ostendit talentum habere sex millia denariorum: sic mille ducenta quingenties repetita efficiunt sexcenta millia, seu viginti quatuor millia sestertium: unde recte colligit Gronovius post alios, idem

fuisse denarium Romanum et drach. mam Atticam: constat enim talentum esse sex drachmarum millia.

Centum talentis] Ex calculo P. Gassendi 223750. libræ Turonicæ, quorum sex conficiunt quinque florenos Hollandicos. J. Clericus.

51. Ipse, Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum, sed etiam ab Oreo atque Eretria, præsidiis, conventum ibi Euboicarum civitatium habuit; commonitosque, in quo statu rerum accepisset eos, et in quo relinqueret, dimisit. Demetriadem inde proficiscitur; deductoque præsidio, prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam; ubi non liberandæ modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendæ. Nec enim temporum modo vitiis, ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia, nec conventum, nec concilium ullum, non per seditionem ac tumultum, jam inde a principio ad nostram usque ætatem, traducentes." A censu maxime et senatum et judices legit, potentioremque eam partem civitatium fecit, cui salva tranquillaque omnia magis esse expediebat.

S

52. Ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum in 14 Oricum, unde erat trajecturus, venit. Ab Orico copiæ omnes Brundisium transportatæ. Inde per totam Italiam ad Urbem prope triumphantes, non minore agmine rerum captarum, quam suo, præ se acto, venerunt. Postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quintio ad res gestas edisserendas datus est, triumphusque meritus ab lubentibus's decretus. Triduum triumphavit. Die primo arma, tela signaque ærea et marmorea transtulit, plura Philippo ademta, quam quæ ex civitatibus ceperat: secundo die 16 aurum argentumque, factum infectumque et

13 Nisi leg. e Ms. Voss. traducentis sc. gentis.' Rupert. quod malit Duk. et habet Kreyssig.

14 In vet. lib. apud Sigon. Tò in deest.-15 Lectio lubentibus longe præferenda est alteri ab adnuentibus, in quibusdam codd. et editt. vett. exhibitæ. Lib. script. Voss. et Lov. 4. habent ab luentibus, quod nostram lectionem confirmat.' Doering. Mox rò quæ post quam delendum putabat Gron. Sed ita quoque cap. 49. et multis aliis locis inducendum esse monet Duk.' Rupert.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

signatum. Infecti argenti fuit decem et octo millia pondo," et ducenta septuaginta facti:" vasa multa omnis generis, cælata pleraque, quædam eximia artis; et ex ære multa fabrefacta: ad hoc clypea argentea decem. Signati argenti octoginta quatuor millia fuere Atticorum; tetradrachma 18 y vocant: trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. Auri pondo fuit tria millia septingenta quatuordecim, et clypeum unum ex auro totum, et Philippei nummi aurei quatuordecim millia quingenti quatuordecim. Tertio die coronæ aureæ, dona civitatium, translatæ centum qua, tuordecim; et hostiæ ductæ, et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius" regis Philippi filius fuit, et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedæmonius. Ipse deinde Quintius in Urbem est invectus. Mili

....

16 In vet. lib. apud Sigon. deest rò die.-17 Forte XLIII. m. p. et mox septingenta tredecim pro sept. quatuordecim, e Plut. Flamin. pag. 377.' Rupert.-18 Tetradrachmum Gron. Doujat. Crev. Mox pro trium rescriben dum esse quatuor, J. F. Gron. docuit; et pro fere rectius in Lov. 2. legitur

NOTE

Infecti argenti fuit decem et octo millia pondo] Nempe sexcenta quadraginta octo librarum Francicarum millia.

"Et ducenta septuaginta facti] Efficiuntur septuagies et quater centena quinquaginta duo millia: Gall. sept millions quatre cens cinquante deux mille livres.

* Signati argenti octoginta quatuor millia fuere Atticorum] Hos Atticos nummos non multum excessisse putamus pretium dimidiati scuti argentei, quo nunc utimur: erunt ergo millia duo supra quadraginta scutorum argenteorum, sive librarum Francicarum centum viginti et sex millia.

▾ Tetradrachma [tetradrachmum] Vox ipsa quatuor drachmarum pondus et pretium notat. Drachma autem Attica apud Plin. Plut. aliosque, denario fere comparatur: unde non

potuit Livins aliter scripsisse hoc loco quam quatuor fere denariorum in singulis tetradrachmis pondus esse : idque Budæus et Gronovius annotarunt ex ipso Livio, qui Polybium vertens, talentum Atticum ait esse sex millinm denariorum: quemadmodum Atheniensibus dicebatur senum mil.

lium drachmarum.

2 Auri pondo fuit tria millia septingenta quatuordecim] Efficit hæc summa Gall, 2042040. libras.

a Et Philippei nummi aurei quatuordecim millia quingenti quatuordecim] Jacobeis Anglicis hodiernis pondere haud multum inferiores, bonitate aliquantum, ni fallor, superiores Philippei erant: æstimentur ergo tredecim libris nostratibus cum dimidia; exsurgent 197939. libræ.

b Inter quos Demetrius] Non captivus sed obses a patre Philippo Romam missus.

с

tes secuti currum 19 frequentes, ut omni ex provincia exercitu deportato. His duceni quinquageni æris in pedites divisi; duplex centurioni, triplex equiti. Præbuerunt speciem 20 triumpho' capitibus rasis secuti, qui servitute exemti fuerant.

[ocr errors]

53. Exitu hujus anni Q. Ælius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem, plebesque scivit, Ut Latinæ duæ coloniæ, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum, deducerentur.' His deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Nævius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes: in Thurinum agrum Cn. Manlius,' Q. Ælius, L. Apustius. Ea bina comitia Cn. Domitius prætor urbanus in Capitolio habuit. Ædes eo anno aliquot dedicatæ sunt: una Junonis Sospitæ in foro olitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello; (censor idem dedicavit ;) altera Fauni: ædiles eam biennio ante ex mulctaticio argento faciendam locarant, C. Scribonius et Cn. Domitius, qui prætor urbanus eam dedicavit. Et ædem Fortunæ Primigeniæ in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla,

* Ornamentum triumpho addiderunt.

ferme.' Doering.-19 Secuti currum milites Kreyssig. Mox ducenti Gron. Doujat.-20 Non est audiendus Glarean, qui specimen legit.' J. F. Gron. 1 A. Manl. edd. ante Sigon. Mox P. Elius Gron. Crev.-2 Sospitæ h. 1. viri docti reposnere ex XXXII. 30. pro Matuta, quod in omnibus Mss, et antt. edd. legitur. Sed non facile decerni posse, utrum h. 1. Sospitæ, an XXXII. 30. Matutæ scribendum sit, jam docuit Duker. Illud tamen, ni fallor, pro

NOTE

e His duceni quinquageni æris] Facit hæc summa libras nostras fere tredecim.

d Capitibus rasis] Id in manumissis solenne, ut quasi novi homines viderentur: quæ causa etiam circumagendi servos, cum per vindictam manumitterentur. Facit huc Satiricus, 'pulsandum vertice raso Præbebis quandoque caput.'

e In Thurinum agrum] Ager Thuriorum, sive Sybaritanæ urbis signi

ficatur.

Ea bina comitia] De duabus coloniis deducendis.

8 Foro olitorio] Inde dictum hoc forum quod ibi oleum veniret. Fuit inter forum boarium et Tiberim.

Altera Fauni] Fuit in insula Tiberina, quæ ab Augusto postea ascripta est regioni 14. Transtiberinæ. Faunus autem idem ac Pan ovium custos.

Et ædem Fortunæ Primigeniæ] Fuit

[ocr errors]

duumvir ad id ipsum creatus. Voverat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus;* locaverat idem censor.31 Et in insula Jovis ædem C. Servilius duumvir dedicavit. Vota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpureone prætore; ab eodem postea consule locata. Hæc eo anno acta.

54. P. Scipio ex provincia Gallia ad consules surrogandos" venit.4 Comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus.* Postero die creati sunt prætores L. Cornelius Scipio, M. Fulvius Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius Messalla, L. Porcius Licinus et C. Flaminius. Megalesia, ludos sce

"Creandos per rogationem (sive interrogato populo) in locum eorum quorum annus exibat.

babilius est.' Rupert.-3 Pro censor leg. consul, et cognomen Sophus delendum, aut scribendum consul vel Tuditanus; nisi ei, ut multis Romanorum, duplex fuit cognomen.' Rupert. Vid. Not. Delph. inf. Kreyssig. add. consul post Sophus.

NOTE

et in Capitolio templum Fortunæ Primigeniæ. Cognominis hujus causæ plures afferuntur a Plut. in Quæst. vel quod urbi ortus sui initia sugges. serit Fortuna: vel quod ea omnium rerum sit principium; aut etiam quod naturam ex fortuitis eventis constitui putarent, atque ordine quem eventus illi sortiuntur.

Sempronius Sophus] Non video car Glar. et Sigon. huic P. Sempronio Sophi nomen invideant: Pomponius certe jurisconsultus in lib. 11. § 37. de Orig. Juris, ubi Romanos legum scientia peritos recenset, de P. Sempronio post Appios Claudios sic loquitur: Fuit post eos maximæ scientiæ Sempronius, quem populus Romanus Zodov; (id est, sapientem;) nec quisquam ante hunc aut post illum hoc nomine cognominatus est.' Is anno 449. consul fuit cum P. Sulpicio, ut constat ex lib. ix. c. 45. Postea etiam magister equitum, dictatore

M. Valerio Corvo, iterúm anno 452. Tum deinde censor anno 454. cum eodem P. Sulpicio. Itemque pontifex apud Nostrum lib. x. c. 9. Quidni ab hoc primo Sempronio ejus posteri cognomen Sophi acceperint, quemadmodum alii alia cognomina? Nihil autem vetat quominus duplici cognomine insignis fuerit hic Sempronius, ut Scipiones, aliique multi; et Sophus simul et Tuditanus dictus, tanquam ortus ab illo Sempronio Sopho, cui caput, tuditi vel malleo simile, Tuditani nomen indidit; sient ex Atteio annotavit Festus Pompeius apud Pighium.

1 Locaverat idem censor] Observat merito Pighius legendum esse, locaverat idem consul, id est, idem Sempronius, cum consul esset. Nam in consulatu primum voverat, teste Livio: censor autem fuerat quinquen nio ante.

* A. U. C. 560.

« IndietroContinua »