Immagini della pagina
PDF
ePub

urbem juberent, postquam responsum est, nihil, nisi ex communi Ætolorum decreto, facturos; ne teneret se oppugnatio Hypatæ, nondum Amphissa recepta, præmisso fratre Africano, Amphissam ducit. Sub adventum eorum oppidani, relicta urbe, (jam enim magna ex parte nudata mœnibus erat,) in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. Consul sex millia ferme passuum inde posuit castra. Eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem, prægressum agmen, (sicut ante dictum est,) deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Ætolis. Clementius responsum ab Africano tulerunt; qui, causam relinquendi honeste Ætolici belli quærens, Asiam et regem Antiochum spectabat, jusseratque Athenienses, non Romanis solum, ut pacem bello præferrent, sed etiam Ætolis persuadere. Celeriter, auctoribus Atheniensibus, frequens ab Hypata legatio Ætolorum venit; et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis, 'multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa, in fidem suam venisse. In omnibus se majora clementiæ benignitatisque, quam virtutis bellicæ, monumenta reliquisse.' Perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum retulit, quo fugati ab senatu fuerant. Eo tanquam novo cum icti Ætoli essent, (nihil enim nec legatione Atheniensium, nec placido Africani responso profectum videbant,) referre ad suos dixerunt velle.

7. Reditum inde Hypatam est, nec consilium expedie

Delph. inf.-3 Vid. Not. Delph. inf.-4 Reddidit conj. Jac. Gron.-5 Magis placet perfectum, quod est in plurimis codd. apud Drakenb. Id enim (nt nihil de rariore usu roû profectus dicam) præcedentibus verbis, Perfecta videbatur res, melius respondet.' Doering.

[blocks in formation]

batur. Nam neque, unde mille talentum daretur, erat; et, permisso libero arbitrio, ne in corpora sua sæviretur, metuebant. Redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum jusserunt, et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniæ demerent, aut permissionem extra civium corpora fieri juberent. Nihil impetratum, ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. Secuti et 'Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Ætolos, et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis, ad spem revocavit, auctor inducias sex mensium petendi, ut legatos Romam mittere possent. Dilationem nihil ad præsentia mala, quippe quæ ultima essent, adjecturam. Levari per multos casus, tempore interposito, præsentes clades posse.' Auctore Echedemo iidem missi, prius P. Scipione convento, per eum inducias temporis ejus, quod petebant, a consule impetraverunt; et, soluta obsidione Amphissæ, M'. Acilius, tradito consuli exercitu, provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraciamque duceret in Asiam. Tum Africanus fratri, Iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi. Qui, si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quæ in longo itinere exercitus alunt juvantque, nobis suppeditabit. Si is destituat, nihil per Thraciam satis tutum habebis. Itaque prius regis animum explorari placet. Optime explorabitur, si nihil ex præparato agentem opprimet, qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus juvenum ad id delectus, per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa (inde enim est dimissus) die tertio Pellam pervenit. In convivio rex erat, et in multum vini proces

6 T quippe carent edd. ante Gron.-7 Leg. fortasse destituit putat Duk.

NOTE

• Opprimet, qui mittetur] Gallice, pourvu,

si celui qu'on envoyera le prend à l'im

serat: ea ipsa remissio animi suspicionem demsit, novare eum quicquam velle. Et tum quidem comiter acceptus hospes. Postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit, Hæc referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. Inde certiore et majore spe lætus exercitus ad præparata omnia in Macedoniam pervenit. Venientes regio apparatu et? accepit, et prosecutus est rex. Multa in eo et dexteritas, et humanitas visa, quæ commendabilia apud Africanum erant; virum, sicut ad 10 cetera egregium, ita a comitate, quæ sine luxuria esset, non aversum. Inde non per Macedoniam modo, sed etiam Thraciam, prosequente et præparante omnia Philippo, ad Hellespontum perventum est.

8. Antiochus post nayalem ad Corycum pugnam, cum totam hyemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxime reparandæ, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. Succurrebat, 'Superatum se, cum classis abfuisset Rhodiorum. Quod si ea quoque (nec commissuros P Rhodios, ut iterum morarentur) certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium æquaret.' Itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum arcessendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere gesta res erat, eo enisius et eas, quæ erant, reficere, et alias parare naves jussit. Ipse in Phrygia hybernavit," undique

-8 Transitu Gron. Doujat. Crev.-9 Et del. eæd.-10 'J. F. Grov. rò ad

NOTE

:

P Nec commissuros] Supple provi- tim etiam Chiutaje: ejus caput Laodebat, vel reputabat. dicea altera minor ad Hellespon tum, quæ et Troas, et Epictetos, quasi adjectitiam dicas: postea Helles ponti provinciæ pars: nunc Sarcan, vel Sacrum, eidem Castaldo. Antio chus in priori hyemem transegit.

a In Phrygia hybernavit] Duplex in Asia Minori Phrygia fuit: major, quæ postea Pacatiana, sive Salutaris, in mediterraneis, a Bithynia in Lyciam et Pamphyliam protensa; nunc Germian dicta, Castaldo teste; par

r

auxilia arcessens: etiam in Gallogræciam miserat. Bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos. Filium Seleucum in Æolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes; quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocæa Erythrisque Romani solicitabant. Classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hybernabat. Eo media ferme hyeme rex Eumenes cum duobus millibus peditum, equitibus centum, venit. Is, cum magnam prædam agi posse dixisset ex hostium agro, qui circa Thyatira' esset, hortando perpulit Livium, ut quinque millia militum secum mitteret. Missi ingentem prædam intra paucos dies averterunt.

9. Inter hæc Phocææ seditio orta, quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus. Gravia hyberna navium erant; grave tributum, quod togæ quingentæ imperatæ erant cum quingentis tunicis; gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et præsidium Romanum excessit. Tum vero liberata metu factio erat, quæ plebem in concionibus ad Antiochum trahebat. Senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant: defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore æstate erat, eo maturius æquinoctio verno eundem Pausistratum classis præfectum cum sex et triginta navibus miserunt. Jam Livius a Canis cum triginta navibus et septem quadriremibus, quas secum

NOTE

In Gallogræciam] Galatia Minoris Asiæ provincia, decerpta fere fuerat ex veteri Phrygia, Tectosagum aliorumque Gallorum in Asiam transitu, post vastatam victricibus armis Græciam: dividebatur in populos tres, Tectosages, Tolistobogios, (quorum nomen a Tolosa urbe detortum suspicor, etsi veteres quidam scriptores a ducis nomine derivent,) et Trocmos. Incolæ Gallogræci dicti sunt, quod Galli essent Græcis Asiaticis mixti: quemadmodum in Hispania Celtiberi dicti, quod Celtæ essent

Iberis permixti, sive Hispanis. Totam hanc veterum Gallorum expeditionem ex Strabone, Pausania, Justino accurate descripsit Ægidius Lacarrius e societate Jesu, vir pietate et eruditione omnibus, mihi familiaris etiam amicitiæ memoria commendabilis. Galatia Turcis dominantibus, hodie partim Kiengar, partim Gelas vocatur.

• Circa Thyatira] Lydia urbs est Thyatira non procul Magnesia ad Sipylum, inter Hermum et Hillum am

nes.

Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, præpararet, quæ opus essent. In portum, quem vocant Achæorum," classem primum advertit. Inde Ilium ascendit," sacrificioque Minervæ facto, legationes finitimas ab Elæunte et Dardano et Rhoteo,' tradentes in fidem civitates suas, benigne audivit. Inde ad Hellesponti fauces navigat, et, decem navibus in statione contra Abydum relictis, cetera classe in Europam ad Sestum 12 oppugnandam trajecit. Jam subeuntibus armatis muros fanatici Galli' primum cum solenni habitu ante portam occurrunt. Jussu se matris Deum famulos Deæ venire memorant, ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. Nemo eorum violatus est: mox universus senatus cum magistra

a

præter necessitatem delendum putat.' Doering.-11 Escendit Kreyssig. Mox Ab Eleunte edd. ante Sigon.-12 Seston Gron. Doujat. Crev. Mox oppugnandum edd. ante Gron.

NOTE

Terra venturum] Per Macedoniam nempe et Thraciam ad extrema Europæ et oram Hellesponti: inde in Mysiam minorem et majorem transiturum; ita ut navibus trajiciendus tantum esset Hellespontus exiguo freto.

" Quem vocant Achæorum] In Troade ad Sigeum promontorium fuit hic portus, cui nomen a Græcorum Trojam petentium classe eo loco appulsa vel ibi stationem habente.

* Ab Elæunte] Urbs fuit in extrema versus austrum Chersonneso Thracica ad fauces Hellesponti, cui ad boream Sestos, ad eurum vero Sigeum, intermedio freto: hodie Critea.

- Et Dardano] Phrygiæ minoris urbs maritima a Dardano conditore nomen accepit, qui, ducta Tencri filia, anctor fuit familiæ regum Trojano. rum fuit inter Abydum et Sigeum ad oram Hellesponti Asiaticam: unde Dardania dicta, quæ post Troas :

nunc locus Dardanello.

Et Rhateo] Oppidum fuit et pro. montorium Troadis, haud procul Sigeo, nunc Turcis Pefkiam, Leunclavio teste.

Ad Sestum [Seston] Herus, seu Heronis, patria Sestos in Europa, ejus cum Leandro Abydeno infaustis amoribus nota; in Thracia e regione Abydi, ubi vix milliaris unius spatio patent Hellesponti angustia. Ibi duæ arces oppositæ nostris communi nomine vocantur les Dardanelles. At Sestos in Europa, et Abydos in Asia, propriam adhuc appellationem reti

nent.

b Fanatici Galli] Cybeles Pessinuntiæ sacerdotes, sen harioli evirati, Galli dicebantur a Gallo Phrygiæ magnæ flumine in Sangarium defluente: aut quod e Galatarum gente. Hi autem per varias regiones oberrare soliti, religionis nomine lucrum captabant, non secus ac Isidis Ægyptiacæ sacerdotes.

« IndietroContinua »