Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXVII.

BREVIARIUM.

CAP. 1. A senatu Rom. infecta pace dimittuntur legati Ætolorum, et L. Scipioni cos. provincia Græcia datur, quia P. Scipio Africanus frater dixerat, se legatum cum eo iturum. 2. Ceteris magistratibus decernuntur legiones et provinciæ. 3. Prodigia procurantur, et P. Scipio fornicem ponit in Capitolio. Ætolorum XLIII. principes in Lautumias conjiciuntur, et munera dantur legatis Ptolemæi et Cleopatra. 4. L. Scipio et L. Æmilius Regillus, classi præfectus, ab Urbe proficiscuntur, et L. Aurunculeius novas parare naves jubetur. Etoli occupant Coracem montem, et M'. Acilius præter eorum opinionem Lamiam corona aggreditur. 5. Qua urbe intra paucas horas capta, Amphissam operibus oppugnat. 6. Eodem mox L. Scipio consul ducit exercitum; in cujus castra legati Ætolorum Atheniensiumque, pro his deprecantium, veniunt, qui durius ab eo responsum ferunt, clementius ab Africano. 7. Per hunc tamen redeuntes inducias impetrant; et consul, soluta obsidione Amphissæ, per Macedoniam Thraciamque, prosequente et præparante omnia Philippo, ad Hellespontum pervenit.

8. Antiochus per hyemem terrestres maritimasque reparat vires. Classis Rom. ad Canas hybernat; et Eumenes magnam ex agris circa Thyatira prædam agit. 9. Phocææ seditio oritur, quibusdam ad Antiochum plebis animos avocantibus. Vere autem ineunte et Rhodia et Romana classis vela dat in altum. Illi præest Pausistratus, huic C. Livius ; qui profectus Hellespontum, ut transitum exercitus consularis præpararet, ante omnia fances ejus et castella, Sestum Abydumque, occupat. 10. 11. At Polyxenidas, regius præfectus, ad Panormum Saniæ terræ, totam pæne Rhodiorum classem fraude capit, et Pausistratus impigre pugnans interficitur. Phocæa quoque, Cyme aliæque ejusdem oræ urbes ad Seleucum, Antiochi

filium, deficiunt. 12. Hinc Livius Canas, ubi quasdam reliquerat naves, et inde Samum petit, quo etiam Eumenes et nova classis Rhodiorum, Eudamo tradita, tendunt cursum. 13. Polyxenidas Æthaliam insulam trajicit, ut naves hostium tempestate sparsas aggrediatur ; sed infecta re Ephesum redit. Eodem mox proficiscuntur Romana Rhodiaque classes: regiis autem certamen fugientibus, Samum repetunt. 14. Ibi L. Æmilius Regillus classem accipit a C. Livio; qui in consilio a successore advocato suadet, ut onerariæ naves, multa saburra gravatæ, in faucibus Ephesii portus supprimantur. 15. Nulli ea placet sententia. 16. Livius cum aliquot navibus in Lyciam mittitur, et Pataris, capite gentis, frustra tentatis, in Græciam et inde in Italiam trajicit. 17. Æmilius ab Epheso repellitur tempestate, consilioque Patara proficiscendi capto, exscensiouem facit ad Jassum. Cujus urbis oppugnatione absistit, motus Rhodiorum Eumenisque precibus, et, ne ab tergo relictus hostis in sociorum grassetur urbes, Samum reducit naves. 18. Interea Seleucus in fines regni Attali, et, omissa oppugnatione Elææ, Pergamum proficiscitur; quo et mox venit Antiochus pater. Hinc propere Eumenes et paulo post Romana Rhodiaque classis Elæam contendunt. Quos ubi exposuisse copias audit Antiochus, et consulem cum exercitu jam in Macedonia esse, de pace agit cum Æmilio. 19. Is vero cum Eumene auctore respondisset, adventum consulis expectandum esse; rex, filio relicto, castra movet, et opulentum Thebes campum depopulatur, subsequentibus Emilio et Eumene. 20. Per eosdem dies Diophanes, Philopomenis discipulus, parvam Achæorum manum deducit Pergamum, et negligentes inordinatasque hostium stationes improviso adortus cædem passim fugamque per campos facit. 21. Seleucus iterum fusus ex agro Pergameno movet castra, et Antiochus Sardes redit: classis autem Romana cum sociis frustra oppugnat Phocæam. 22. Inde Eumenes Elæam, ut adjuvet consulem ad trajiciendas in Asiam legiones, Romani Samum redeunt cum Rhodiis; qui paulo post adversus classem regiam, ex Syria venientem, Rhodum, et hinc juncti aliis navibus, a Rhodo cum Pamphilida præfecto missis, Phaselidem proficiscuntur. 23. Hane urbem, in confinio Lycia et Pamphyliæ sitam, mox pestilentiæ metu relinquunt, et ad Sidam conspiciunt regiam classem, cui Hannibal et Apollonius præsunt. 24. Rhodii eam vertunt in fugam, et Chariclitum cum xx. navibus ad Megisten portum et Patara mittunt, qui prohibeat, quo minus Hannibal conjungatur veteri regiæ classi. 25. Ad Prusiam, Bithyniæ regem, legati veniunt et Antiochi, et Scipionum senatusque Romani. 26. Antiochus Ephesum ad classem revertit, Notiumque, oppidum propinquum, oppugnare aggreditur, non dubitans, Romanos ad opem ferendam sociæ urbi classem a Samo noturos, eamque occasionem Polyxenidæ ad rem gerendam fore. 27. L. Æmilius Regillus ab Samo profectus Chiorum Teiorumque maritimam depopulatur oram, et ad Myonnesum promont. piratas persequitur. 28. Ibi Polyxenidas nocte occupare fauces et terra marique simul hostes, ut antea Pausistratum Rhodium ad Panormum, opprimere conatur. 29. Sed Æmilius, ab agresti quodam certior de eo consilio fac. tns, e portu in altum evehitur; et classes utrimque aciem explicant. 30. Polyxenidas vincitur et Ephesum refugit, XLII. navibus in ea pugna

amissis. 31. Antiochus, jam diffidens longinqua tueri se posse, ab Lysimachia, urbe munitissima refertaque omnium rerum commeatibus, deducit præsidium, et Sardes se recipit. Rhodii domum dimittuntur, et Æmilius Chium indeque Phocæam trajicit. 32. Quam urbem ubi cepit diripuitque, portus ejus ad hybernandum classi deligit.

33. L. Cornelius Scipio consul, Lysimachiæ paucos dies moratus, pervenit Hellespontum, ibique omnibus cura Eumenis, Æmilii et Rhodiorum ad transitum præparatis, velut in pacata littora, nullo prohibente, sine tumultu trajicit. 34. Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra Rom. venit Byzantius Heraclides, de pace afferens mandata, et jussus primum adire P. Scipionem, cujus indoles et animi magnitudo omnibus nota, filiusque captus in potestate regis erat. 35. Advocato frequenti consilio legatus verba facit. 36. Idem privatim P. Scipioni ingens auri pondus societatemque regni pollicetur, et filium ei sine pretio redditum iri dicit. Is vero respondet, se nihil regi dare posse, nisi privatam gratiam pro privato beneficio et fidele consilium, nullam pacis conditionem recusandi. 37. Consul per Troadem iter facit, et Eumenes cum parva manu venit in castra ejus, ad caput Caici amnis posita. Antiochus autem P. Scipioni, qui æger Elæam delatus erat, remittit filium, eoque auctore non ante in aciem descendere statuit, quam in castra illum fratris redisse audiat. 38. Consul, transgressus Phrygium amnem, circa Magnesiam, quæ ad Sipylum est, non longe ab hoste ponit castra. 39. Rex primum detrectat certamen; sed metuens, ne invadantur castra sua et animi militum minuantur, non ultra tergiversatur. Forma aciei Romanæ, 40. et regiæ. 41-43. Pugna et clades Antiochi, 44. qui, cum paucis fugiens, Sardes et inde Apameam ad filium contendit. 45. Asiæ civitates in fidem consulis sese tradunt, et Polyxenidas, relicta classe, cum paucis Syriam petit itinere pedestri. Sardibus jam consul est: quo mox et P. Scipio et oratores regis veniunt, Zeuxis et Antipater. His Africanus e consilii sententia conditiones pacis dicit; iisque confestim acceptis, Romam mitti legatos placet.

46. M'. Acilius de Antiocho et Ætolis triumphat sine exercitu, et paucis diebus post mortem voluntariam Damocriti, Ætolorum ducis; enjus triumphi minuit lætitiam nuntius ex Hispania tristis de clade L. Æmilii proconsulis. Triumviri creantur ad colonos deducendos Placentiam et Cremonam, inopiam eorum querentes. 47. C. Lælius cos. ex Gallia redit; et supplicationes decernuntur ob victoriam navalem L. Æmilii prætoris primumque Romanorum transitum in Asiam, Consules (M. Fulvius Nobilior et Cn. Manlius Vulso) prætoresque creantur. 48. Rumor Romæ est celeber, Scipiones, in colloquium evocatos Antiochi, comprehensos esse, et deletas omnes copias Romanorum, 49. Ætolorum legati dimittuntur a senatu cum tristi responso. 50. Magistratus sorte et ex SCto provincias legionesque accipiunt. 51. Q. Fabius Pictor prætor, quia simul est Flamen Quirinalis Sardiniam provinciam prætura urbana permutare cogitur. Fama de rebus in Asia gestis temere vulgata, post dies paucos veniunt nuntii certi. 52. Eumenes in senatu ei dato jubetur dicere, quid sibi a Romanis tribui æquum censeat, idque eorum arbitrio permittit. 53. Sed senatu in eadem

perstante sententia, gratam Patribus orationem habet. 54. Eam, interposita brevi Smyrnæorum legatione, excipit longa Rhodiorum oratio, quæ apta magnitudini Romanæ videtur. 55. Post Rhodios Antiochi vocantur legati, et pacis leges, a Scipionibus dictæ, confirmantur. Audiuntur deinde aliæ legationes ex Asia, et decem legati decernuntur, qui res Asiæ disceptent componantque. 56. SCtum de summa rerum, ab his ordinandarum, placet omnibus, nisi quod Rhodii ægre ferunt, Solos, Ciliciæ urbem, sibi cognatam, non eximi ex servitute regia.

57. L. Bæbius prætor, ab Liguribus circumventus, ex valneribus moritur. L. Æmilius Paullus vincit Lusitanos. Bononiam deducitur colonia Latina. Censuram multi clarique viri petunt, et favore populi, congiariis emto, in M'. Acilium Glabrionem, novum hominem, inclinante, duo tribuni pl. ei diem dicunt, et inter testes, adversus illum prolatos, est M. Cato competitor. 58. Censores T. Quintius Flamininus et M. Claudius Marcellus creantur. Triumphus navalis decernitur L. Æmilio Regillo, et supplicatio ob L. Æmilii Paulli victoriam. L. Scipio ad Urbem venit, et Asiaticum se appellari vult. 59. Triumphus ejus. 60. Cn. Manlius cos. in Asia bellum gerit cum Gallis, et Q. Fabius Labeo prætor, classi præfectus, cum Cretensibus.

a

1. L. CORNELIO SCIPIONE,' C. Lælio consulibus, nulla prius secundum religiones acta in senatu res est, quam de Ætolis. Et legati eorum institere, quia brevem induciarum diem habebant; et ab T. Quintio, qui tum Romam ex Græcia redierat, adjuti sunt. Ætoli, ut quibus plus inmisericordia senatus, quam in causa, spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia. Ceterum et præsentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxæ, quam responsa, exprimentium, fatigati sunt, et, excedere curia jussi, magnum - certamen præbuere. Plus ira, quam misericordia, in causa eorum valebat; quia non ut hostibus modo, sed tanquam indomita et insociabili genti, succensebant. Per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari, neque negari pacem placuit. Duæ conditiones eis latæ sunt: vel senatui libe

• Post ea quæ ad religionem et piacula spectabant. Occasionem ingentis inter senatores contentionis dederunt.

NOTE

* Legati eorum institere] Legati scilicet Ætolorum postularunt quamprimum audiri, quoniam breves ipsis in

duciæ a Manio Acilio consule datæ fuerant. Supra lib. xxxvI. c. 25. forte 90. dierum, ut Epirotis ibid.

b

rum arbitrium de se permitterent; vel mille talentum darent, eosdemque amicos atque inimicos haberent. Exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. Ita infecta pace dimissi, Urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere jussi. Tum de consulum provinciis cœptum est agi. Ambo Græciam cupiebant. Multum Lælius in senatu poterat. Is, cum senatus aut sortiri, aut comparare inter se provincias consules jussisset, elegantius facturos dixit, si judicio Patrum, quam si sorti, eam rem permisissent. Scipio, responso ad hoc dato, 'cogitaturum, quid sibi faciendum esset,' cum fratre uno locutus, jussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegæ, facturum se, quod is censeret.' Cum res, aut nova, aut vetustate exemplorum memoriæ jam exoletæ, relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, 'Si L. Scipioni fratri suo provinciam Græciam decrevissent, se legatum iturum.' Hæc vox, magno assensu audita, sustulit certamen. Experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo, an in victore Africano consuli legionibusque Romanis, auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Græciam, Lælio Italiam decreverunt.

[ocr errors]

2. Prætores inde provincias sortiti, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Æmilius Regillus classem, P. Junius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. Consuli deinde, cui Græcia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio (duæ autem legiones erant) accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria millia, equites centum, et socium Latini nominis quinque millia,

1 Copula et olim inserebatur.-2 Græciam del. Crev. Mox se ei legatum iturum conj. Duk.

3 Verbum sunt, quod in quibusdam librr. vett. ut sæpe alias, post sortiti omissum est, rectius, puto, ad orationis perspicuitatem juvandam in plurimis

NOTE

b Mille talentum] Id esset monetæ nostræ vicies centena et quadrin

Gallice deux

genta librarum millia.
millions quatre cens mille livres.

« IndietroContinua »