Immagini della pagina
PDF
ePub

auditis rebus gestis ejus, quantis cum classibus hostium: dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno consensu Patrum triumphus navalis est decretus. Triumphavit Kalendis Februariis. In eo triumpho undequinquaginta coronæ aureæ translatæ sunt: pecunia nequaquam tanta,+ pro specie regii triumphi; tetradrachma + Attica triginta quatuor millia septingenta,* cistophori 5 centum triginta unum millia trecenti. Supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Æmilius in Hispania prospere rem publicam gessisset. Haud ita multo post L. Scipio ad Urbem venit. Qui, ne cognomini fratris 7. cederet, Asiaticum se appellari voluit. Et in senatu, et in concione de rebus ab se gestis disseruit. Erant, qui fama id majus bellum, quam difficultate rei, fuisse interpretarentur; uno memorabili prælio debellatum, gloriamque ejus victoriæ præfloratam ad Thermopylas esse. Ceterum vere æstimanti Ætolicum magis ad Thermopylas bellum, quam regium fuit. Quota enim parte virium sua

b

8

[ocr errors]

3 Re del. Doujat. Crev.-4 Vocem tanta invitis codd. omnibus delendam putabat Gron. assentiente Crev. Mihi potius post tanta excidisse quanta videtur, ut sit, translata quoque est pecunia, sed neutiquam tanta, quanta pro specie (externo splendore) regii triumphi transferri debuit. Sed rectius fortasse judicavit Gron.' Doering.-5 Non est quod legas tetradrachmum Atticum et cistophorum.' Rupert. Mox pro unum habet duo Kreyssig.-6 Rem gessisset vet. lib. apud Sigon.-7 111. Mss. cum ed. Ald. et seqq. ne cognomine

NOTE

↑ Tetradrachma] Vid. ad cap. 46. J. Clericus.

nu, seu typis exarati ante Aldum, cognomini fratris, eodem sensu.

* Tetradrachma Attica triginta qua- a Gloriamque ejus victoriæ præfloratuor millia septingenta] Nostra pecunia_tam] Vult Mogunt. defloratam; quod fierent quinquaginta septem millia et ducenta quinquaginta quinque libræ. Est enim, ut diximus, tetradrachmum quatuor drachmarum seu denariorum pondus.

y Cistophori centum triginta unum millia trecenti] Hæc summa libras nostras reddiderit ferme 31010. aut paulo amplius.

2 Ne cognomini fratris [cognomine fratri] cederet] Petav. aliique, seu maDelph. et Var. Clas.

Gronovius recipit anctore Plin. in Panegyr. 'Summumque illud purpu. ræ decus nonnisi præcerptum præfloratumque transmittere.' Itemque e Gellio XIV. 1. et futurum gaudii fructum spes tibi jam præfloraverit.' Nam deflorandi verbo usa tantum sequior ætas.

b Ceterum vere æstimanti] Hic ceterum particula est adversativa: sumitur pro attamen, verumtamen.

Livius.

9 X

rum ibi dimicavit Antiochus? In Asia totius Asiæ steterunt vires, ab ultimi Orientis partibus omnium gentium contractis auxiliis.

- 59. Merito ergo et Diis immortalibus, quantus 10 maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. Triumphavit mense intercalario pridie Kalendas Mar tias. Qui triumphus spectaculo oculorum major, quam Africani fratris ejus, fuit; recordatione rerum et æstimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori, aut Antiochum ducem Hannibali conferres. Tulit in triumpho signa militaria ducenta triginta quatuor; oppidorum simulacra centum triginta quatuor; eburneos dentes mille ducentos triginta unum ; aureas coronas ducentas triginta quatuor; argenti pondo centum triginta septem millia et quadringenta viginti; tetradrachmums Atticorum ducenta viginti quatuor millia;h cistophorum trecenta triginta unum millia et septuaginta; nummos aureos Philippeos 11 centum

[ocr errors]
[ocr errors]

12

fratri; quod Gron. Doujat. Crev.-8 Vid. Not. Delph. inf.-9 Vox partibus in nullo Ms. præter Lov. 5. reperta. ab ultimo o. Ms. Harl. ab ultimis o. Mog. et alii. Neutrum displicebat Drak.' Rupert. Ultimis Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.

10 Quantum Gron.-11 Ducentos viginti, omisso unum, Gron. Doujat. Crev. et mox pro triginta habent eæd. viginti.—12 Nisi cum Gron. leg. nummorum 、

NOTE

© Ab ultimi [ultimis] Orientis partibus omnium gentium contractis auxiliis] Voce illa partibus, eodem sensu, nimirum pro regionibus, Ciceronem usum esse Gronovius probat.

d Mense intercalario] Nempe Februario: siquidem hic jam usus apud Romanos unum diem intercalandi, non mensem integrum, ut primis tem. poribus.

e Quam si imperatorem imperatori] Indicatur discrimen inter duos fratres, quorum Lucius Publico longe impar.

Argenti pondo centum triginta sep. tem millia] Gall. la valeur de quatre

millions neuf cens trente deux mille livres en lingots d'argent.

8 Tetradrachmum] Vide ad cap. 46. J. Clericus.

h Tetradrachmum Atticorum ducenta viginti quatuor millia] Computata drachma pro denario, qui ferme octo assibus nostris respondet, fient tre centa quinquaginta octo millia et quadringenta libræ.

Cistophorum trecenta triginta unum millia et septuagintu] Sunt nimirum pecunia nostra circiter septuaginta millia cum sexcentis octoginta libris.

k

m

quadraginta millia; vasorum argenteorum (omnia cælata erant) mille pondo et quadringenta viginti quatuor,' aureorum mille pondo viginti quatuor. Et duces regii, præfecti et purpurati duo et triginta ante currum ducti. Militibus quini viceni denarii dati," duplex centurioni, triplex equiti et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum. Prælio in Asia facto, duplex" dederat. Triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.

60. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam, et Q. Fabius Labeo prætor ad classem venit. Ceterum consuli non deerat cum Gallis P belli materia. Mare pacatum erat, devicto Antiocho. Cogitantique Fabio," cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est, in Cretam insulam trajicere. Cydoniatæ bellum adversus Gortynios Gnossiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insu

r

[ocr errors]

aureorum Philippeorum.' Rupert.-13 Particula aliqua, ut quoque, vel itidem, vel jam, quæ τ duplex jungatur, excidisse videtur Crevierio.' Doering. 14 Sigon. tentabat Cogitanti itaque Fabio: quod Gron. Doujat. Crev.

NOTE

* Nummos aureos Philippeos centum quadraginta millia] Si æstimentur hi nummi tredecim libris cum dimidia, conficientur decies centena nongenta quadraginta quatuor millia librarum: dix-neuf cens quarante mille livres.

1 Vasorum argenteorum mille pondo, et quadringenta viginti quatuor] Nobis argentum illud efficeret summam 51300. librarum Francicarum præter manus pretium.

m Aureorum mille pondo viginti quatuor] Auri hujus pretium argentea pecunia nostra æstimatum ascenderet ad libras 573440.

n Militibus quini viceni denarii dati] Gallica hodierna æstimatione decem libræ.

Quini viceni] Septem florenos et dimidium, si Hollandica moneta æsti

mes. J. Clericus.

P Cum Gallis] Asiaticis.

In Cretam] Insula e majoribus Mediterranei maris, centum urbibus aliquando frequentata: nunc Candia ab urbe principe.

r Cydoniata] Cydon, sive Cydonia, urbs fuit Cretæ in ora boreali, hodie Canea.

• Adversus Gortynios] Gortyna, urbs Cretæ mediterranea, nomen retinet in pago Gurtina adhuc dicto: in meditullio fere insulæ sub Ida monte, qui hodie Sfaccia.

Gnossiosque] Gnosos, sive Gnossus, urbs quondam Cretæ primaria, in vicum quoque abiit; qui vulgo Ginosa, non procul Gortyna. Ibi labyrinthus fuit Dædali opus.

3196

T. LIVII LIB. XXXVII. CAP. 60.

lam dicebatur. Classe ab Epheso profectus, cum primum Cretæ littus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent, captivosque in suis quæque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret. Nihil magnopere ea Cretenses moverunt. Captivos, præter Gortynios, nulli reddiderunt. Valerius Antias ad quatuor millia captivorum, quia belli minas timuerunt, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, navalis triumphi impetrandi ab senatu fuisse. A Creta Ephesum Fabius rediit: inde tribus navibus in Thraciæ oram missis, ab Eno et Maronea 's præsidia Antiochi deduci jussit, ut in libertate eæ civitates essent.

15 Maronia eæd.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

BREVIARIUM.

CAP. 1. Amynander, in Ætolia exulans, popularium Ætolorumque ope præfectos et præsidia Macedonum expellit ex Athamania, et regnum recuperat paternum. 2. Philippus frustra Athamaniam recipere conatur. 3. Amynander legatos Romam et ad Scipiones mittit petitque pacem. Ætoli Amphilochiam, Aperantiam, Dolopas, et Ambraciam ad deditionem compellunt; sed, certiores facti de clade Antiochi et M. Fulvii cos. ad. ventu, principes gentis cum Rhodiorum Atheniensiumque legatis ad pacem, Duper repudiatam, iterum, petendam Romam mittunt. 4-7. Fulvius Ambraciam, et Perseus Philippi filius Amphilochiam summa vi oppugnat; simulque Pleuratus, Illyriorum rex, et Achæi vastant maritima Ætoliæ. 8. Hinc Phæneas et Damoteles, principes Ætolorum, cum liberis mandatis veniunt ad consulem, durasque pacis conditiones ad concilium gentis referunt. 9. Simul Atheniensium Rhodiorumque legati pro Ætolis deprecantur, et Amynander pro Ambraciensibus. Hi regis consilio precibusque moti permittunt se Romanis; et in Ætolorum concilio omnes accipi pacem jubent. 10. Tum legati Ætoli, Rhodii et Athenienses Romam proficiscuntur ad senatum, qui anres, querelis Philippi præoccupatas, non Ætolorum quidem precibus, at deprecatorum tamen præbet. 11. Diu jactati Ætoli tandem, ut conditiones pacis conveniant, efficiunt.

[ocr errors]

12. Cn. Manlius cos., acceptis Ephesi copiis a L. Scipione, milites et Attalum ad novum cum Gallogræcis, propter auxilia Antiocho missa, suscipiendum bellum adhortatur. 13. Transgressus Mæandrum, Antiochiam, Apameam, Gordintichos et Tabas pervenit. 14. A Moagete, infido Cibyræ tyranno, inopiam et lacrymas simulante, multum frumenti ac pecuniæ exigit. 15. Per Pamphyliam Pisidiamque in Phrygiam et ad Tolistoboiorum fines progreditur. 16. Gallogræcorum origo, tres populi, Tolistoboii,

« IndietroContinua »