Immagini della pagina
PDF
ePub

C

ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate, aut armis, cogeret jura antiqua pati. Eodem et Athenæus, Eumenis et Attali frater, cum Cretensi Leuso et Corrago Macedone venit. Mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul, tribuno militum misso cum modica manu, castellum vi captum 14 Alabandensibus reddit. Ipse, nihil via digressus, ad Antiochiam super Mæandrum amnem posuit castra. Hujus amnis fontes Celænis 15 oriuntur. Celænæ urbs caput quondam Phrygiæ fuit. Migratum inde. haud procul veteribus Celænis, novæque urbi Apameæ nomen inditum ab Apamea,16 sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Mæandri fontibus oriens, in Mæandrum cadit: famaque ita tenet, Celænis Marsyam cum Apolline tibiarum cantu certasse. Mæander, ex arce summa Celænarum ortus, media urbe decurrens, per Caras

14 Vi receptum Gron. Doujat. Crev. Mox quidam Mss. et edd. antt. degressus.-15 Celenis et mox Celena edd. ante Sigon.-16 'Salmas. ad Solin. p. 580. non male emend. ab Apama s. Apame uxore Seleuci. Sic et Apama dicebantur aliæ mulieres, nulla, quod sciam, 'Awάueia.' Rupert. Apama Kreys

NOTE

c Ab Alabandis] Alabanda urbs etiam Cariæ fuit in Asia Minori, haud procul Magnesia ad Mæandrum: hodie Turcis Eblebanda, teste Leunclavio.

a Ad Antiochiam super Mæandrum] Inter tot Asiæ urbes, quibus Seleucus Nicator Syriæ rex in Antiochi patris memoriam nomen imposuit, hæc in Caria fuit, sita ad Mæandrum fluvi um, infra Laodicæam et supra Mas. taura; Turcis vulgo Tachiali, ex Mi

ræo.

Super Mæandrum] Sinuosum hunc Phrygiæ, Cariæ, et Ioniæ fluvium Strabo refert, cum prorutis agrorum limitibus fines mutare solitus esset, in jus a confinibus vocatum, mulctamque ab eo exigi, quæ sumeretur ex portoriis seu vectigalibus portorio

rum. Ab eo non modo gyri quilibet, sed etiam figurate vafra et obliqua consilia velut proverbio 'Mæandri' appellantur: hodie dicitur Madre.

f Celanis oriuntur] Solino hac in parte convenit cum Livio: ille etenim cap. 43. ‘ex arce,' inquit, ' Celænarum Mæander amnis caput tollit.' Celænæ autem urbs fuit magnæ Phrygiæ primaria: eam obscuravit Apamea Cibotus: Celænarum quippe cives transtulit Antiochus Soter in hanc urbem, cui a matre Apama nomen, filia Artabazi, quæ nuptum data fuerat Seleuco Nicatori, teste Strabone. Supra est palus ex qua Mæandrum et Marsyam scaturire aiunt, quem ad locum referunt Apollinis et Marsyæ certamen: hodie Apamis a Turcis appellatur.

primum, deinde Ionas, in sinum maris editur, qui inter Prienen " et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex fœdere icto cum Scipione, ad frumentum exercitui dandum venit. Parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est; quod, Romano tantum militi, pactum Antiochum, ut daretur frumentum, Seleucus dicebat. Discussa ea quoque 18 est constantia consulis, qui dimisso tribuno 19 edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos, quod vocant,20 processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. In finibus Pisidarum posita est urbs, in ea parte, quæ vergit ad Pamphylium mare.' Integris viribus regionis ejus, feroces ad bellandum habebat viros. Tum quoque equites, in agmen Romanum eruptione facta, haud modice primo impetu turbavere: deinde, ut apparuit, nec numero se, nec virtute pares esse, in urbem compulsi, veniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et viginti talenta argenti i et decem millia medimnum tritici imperata. Ita in deditionem accepti.

14. Tertio inde die ad Chaum amnem' perventum: inde

sig.-17 Prienem Gron. Doujat.-18 Non opus est, ut rò quoque, quod orati oni non convenire videbatur Crevierio, vel immutetur vel ejiciatur. Dicta nimirum hæc sunt in laudem constantiæ consulis.' Doering.-19 Misso 5. Mss. et edd. ante Ald. probb. Duk. et Crev. quia plures ita dimitti dicantur, sed unus mitti.' Rupert.-20 A Frob. ad Grut. et a Gron. ad Ern. rectius legitur quod vocant, quam in aliis et in multis Mss. quos v.' Rupert.—1 Ad Pamphylium mare neutiquam intellig. Glar. Rupert. conj. quæ vergit ad Pamphy liam. Hæc integris, &c. vel Pace integris viribus. Mox equites (Tabensium) agmen Romanum eruptione facta, ... turbavere legere malebat Gron.

NOTE

8 Ad Gordiutichos] Urbs fuit Phrygiæ condita a Gordio filio Midæ, ut Steph. est auctor, et nomen ipsum Gordii murum significat.

↳ Ad Tabas] Hæ Tabæ in Phrygiæ Combusta, Pisidiæ, et Galatiæ confinio. Stephanus Tabas dictas scribit a petris, in quibus constructæ sunt. Ceterum Tabas Lydia ascribit, aitque hanc urbem a Marsya conditam,

ut et Cibyram ab ejus fratre.

1 Quinque et viginti talenta argenti] Gallice, soixante mille livres.

* Decem millia medimnum] Gallice, dix mille mines de blé mesure de Paris.

I Chaum amnem] Hic Chaus et hic Indus nullius nominis amnes sunt, geographis ignoti: nec majoris famæ Eriza urbs et Thabusion castellum. Id solum hinc patet ea loca in confi

profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum, imminens flumini Indo, ventum est; cui fecerat nomen Indus, ab elephanto dejectus. Haud procul a Cibyram aberant; nec legatio ulla a Moagete, tyranno" civitatis ejus, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. Ad tentandum ejus animum C. Helvium cum quatuor millibus peditum et quingentis equitibus consul præmittit. Huic agmini, jam fines ingredienti, legati occurrerunt, nuntiantes, paratum esse tyrannum imperata facere. Orabant, ut pacatus fines iniret, cohiberetque a populatione agri militem; et coronam auream° quindecim talentum afferebant.3 Helvius, integros a populatione agros servaturum pollicitus, ire ad consulem legatos jussit. Quibus eadem referentibus, consul, Neque Romani,' inquit, bonæ voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus; et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de pœna ejus magis, quam de amicitia, nobis cogitandum sit.' Perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet, veniendique ad eum potestatem tyranno et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum; et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas, urbiumque suæ ditionis egestatem querentis. Erant autem sub eo, præ

[ocr errors]

2 Elephante Gron. Donjat. Crev.—3 ' Quidam Mss. addunt munus ; at plerique et edd. princc. præferunt in corona aurea XV. talenta a. Illud probabat Oudend. ad Front. hoc Jac. Gron. in coronam aureum XV. talenta a. legendam putabat Gelen, incertum an ex c. Mog.' Rupert. In coronam auream quind.

NOTE

nio fuisse Phrygiæ Magnæ, Pisidiæ, tatur Strabo semper, ante hæc temet Galatiæ.

Haud procul a Cibyra] Fuit hæc urbs in Phrygiæ parte meridionali, quam Combustam dixere, ad Lycia confinia. Burus hodie, Leunclavio teste: alia est a Cibyra maritima quæ in confinio Pamphyliæ et Cili

ciæ.

pora, tyrannis paruisse, quorum ultimus fuit hic Moagetes.

• Et coronam [in coronam] auream] Melius ex Thuanæo codice Jac. Gron. in corona aurea: nam corona aurea quindecim talentorum oblata est consuli jam facta, non quindecim talenta ad eam conficiendam, ut constat ex

"A Moagete, tyranno] Cibyram tes- Polybio legationum excerpto 30.

Ex

ter Cibyram, et Syleum P et Alimne quæ appellatur. his, ut se suosque spoliaret,' quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. Enimvero,' inquit consul,' ferri jam ludificatio ista non potest. Parum est, non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos: præsens quoque in eadem impudentia persistis." Quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurirent? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' Hac denuntiatione conterritus, perstare tamen in pertinaci simulatione inopiæ; et paulatim illiberali adjectione, nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrymis, ad centum talenta est perductus. Adjecta decem millia medimnum 7 frumenti. Hæc omnia intra sex dies exacta.

г

15. A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem, posuit castra. Postero die est præter Caralitin paludem" agmen ductum. Ad Mandropolim 9* manserunt. Inde progredientibus ad La

talenta af. Gron. Donjat. Crev.-4 Cibyram, et Syleum, et Alimne quæ eæd.— 5 Exspoliaret Voss. Lov. 3. et Gaertn. non improb. Drak. Mox: Immo, ni fallor, XV. talenta, quæ et Polybius memorat, et legati Moagetis antea promiserant.' Rupert.-6 Nos, nisi præsens persistus Gron. Doujat. Crev. Perstas Kreyssig.-7 Modium codd. Mog. Harl. et Gaertn. Mox acta pro exacta Gron. Doujat. Crev.

[ocr errors]

8 Sidensium edd. ante Sigon.-9 Mandropolim (Phrygiæ opp. ap. Steph.) ex emend. Gelen. et Sigon. Madamprum, Madanprum, Manandrum, Mandrupy.

NOTE

℗ Syleum] Phrygiæ quoque oppidum est Syleum, ad amnem Orgam, qua ab Apamea Petenissum Galatiæ itar.

a Et Alimne quæ appellatur] Loci nomen in Phrygia Magna.

• Centum talenta] Nostra pecunia fierent librarum Francicarum ducenta et quadraginta millia.

• Per agros Sindensium] Pisidiæ urbs mediterranea erat Sinda, quæ et Amblada: neque a Cibyra admodum distans, auctore Strabone. Itaque recte, ut puto, Sigon. correxit, cum antea Sidensium legeretur, quasi a Si

da, quæ urbs Pamphyliæ maritima, longius paulo a Vulsonis itinere.

Caularem amnem] Cataracten fluvium legimus in Pisidia e Tauro monte, qui per urbem ejus provinciæ Pergen in Pamphyliam sinumque Attalicum labitur. Caularem non facile extra Livium inveneris.

■ Præter Caralitin paludem] Hujus paludis meminit Strabo, qui non longe ab Iconio ponit, quod est Lycaoniæ caput.

* Ad Mandropolin] Urbem hoc nomine in Phrygia Magna Steph. agnoscit, ideoque Sigon. hic ad Mandro

[ocr errors]

gon, proximam urbem, metu incolæ fugerunt. Vacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ab Lysis fluminis fonte,102 postero die ad Cobulatum " amnem a progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem, urbe capta, oppugnabant: inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem, orantes opem, miserunt. 'Cum conjugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare.' Volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi 12 oblata est. Adveniens obsidione Isiondenses exemit. Termesso pacem dedit, quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliæ populis. Ex Pamphylia rediens ad fluvium 13

e

um, Mandropum, Mandaprum Mss. et edd. antt. Mordiæum conj. Jac. Gron. quod est opp. Pisidiæ, magis h. 1. aptum.' Rupert. Mox progredientes conj. Gron.-10 Alii Lisis; et Glar. emend. Lyci, qui notus in hac regione fluvius est. Ad Lysis fl. fontem ed. Frob. et reliquæ ad Gruter, forte rectius.' Rupert. Ad Lysis fluminis fontes Kreyssig.-11 Crobialum vel Cobialum conj. Heins. Mox Mss. et edd. vett. Telmenses, Elmenses, &c. Deinde Isindensium emend. Ursin. et Berkel. ex Steph. All. Hyriensium improb. Ursin.-12 Olim legebatur revertendi. Divertendi Gron. Doujat. Crev. Doer.-13 Flumen Gron. Doujat. Crev. Mox ad Xylinen comen cod. Mog. In aliis Silenen, Sile

NOTE

polin legendum suspicatur, etsi apud Livium legatur ad Mandropum, seu Mandrapyum, cujus ignotus est situs. y Ad Lagon] Incognitus quoque hic locus.

Ab Lysis fluminis fonte] Ita membranæ. Glar. emendavit Lyci, et Cur. tius Marsyam Lyci quoque nomine appellari testatur, ubi extra munimenta Celænarum se evolvit.

a Ad Cobulatum amnem] Polybio in Fragmento 31. dicitur Colobatus. Atque ita legendum apud Livium censet Fulvius Ursinus.

b Termessenses] Vide ad lib. XXXVII. cap. 46.

c Isiondensium] Fulv. Ursinus Isindensium legit auctoritate Stephani Byzantii, apud quem Isindus sive Isinda urbs est Ioniæ. Sed Polybius

'Iσtóvoŋy appellat, quem secutus suo more Livius. Fallor aut Pisinda est Ptolemæi, urbs Pamphyliæ in Carbalia, haud procul Termesso septemtrionem versus : nam Ionia procul hinc distat. Qui legendum putabant Hyriensium, non advertebant Hyriam Cilicia Trachea, quæ sola huc pertinere posset, si forte etiam posset, tunc temporis in Seleuciæ nomen transiisse.

d Termesso pacem dedit] Termessus, sive Termissus, urbs fuit Pamphyliæ, in ejus parte boreali, quam Carbaliam Ptolemæus, Plinius Gebaliam dixit: Strabo, Stephanus, Eustathius Pisidiæ ascribunt.

e Quinquaginta talentis] Gallice, six-vingts mille livres.

« IndietroContinua »