Immagini della pagina
PDF
ePub

iis, legatus a Chalcide ad Quintium, ad id ipsum præsidium petendum, missus. Qui postquam obsessas ab hostibus fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere, Delium convertit, ut 20 inde in Euboeam transmissurus.

2

51. Templum est Apollinis Delium, imminens mari: quinque millia passuum a' Tanagra abest. Minus quatuor millium inde in proxima Euboea est mari trajectus. Ubi et in fano lucoque, ea religione et eo jure sancto," quo sunt templa, quæ asyla Græci appellant, et nondum aut indicto bello, aut ita commisso, ut strictos gladios, aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites, alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset; repente Menippus, palatos passim aggressus, eos3 cecidit, ad quinquaginta vivos cepit. Perpauci effugerunt, in quibus Mictio, parva oneraria nave exceptus. Ea res Quintio Romanisque, sicut jactura militum molesta, ita ad jus inferendi Antiocho belli adjecisse aliquantum videbatur. Antiochus, admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores, partim ex suis, partim Ætolos, Chalcidem misisset, qui eadem illa, quæ nuper, cum minis gravioribus agerent, nequicquam contra Mictione et Xenoclide tendentibus, facile tenuit,' ut portæ sibi aperirentur. Qui Romanæ partis erant, sub

Non agre obtinuit.

tivo plur. jungi solet.' Rupert.-20' Particula ut deleta, lenius mihi fluere videtur oratio.' Doering.

1 Ab Kreyssig.-2 Quæ del. Gron. Doujat. Crev. verbis asyla Græci appellant parenthesi inclusis.-3 'In voce eos mendum, sive numerum, quo Livius, quot cæsi sint, indicare voluerit, latere, Crev. suspicatus est.' Doering.

NOTE

Delium] Locus Bootiæ mariti. mus inter Aulidem et Asopi ostium.

Eo jure sancto] Hoc est, inviolabili. De urbibus quibus fuit jus asyli, vide virum, dignitate juxta ac eruditione illustrem, Ezech. Spanhemium de præst. et usu numismatum diss. 9. sect. 5. edit. LondinenDelph. et Var. Clas.

sis, ubi hic Livii locus profertur et illustratur. J. Clericus.

b Aut ita commisso] Repetendum hic quoque rd bello, scilicet nondum bello ita commisso, ut Romani milites, qui Chalcidem mittebantur, strictos gladios audivissent,

Livius.

9 L

3034

T. LIVII LIB. XXXV. CAP. 51.

adventum regis urbe excesserunt. Achæorum et Eumenis milites Salganea tenebant. Et in Euripo castellum Romani milites pauci custodia causa loci* communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. Priores Achæi et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, præsidio excesserunt. Pertinacius Romani Euripum tuebantur. Hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur, et jam machinas tormentaque comportari viderent, non tulere obsidionem. Cum id, quod caput erat Eubœæ, teneret rex, ne ceteræ quidem ejus insulæ urbes imperium abnuerunt: magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunæ urbes in suam ditionem venissent.

Ut castellum illud custodirent.

4 Malit Drak. quod est in cod. Lov. 1. adorsus ab adordior.

NOTE

c Euripum tuebantur] Nempe castellum quod ad Euripum in Eubœa

situm; Euripus et ipsum dicebatur, Chalcidi vicinum.

[blocks in formation]

CAP. 1. Bellum cum Antiocho decernitur ineundum, et lætis sacrificiis victoria portenditur. 2. Supplicatione facta ludisque magnis Jovi votis provinciæ et exercitus decernuntur. 3. Coloni maritimi frustra vacationem petunt rei navalis, et feciales de ratione belli Antiocho indicendi consuluntur. 4. Philippi, Ptolemæi, Pœnorum et Masinissæ legati Romam veniunt, pollicentes ad bellum hoc auxilia, pecuniam et frumentum. 5. Interea Antiochus per hybernorum tempus solicitat civitatium Græcarum animos, et Chalcide audit legationes Epirotarum Eleorumque. 6. In concilio Bœotorum Thebis habito hanc gentem sibi adjungit, et Demetriade cum principibus Ætolorum, Amynandro, et Hannibale de summa rerum Thessalorumque gente tentanda deliberat. 7. Hannibal suadet, ut ante omnia Philippi amicitia petatur, et bellum transferatur e Græcia in Italiam. 8. Antiochus autem nihil horum facit, et legendo ossa Macedonum circa Cynoscephalas jacentia nullam apud hanc gentem init gratiam, et Philippum ad id tempus dubium compellit ad arma cum Romanis jungenda. 9. Mox, Thessalorum metu terrendorum causa, Pheras, Scotussam, aliaque oppida capit, 10. et Larissam oppugnat; sed, Ap: Claudii strategemate deceptus, Demetriadem redit. 11. In hybernis ipse cum militibus diffluit luxuria, et Chalcide filiam Cleoptolemi uxorem ducit. Principio veris ope Mnesilochi Acarnanum gentem sibi conciliat, 12. et Medionem proditione capit; at frustra tentat Thyrium Leucademque. 13. Interim M. Bæbius proprætor et Philippus rex recipiunt oppida Thessaliæ, quæ Athamanes occupaverant. 14. Ibidem M. Acilius Gla. brio consul res prospere gerit, et Athamania omnis concedit in jus ditionemque Philippi. 15. Antiochus undique destitutus et ab suis, morantibus in Asia, et ab Ætolis, vana promittentibus, jam Hannibalem, ut pru

dentem virum vatemque, admiratur, et intra saltum Thermopylarum sese recipit. 16. Ibi castra permunit, et Ætoli vertices circa montium obsident. 17. Acilius ad easdem fauces admovet copias, et duobus legatis, M. Porcio Catone et L. Valerio Flacco, ad illa cacumina missis, milites paucis alloquitur. 18. 19. Postero die, pugna utrinque orta, totus pæne regis exercitus deletur. 20. Consul per Phocidem et Bœotiam legiones ducit, et A. Atilius mergit capitque naves quasdam regias, frumento onnstas. 21. Antiochus Ephesum transmittit, et Chalcis ceteræque urbes in Eubœa Romanis sine certamine traduntur. M. Cato, nuntius victoriæ, Romam venit: et M. Fulvius Nobilior, ex Hispania reversus, ovans Urbem ingreditur. 22-24. Ætoli quia nihil pacati responderant legatis Acilii, Heraclea oppugnatur et capta diripitur. Inter captivos est Damocritus, princeps Ætolorum, qui olim T. Quintio, decretum gentis, quo arcessendum censuerant Antiochum, poscenti, ferociter dixerat, se id in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum. 25. Philippus oppugnatione Lamiæ absistere jubetur. 26. Ætolis ab Antiocho mittitur pecunia, et auxilia promittuntur. 27. 28. Sed Heraclea capta franguntur eorum animi, et pacis petendæ oratores Hypatam mittuntur ad consulem, qui postulat, ut in fidem se permittant Romanorum, et Dicæarchum, Menestam Amynandrumque sine mora dedant. 29. Animi Ætolorum indigni. tate et difficultate eorum, quæ imperata erant, exasperantur, et mox vana expectatione implentur ab Nicandro, qui, ab Antiocho reversus et benigne exceptus a Philippo, Lamiam obsidente, consultantibus de pace Romana supervenit. 30. Acilius, tam et Coracem transgressus, ad Naupactum descendit, quo concurrisse Ætolos, ut inde totum belli impetum sustinerent, audiverat. 31. Eodem tempore jussu T. Quintii tum Messenii, cum Ætolis sentientes, concilio Achaico se iterum jungunt, tum Achæi solvunt obsidionem Messenes, 32. et Zacynthum insulam, fraude interceptam, Romanis tradunt. 33. Philippus autem, permittente Acilio, Demetriadem, Dolopiam, aliaque oppida, quæ defecerant ab societate Romana, recipit : 34. et T. Quintius trajicit Naupactum, jam per duos menses a consule oppugnatam; ubi, obambulans muris, noscitur ab Etolis, qui impensius orant, ut misereatur gentis suæ. 35. Eo auctore solvitur obsidio, et induciæ Ætolis dantur. Consul cum Quintio ad Achaicum concilium Ægium trajicit, ubi de Eleis et de exulibus Lacedæmoniorum restituendis frustra agitur. Epirotarum Philippique legati Romam veniunt.

36. Alter consul P. Cornelius Scipio ludos, a se olim votos, sua impensa facit. Edes Matris Magnæ Idææ et Juventatis dedicantur. 37. Procurantur prodigia, et Scipio in provinciam proficiscitur. 38. Q. Minucius proc. cum Liguribus, et P. Cornelius consul cum Boiis egregie pugnat. 39. M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem ingreditur, et P. Cornelius Scipio triumphum petit: quem honorem differendum quidem censet P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, 40. sed senatus universus, oratione consulis motus, extemplo decernit.

41. Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano est; sed, ab Hannibale, cujus nunc maxima apud eum

auctoritas est, monitus, Romanos mox in Asiam venturos, navibus jam instructis petit Chersonesum, et Polyxenidam jubet ceteram parare classem. 42. C. Livius Piraeum ad veterem classem cum nova, tribus Enmenis navibus aucta, pervenit, et utraque trajicit Delum. 43. Paulo post et hæc Romana et regiæ classes Phocæam petunt; et Eumenes, certamine jam inito, Elæa complures adducit naves. 44. 45. Livius et Eumenes hostes in fugam vertunt, Ephesumque persequuntur. Romæ consules (L. Cornelius Scipio et C. Lælius) prætoresque creantar.

a

1. P. CORNELIUM Cn. filium Scipionem et M'. Acilium ' Glabrionem consules, inito magistratu, Patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium majorem partem anni fieri solet; precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene ac2 feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est; et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. Hæc cum renuntiata essent, solutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jusserunt: Vellent juberentne, cum Antiocho rege, quique sectam ejus secuti essent, bellum iniri? si ea rogatio perlata esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. Tum senatus decrevit, ut consules Ita

1 M. Acilium edd. ante Sigon.-2 Atque Kreyssig.-3 Ejus sectam Kreys

NOTE

a Lectisternium majorem partem anni fieri solet] Quibus in templis majori parte anni fieri lectisternia solerent, nondum satis perspectum habeo: hactenus enim vidimus placandæ Deorum iræ et procurandis ostentis indicta extra ordinem, non certo more et statis temporibus facta fuisse.

↳ Rem integram ad senatum referrent] Miscetur hic mos antiquus cum novo posteriorum temporum more: initio

enim de bello et pace populus consulebatur, deinde patres auctores fiebant: postea vero patribus primum auctoribus, populus deinde consultus sanciebat. Nunc et auctor est senatus ut populus rogetur, et post rogationem populi senatus ad se rem integram referri postulat; nihil tamen amplius decernit, quam quæ ad exequendam rogationem pertinebant. Qui mos adhuc manebat.

« IndietroContinua »