Immagini della pagina
PDF
ePub

custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. Milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt: alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit. Hujus triumphi minuit lætitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Vastetanis,5" ductu L. Æmilii proconsulis, apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex millia de exercitu Romano cecidisse; ceteros, paventes intra vallum compulsos, ægre castra defendisse, et in mo

[ocr errors]

Ætolorum 43. inter quos Damocritus et frater ejus, &c.' Rupert.-5 Sic primum pro Vacetanis, vel Vascetanis, vel Vasceranis, ex vet. libr. reposuit Sigonius. Kreyssig. habet Bastetanis. Vid. Not. Delph. inf. Mox cum L. Æmilius Paullus, ut constat ex xxxvI. 2. prætor in Hispaniam missus sit, Glareanus pro proconsulis legendum esse opinabatur proprætoris.' Doering, Vid.

NOTE

ciis impositorum apud Herodot, facilius, quam in duobus apud Festum numeris irrepere mendum potuisse verisimile est : et Festi rotundior ratio.

Fuere

"In Vastetanis [Vascetanis] Quidam veteres habent in Vastetanis. porro in Hispania et Bastetani, seu Bastitani circa fontes Bætis, sic dicti ab urbe primaria Basti, nunc Baëça, in Andalusiæ orientalis et Castellæ Novæ confinio; et Vaccæi inter Tagum ac Durium, nunc in regno Legionis; qui a Livio aut a librariis Vaccetani scribi potuerint. Præter ea a Vesci, Turdulorum in Bætica urbe apud Ptol. deduci possent Vescitani, non multum diverso a Vascetanis nomine. Fuere quoque Vescitani Ilergetum populi a Vesci oppido, nunc Viescas in Aragonia, quorum urbs Osca. Sed huc penetrasse Lusitanos, ut prælio cum illis confligendum prope sub Pyrenæis fuerit, nemini puto probari posse. Cum itaque adversus eos commissum hic prælium memoretur, facile adducor ut credam scribendum esse Vaccetani, a flumine Lusitaniæ, quod Plinio Vacca, Straboni Vacua, Vacus Ptol. vulgo

nunc Vouga, cum ejusdem nominis pago, inter Mondam ac Durium fluvios.

* Apud oppidum Lyconem] Jac. Delgado Lyconi existimabat respondere oppidum Estremadura Lobon ad meridiem Emeritæ; quod quidem in Lusitania veteri, sed procul a pugnæ hujus loco, sive commissa fuerit in Vaccæis, sive in Bastetanis, (quæ majorum populorum nomina sunt,) sive in Vaccetanis aut Vescitanis, qui populi minores. Conjicerem Lyconem esse, Ptol. Laconimurgi, cui respondet Francavilla in regno Legionis circa Tormesis fontes, oppidum olim Vettonum, qui et ipsi in Lusitaniæ parte: sed Vettonum vocabulum a Vascetanis nimium distat. Nam quod ad Laconimurgi attinet, Laconem quoque dictum suspicor, et rò murgi nominis additamentum fuisse; quemadmodum briga, quod lingua Celtica pontem significat, ut in Lacobriga, Segobriga; aut eri vel uris, quod Hispanis veteribus urbem designabat; ut adhuc Basculis iri, unde Eliberi, Calaguris, &c. Certe Murgis per se nomen urbis fuit in Bætica.

dum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. Hæc ex Hispania nuntiata. Ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Arunculeius prætor in senatum introduxit. Iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumtis, quosdam tædio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, 'Uti C. Lælius consul, si ei videretur, sex millia familiarum conscriberet, quæ in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius prætor triumviros crearet ad eos colonos deducendos.' Creati M. Atilius Serranus, L. Valerius P. F. Flaccus, L. Valerius C. F. Tappo."

[ocr errors]

47. Haud ita multo post, cum jam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Lælius consul ex Gallia Romam rediit. Is non solum, ex facto absente se senatus consulto, in supplementum Cremonæ et Placentiæ colonos scripsit, 'sed, ut novæ coloniæ duæ in agrum, qui Boiorum fuisset,' deducerentur, et retulit, et auctore eo Patres censuerunt. Eodem tempore L. Æmilii prætoris literæ allatæ de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem exercitum in Asiam trajecisse. Victoriæ navalis ergo in unum diem supplicatio decreta est; in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et læta eveniret. Vicenis majoribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est jussus. Inde consularia comitia magna contentione

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

a

habita. M. Æmilius Lepidus petebat adversa fama hominum, quod provinciam Siciliam petendi causa, non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. Petebant cum eo M. Fulvius Nobilior, Cn. Manlius Vulso, M. Valerius Messalla. Fulvius consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent; isque 9 postero die Cn. Manlium, Lepido dejecto, (nam Messalla tacuit,) collegam dixit. Prætores exinde facti, duo Q. Fabii,10d Labeo et Pictor, (flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat,) M. Sempronius Tuditanus, Sp. Posthumius Albinus, L. Plautius Hypsæus, L. Bæbius Dives.

48. M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus, Valerius Antias auctor est, rumorem celebrem Romæ fuisse, et pæne pro certo habitum, recipiendi Scipionis adolescentis causa, consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis, et ipsos comprehensos esse; et, ducibus captis, confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata, et deletas omnes copias Romanorum esse. Ob hæc Etolos sustulisse animos, et abnuisse imperata" facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraciam ad conducenda

7 Locum quoque habere potest antiqua omnium codd. lectio adversa omnium fama; nostram enim lectionem contra codd. fidem in textum recepit Frobenius.' Doering. Adversa omnium fama Kreyssig.-8 Messala Gron. Doujat. Crev.-9 Is quoque Gron. Doujat.—10' Ut c. 50. 51. et XLV. 44. quibus locis N. Fabii emend. Spanhem. Sed copiose et docte adversus eum disputavit Duker.' Rupert. In antiquis edd. legitur M. Fabii.

NOTE

a Consul unus creatur] Primo scilicet comitiorum die.

b Cum ceteri centurias non explessent] Indicat neminem aliorum præter Fulvium centuriarum tulisse suffragia ad justum usque numerum: dimidinm scilicet, quod necessarium erat, ut quis consul renuntiaretur.

[ocr errors][merged small][merged small]

d Duo Q. Fabii] In antiquis editionibus legitur duo M. Fabii, quod Spanhemius ex usu numismatum corrigit, mutata litera M in N, ut sint duo Numerii Fabii: de quo Fabiorum prænomine diximus ad primam decadem. Igitur horum prætorum alter fuit Numerius Fabius Labeo, alter Numerius Fabius Pictor, Fla

e Lepido dejecto] Dejici dicebatur candidatus, cum minorem numerum suffragiorum ferebat, quam competi. tor sen æmulus. Plura ergo suffragia, atque ad legitimum usque nume- men Quirinalis.

mercede auxilia profectos. Hæc qui nuntiarent Romam, A. Terențium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio proprætore ex Ætolia missos esse. Subtexit " deinde fabulæ huic, legatos Ætolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent, imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege, et exercitum deletum esse; Etolos respondisse, ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. Rumoris hujus quia neminem alium auctorem habeo, neque affirmata res mea opinione sit, nec pro vana prætermissa.

13

49. Ætoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu suæ culpæ seu errori veniam peterent "3 supplices, orsi a beneficiis in populum Romanum, et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello, et offenderunt aures insolentia sermonis, et eo, vetera et obliterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis, quam beneficiorum, memoria subiret animos Patrum, et, quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. Interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano; deinde ab altero, habiturine eosdem, quos populus Romanus, socios et hostes essent; nihil ad ea respondentes, egredi templo jussi sunt. Conclamatum deinde prope ab universo senatu est, Totos adhuc Antiochi Ætolos esse, et ex unica ea spe pendere animos eorum.* Itaque bellum cum haud dubiis hostibus' gerendum, perdomandosque feroces animos esse.' Etiam illa res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiæ atque Athamaniæ bellum inferebant.

[ocr errors]

Ætolos adhuc omnino a partibus Antiochi stare: eorum animos ex sola spe, quam in Antiocho ponerent, pendere.

Ætolis, qui Romanorum hostes indubitati erant.

11 Omnes fere codd. exhibent imperia.-12 Cod. Mog. subjecit.

13 In Voss. Lov. 2. et Gaertn. hortaretur petere. Tò ut in solo Ms. Lov. 5. extat.' Rupert.

NOTE

* Dolopia] Regio Dolopum in confinio Epiri ac Thessaliæ fuit. Urbs

Senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Ætolosque devicerat, factum est, Ut Ætoli eo die juberentur proficisci ab Urbe, et intra quintumdecimum diem Italia excedere.' A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, Si qua deinde legatio ex Ætolis, nisi permissu imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et cum legato Romano, venisset Romam, pro hostibus omnes futuros.' Ita dimissi Ætoli.

50. De provinciis deinde consules retulerunt: sortiri eos Ætoliam et Asiam placuit. Qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus, et in eum 14 supplementum' quatuor millia peditum Romanorum," ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo millia peditum, et quadringenti equites: his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. Alteri consuli exercitus, qui erat in Ætolia, est decretus, et, ut supplementum 15 scriberet, permissum, civium sociorumque eundem numerum, quem collega. Naves quoque idem consul, quæ priore anno paratæ erant, ornare jussus ac ducere secum; nec cum Ætolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephalleniam insulam trajicere. Mandatum eidem,16 si per commodum rei publicæ facere posset, ut ad comitia Romam rediret. Nam, præterquam quod magistratus annui surrogandi essent, censores quoque placere creari. Si qua res eum teneret," senatum certiorem faceret, se ad comiti

m Et quatuor millia peditum Romanorum, ut suppleretur ille exercitus. "Illum impediret ac distineret.

14 Vet. lib. apud Sigon. et in ejus.—15 Et ut in supp. vet. lib. apud Sigon. NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »