Immagini della pagina
PDF
ePub

murum cum turribus crebris objecit; unde facile arceri transitu fossæ hostis posset.

38. Consul, circa Thyatira regem esse ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum 20° descendit. Inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quatuor millia ab hoste, posuit castra. Eo mille ferme equites, (maxima pars Gallogræci erant et Dahæ quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti,) tumultuose amne trajecto, in stationes impetum fecerunt. Primo turbaverunt incompositos. Deinde, cum longius certamen fieret,' Romanorum, ex propinquis castris facili subsidio, cresceret numerus, regii, fessi jam et plures non sustinentes, recipere se conati, circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. Biduum deinde silentium fuit," neutris transgredientibus amnem. Tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt, et duo millia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. Metantibus et muniendo occupatis, tria millia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere. Aliquanto pauciores, qui in statione erant, duo tamen millia, per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo æquum prælium sustinuere, et, crescente certamine, pepulerunt hostes, centum ex his occisis, centum ferme

e Et cum resistere non possent pluribus.

d Quieverunt utrique per duos dies a bellicis actibus.

2

• Cum Romani castra metarentur, et simul in iis vallo muniendis occuparentur.

20 Hyrcamum et Hyrcaneum quidam Mss. Hyrcanium conj. Drak.' Rupert.-1Recte interpretes desiderant copulam; itaque jam Glareanus legendum esse monebat Romanorumque; sed propius ad veritatem legeris cum Drak. et Romanorum; quia rò et ab extrema syllaba præcedentis vocis absorptum esse videri potest.' Doering.-2 Ferme Gron. Donjat. Crev.3 Duo tantum millia ex emend. Gron. habet Crev. Habent Gron. Doujat. aliquanto pauciores in statione erant, et tamen per se nullo.

NOTE

• Ad Hyrcanum campum] Agrum, opinor, intelligit Hyrcaniæ in Mysia majori inter Caicum et Hermum flu

vios: forte idem quod Plinio Hieracome, cujus incolæ Hieracomitæ, lib. v. cap. 25.

captis. Per quatriduum insequens instructæ utrimque acies pro vallo stetere. Quinto die Romani processere in medium campi. Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.

[ocr errors]

39. Consul, postquam detrectari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, Quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? Instare byemem. Aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hyberna vellent, differendum esse in æstatem bellum.' Nullum unquam hostem Romani æque contemserunt. Conclamatum undique est, duceret extemplo, et uteretur ardore militum;' qui, tanquam non pugnandum cum tot millibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in prælium hostis non exiret. Cn. Domitius, ad explorandum iter, et qua parte adire vallum hostium posset, missus, postquam omnia certa retulit, postero die propius castra admoveri placuit. Tertio signa in medium campi prolata, et instrui acies cœpta est. Nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detrectando certamen, et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit; tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret. Romana acies unius prope formæ fuit et hominum et armorum genere. Duæ legiones Romanæ, duæ socium 59 ac Latini nominis erant; quina millia et quadringenos singulæ habebant. Romani mediam aciem,

4 E cast. Gron. Crev.-5 Cum nomen legionis ad solos Romanos, ale vero ad socios pertineat, Crevierius legi jubet duæ alæ socium cett.' Doering. -6 Duker. non dubitat, quin pro quadringenos legendum sit ducenos. Nec parvi momenti sunt argumenta, quæ ille ad hanc conjecturam confirmandam

NOTE

P Cn. Domitius] Plut. Apophthegm. Caium nominat, scribitque eum a magno Scipione datum Lucio fratri, qui pro se ei hoc in bello adesset: ipse enim morbo laborabat.

4 Duæ socium] Romanorum tantum

legiones erant, non sociorum : sed ita accipiendus est auctor, ut velit Latinos aliosque socios Romanis armis in. structos numero Romanorum respon disse.

cornua Latini tenuerunt: hastatorum prima signa,' deinde principum erant, triarii postremos claudebant. Extra hanc veluti justam aciem a parte dextra consul Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis, tria millia ferme peditum, æquata fronte instruxit: ultra eos equitum minus tria millia opposuit; ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis equitatus Romanus erat: extremos Tralles 7 et Cretenses (quingentorum utrique numerum explebant) statuit. Lævum cornu non videbatur egere talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripæque deruptæ claudebant. Quatuor tamen inde" turmæ equitum oppositæ. Hæc summa copiarum erat Romanis; et duo millia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant, præsidio relicti sunt 10 castris. Sexdecim elephantos post triarios in subsidio locaverunt. Nam, præterquam quod multitudinem regiorum elephantorum (erant autem quatuor et quinquaginta) sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt; sive quia mag

8

protulit.' Doering.—7 Trallos Doujat. Vid. Not. Delph. inf.—8 'A Mog. est: prins edebatur non verebatur talibus. An fuit non egere rebantur talibus auxiliis?' J. F. Gron.-9 Erant. Hi præsidio Kreyssig.-10 Vet. lib. apud Sigon. quindecim.

NOTE

• Hastatorum prima signa] De hoc, deque aliis duobus militiæ Romanæ ordinibus, vide lib. vi. cap. 8.

• Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis] Adjunctos ait Eumenis fœderati milites Achæis, qui cætris seu peltis, id est, brevioribus clypeis lunatis, armati.

Tralles [Trallos] et Cretenses] Scripti habent Tralleis: Appianus Cretes et Trallianos vocat. Sed Noster me. lius Trallos: quod nomen est gentis Illyricæ apud Steph. ut Sigon. observat, eo nomine Glareanum reprehendens, quod Triballos legere maluerit. Sed fallor nisi Trallos vel Tralles, pro Triballis, Stephanus dicit, sive Theo. pompus apud Stephanum. Triballo

rum quippe nomen in Illyrici Thraciæque confinio omnibus notum. Tralles, nemini veterum auctorum cognitum, nisi pro urbe Lydiæ, cujus nomen Græcis notins, facile Theopompum ejusve exscriptores in errorem inducere potuit.

u Inde] A lævo scilicet cornu.

* Præsidio relicti sunt] Refertur ad duo millia. Ita cap. sequenti, similiter his armati duo millia Cappadocum ab Ariarate missi rege:' sic itaque armati, missi, relicti, intelliguntur milites Macedones, Tralles, Cappadoces ad duo millia: exulet igitur pronomen hi, ante nomen præsidio insertum a Moguntinis contra fidem membranarum, teste Gron.

nitudine, (longe enim illi præstant,) sive robore animorum vincuntur.

40. Regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitu dine armorum auxiliorumque erat. Decem et sex millia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitæ › appellabantur. Hæc media acies fuit in fronte," in decem partes divisa. Partes eas interpositis binis elephantis distinguebat: a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. Hoc et roboris in regiis copiis erat, et, perinde cum alia specie, tum eminentibus tantum inter armatos elephantis, magnum terrorem præbebat. Ingentes ipsi erant. Addebant speciem frontalia et cristæ et tergo imposita turres turribusque superstantes, præter rectorem, quaterni armati. Ad latus dexterum phalangitarum mille et quingentos equites Gallogræcorum opposuit. His tria millia equitum " loricatorum (cataphractos ipsi appellant) adjunxit. Addita his ala mille ferme equitum: agema cam vocabant. Medi erant lecti viri et ejusdem

Adeo eminentibus.

11 Fuit, in fronte Kreyssig. In Gron. Donjat. hæc sine ulla distinctione leguntur. Mox Interpositi bini elephanti distinguebant conj. Crev. Lenior medicina, partes eæ interpositis binis e. distinguebantur.' Rupert.-12 Mille

NOTE

y Qui phalangita] Milites, ex qui bus constabat phalanx in militia Macedonica, phalangitæ dicebantur, quemadmodum in Romana legionarii, ex quibus legio.

[ocr errors]

Cataphractos ipsi appellant] Ea voce Græci bene munitos, et armis velut obseptos significant: quo equitum genere usos Gallos constat, qui postea crupellarii apud Tacit. III. Annal. A Nazario in Panegyr. Constantini, et Ammiano Marcell. XVI. Histor. clibanarii, seu Persico, sen Græco vocabulo dicti; qui 'tegminibus ferreis absconditos bellatores' vocat. Nazar. sic describit: 'operimento ferri equi atque homines pa. riter obsepti. Superne omnibus tecDelph. et Var. Clas.

tis equorum pectoribus, demissa lorica, et crurum tenus pendens sine impedimento gressus a noxa vulneris vindicabat.'

Agema] Græca hæc vox significat selectum equitum agmen quod regem præibat.

b Medi erant] E Media, quæ ingens superioris seu majoris Asiæ trans Tigrin regio, cui nomen a Medo Jasonis filio inditum volunt. Ei finitimæ ab occasu Armenia major atque Assyria, ad ortum Parthia et Hyrcania, ad meridiem Susiana: a septemtrione ad mare Caspium protendebatur, atque in plures provincias divisa hodie sub Persis magna ex parte Servan. Urbium caput EcLivius. 9 T

e

regionis mixti multarum gentium equites. Continens his grex sedecim 3 elephantorum est oppositus in subsidiis: ab eadem parte, paululum producto cornu, regia cohors erat: Argyraspides a' genere armorum appellabantur. Dahæ 14 deinde, equites sagittarii, mille et ducenti. Tum levis armatura trium millium, pari ferme numero pars Cretenses, pars Tralles. Duo millia et quingenti Mysi sagittariis 15 adjuncti erant. Extremum cornu claudebant quatuor millia mixti Cyrtæi 16 funditöres et Elymai sagittarii. Ab lævo cornu phalangitis adjuncti erant Gallo

quingentos pedites... tria millia peditum edd. ante Sigon.-13 Sexdecim Kreyssig.-14 Vet. lib. apud Sigon. Daca.-15 Sagittarii his Kreyssig. Vet. lib. etiam apud Sigon. prob. sagittarii.-16' Cyrtai forte sunt iidem qui Cyrtii dicuntur XLII. 58. extr. Schweigh. suspicatur eorum nomen superesse in

batana, nunc Tauris.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

Danubium erant, ubi nunc Transsylvania ab eo translati cis Danubium in parte Mosiarum, nbi Servia, et Bulgariæ pars occidua.

Pars Tralles] Parum refert Tralles fuerint Asiatici Antiocho subjecti, an Triballi, seu Tralles Illyrici Thraciæ proximi ab eo mercede conducti.

8 Mysi sagittariis] E Mysia Minoris Asiæ regione, quæ ex parte in ditione Antiochi. Dividebatur in majorem et minorem. Distinguendæ porro hæ Mysia Asiatica, ab Europæis ad Istri ripam dextram Mœsiis, superiore et inferiore, quas non pauci Mysias corrupte appellant, inque his forte, quod utrarumque incolæ ab eadem origine.

Cyrtai funditores] Cyrtæorum seu Cyrtiorum Asiatici populi meminit Strabo lib. II. eosque Caddusiis et Amardis finitimos facit, quæ gentes per Zagrum et Niphatem montes sparse, latrociniis infames erant in Mediæ Armeniæque tractu. :

i Et Elymai sagittarii] Elymæi, qui sacris literis Elamitæ, ab Elima urbe dicti, in parte occidentali Susia

« IndietroContinua »