Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

atque insueta sunt, Græci et Phryges et Cares timeant: Romanis, Gallici tumultus assuetis,9* etiam vanitates notæ sunt. Semel primo congressu ad Alliam olim fuderunt majores nostros: ex eo tempore per ducentos jam annos pecorum in modum consternatos cædunt fugantque; et plures prope de Gallis triumphi, quam de toto orbe terrarum, acti sunt. Jam usu hoc cognitum est, si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma: mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo, T. Manlius," M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt. Jam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium Gallos detrusit. Et illis majoribus nostris cum haud dubiis Gallis in terra sua genitis res erat. Hi jam degeneres sunt, mixti, et Gallogræci vere, quod appellantur; sicut in frugi

-9 Vid. Not. Delph. inf.-10 Consternatos Gallos cædunt fugantque, qui. nam? majores nostri? Sed ita Livius dixisset ceciderunt fugaruntque ; nec bene ita transmutantur subjecta. Forte leg. consternati cadunt fugiuntque, vel potius consternati caduntur fuganturque. Syllaba finalis tur etiam sola litera t uncinata designatur; et, hoe compendio scripturæ deleto aut non animadverso aut parum intellecto, docta indoctave manus scripsit consternatos, ne prorsus inepta prodiret sententia. Ad Alliam eos olim fuderunt majores vestri et nostri c. Mog. Voss. et Lov. 1. unde Modius non male conj. eos olim fugerunt majores nostri, non improb. Drak. Sed ita quoque mox dicendum erat ceciderunt fugaruntque sc. majores nostri.' Rupert. Ad Alliam eos olim fugerunt majores nostri Kreyssig.-11 Congrediendo. T. Manlius Gron. Crev.

NOTE

an

k Gallici tumultus assuetis] Cum dandi et auferendi casu, aut etiam cum accusativo et præpositione ad, vel in, lego assueti vocabulum: cum genitivo Liv. hoc loco, non alibi facile usurpatum. Fallor, nisi assuetis hic absolute dicitur, et illa Gallici tumultus ad vanitates referenda; ut velit Gallici tumultus vanitates Romanis jam assuetis notas esse.

Semel primo congressu] Apparet Manlii consulis, aut ipsins Livii Gallis infensi vanitas, unicam Gallorum de Romanis ad Alliam amnem victoriam agnoscentis; et tum captæ at que incensæ urbis obliti, tum cæsorum sæpius exercituum ducumque : sed mirum non est causæ suæ ad confirmandos militum animos favere Vulsonem.

bus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terræ proprietas cœlique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros, Parthos, Ægyptios degenerarunt. Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum. Tarentinis quid ex Spartana, dura illa et horrida, disciplina mansit? Generosius in sua quicquid sede gignitur; 12 m insitum alienæ terræ, in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores cædetis. Magis id "3 vereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex sæpe fudit" fugavitque. Nolite existimare, belluas tantum recens captas feritatem illam sylvestrem primo servare, deinde, cum diu manibus humanis alantur, mitescere; in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thraciam, pugnando cum ferocissimis gentibus, emensi,14 has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia rerum omnium saginaret. Uberrimo agro, mitissimo cœlo, cle

12 Vid. Not. Delph. inf.-13 Carent r id edd. ante Sigon.-14 Freinshem. NOTE

Generosius in sua quicquid sede gignitur] Sigon. et post eum Gron. legunt quidque. Si tamen quicquid retineamus, subintelligi poterit verbum substantivum, ut sit, generosius est quicquid in sua sede gignitur: nam et supplendum in voce insitum quæ sequitur; significat enim quicquid, vel quod insitum est alienæ terræ.

n Attalus eos rex sæpe fudit] A Prosia Bithyno Galatarum copias, cum ad Hellespontum usque Bithyniam popularentur, male habitos refert Polyb. sub finem lib. v. At idem

Attalum scribit bello adversus Antiochum auxiliaribus Gallis Tectosagis usum e Thracia usque ascitis.

• Extorres inopia agrorum] Hoc qui. dem ipse Livius de iis narrat, qui Tarquiniorum ætate e Gallia in Germaniam transgressi fuerant: sed qui ex Illyrico et Pannonia per Græciam in Asiam populabundi sese infuderant, magis est ut victoriarum aut certe prædæ cupiditate, quam agrorum inopia, patrias sedes reliquerint.

mentibus accolarum ingeniis, omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis, mehercule, Martis viris,1 cavenda ac fugienda quam primum amœnitas est Asiæ. Tantum hæ peregrinæ voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum valet. Hoc tamen feliciter evenit, quod, sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.'

18. Concione dimissa, missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis amicitia manserat, et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen," postero ad vicum, quem vocant Tyscon, ventum. Eo legati Oroandensium 15 cum venissent, amicitiam petentes, ducenta talenta iis sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Plitendum: deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt et legati cum illis 16 reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret: 'ipsum in eam gentem iturum '7 Eposognatum, persuasurumque, ut imperata faciant.' Data venia regulo, duci 18 inde exercitus per Axylon (quam

ad Flor. corrigit emersi. Vid. Not. Var.-14 Duker. potius dicendos fuisse Romanos existimat Martis genus, vel prolem, vel sanguinem. Suspicatur igitur pro Martis viris scribendum esse Martiis viris.' Doering.

[ocr errors]

15 Alii Orondensium et Orcadensium, ut et cap. 19. pr. ubi Gron. substi tnit Enoandensium. Forte leg. Eandensium cum Glar.' Rupert.-16 Legati oum illis (ex emend. Gron. pro l. Compulsi; nisi et del. cum illis ; quæ verba in plerisque Mss. desunt); reguli Eposognati, orantes, ne Tectosagis bellum inferret: immo Tolistoboiis, quod jam monuit Perizon. Anim. Hist. Rupert. Cum illis del. Kreyssig. Mox inferrent Gron. Doujat.-17 Et olim inserebatur.—

NOTE

r Ad Alandrum flumen] Hujus amnis et sequentium locorum geographis ignotus magna ex parte situs, ut hæc videri possint vici potius fuisse quam oppida.

Ad Alyattos castra] Nominat Stephan. 'Aλvattà, pro loco, seu villa Bithyniæ: a Ptol. in Phrygia Majori nominatur Alydda: sed hæc ambo longius paulo a finibus Galatiæ.

vocant) terram cœptus. Ab re nomen habet. Non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem, aut ullum aliud alimentum fert ignis. Fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum,19 Gallogræciæ castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites; nec turbarunt tantum stationes Romanas, repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos, et aliquot fugientes occidit. Inde consul, ut qui jam ad hostes perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat; et 20 continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen pervenisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius,' ex Adoreo monte per Phrygiam fluens, miscetur ad Bithyniam Tymbreti fluvio.* Inde major jam geminatis aquis per Bithyniam fertur, et in Propontidem sese effundit; non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim præbet. Transgressis ponte perfecto flumen, præter ripam euntibus Galli Matris Magnæ X a Pessinunte occurrere

2 u

18 Regulo. Duci Gron. Doujat. Crev.-19 All. Coballum, Cubalum, et Euballum.-20 Et del. Gron. Doujat. Crev.-1 Sagaris conj. Rupert. Mox Thym

NOTE

Ad Cuballum] Vide num idem sit cum Cybella seu Cybala Phrygiæ Magnæ, cujus apud Apollodorum et Festum mentio: an potius aliud ejusdem nominis oppidum in Galatia ad Gallum amnem.

• Ad Sangarium flumen] Sangarins, qui et Sagaris poëtis, ad Sangiam vicum, ortus ex Dindymis montibus in confinio Tolistobogiorum et Phrygiæ Magnæ per hanc in occasum fluit, inde ad ortum sinuatur, et Galatiam petit, unde iterum versus in occidentem, per Bithyniam in Maryandinum ponti Euxini sinum decurrit: nunc Sancari, teste Leunclavio et Bellonio; Nigro Zagari.

Tymbreti [Thymbri] fluvio] Alias legitur Thymbreti: Strabo et Steph. aliique Græci Ovußpiov appellant, Tembrogius Plinio. Videtur is esse qui e regione Dadastanæ Sangarium auget.

u In Propontidem] Immo in Pontum ipsum, testibus Arriano lib. 1. et Eustathio in Dionys.

* Galli Matris Magna] Nomen est sacerdotum Cybeles, imitatione Atyos exsectorum; qui sic a Gallo fluvio dicti ex illorum numero, teste Suida, missi ad Cn. hunc cos. ab Attide et Batacco primariis sacerdotibus Matris Deum.

y A Pessinunte] Trocmorum hoc

a

cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine, Deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque ejus regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium2 pervenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus, quam mediterraneum, celebre et frequens emporium Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, Hellespontum, ad Sinopen, et alterius or littora, qua Cilices maritimi colunt. Multarum magnarumque præterea gentium fines contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium, invenerunt. Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt, nuntiantes, Profectum eum ad regulos Gallorum nihil æqui impetrasse. Ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare, et cum conjugibus ac liberis, quæ ferre atque agere possint, præ se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tue

antur.'

& Celebre emporium, ultra quam consueverunt loca procul a mari sita.

[ocr errors]

bri Gron. Donjat. Crev.-2 Malit in Pontum Sigon.-3 Pontum ante ad Sinopen excidisse suspicabatur Freinsh. ad Curt. sed ad Hellespontum cum edd. vett. ante Frob. a. 1535. legendum putabat Gron. Hellespontium emend. Jac. Periz. Hellespontium vel ad Hellespontum, ad Sinopen, ad alterius malebat Drak.' Rupert. Ad Hellespontum Crev.-4 Possent Gron. Doujat. Crev.

NOTE

caput Ptol. quanquam Strabo Tectosagis tribuere videtur; ad Gallum amnem sita urbs, qua in Sangarium effunditur, nunc Possene. Inde Mater Idæa Romam delata, seu potins lapis Cybeles nomine Sacratus. lib. XXIX. cap. 11. et 14.

Ad Gordium] Gordus, sive Gordium aut Gordiæum ad Sangarium, Phrygiæ Magnæ quondam caput, a Gordio bubulco qui ad Phrygiæ reg. num mero casu evectus: a quo Gordius nodus, implicitis ad currus temonem loris nexus, quem Alexander cum solvere non posset, ad implen

dam oraculi fidem abscidit. Gordii filius, alteriusque Gordii pater, Midas fabulis notus. Post a Tolistobogis occupata regio est, quibus adjuncti Voturi et Ambitni, teste Plinio lib. v. cap. 32.

Tria maria] Ad occidentem Egæum cum Hellesponto et Propontide; ad septemtrionem pontum Euxinum, qua Sinope (hodie Senab) PaphJagoniæ; ad meridiem, Pamphylium et Ciliciam.

b Ad regulos Gallorum] Vide supra cap. 16.

« IndietroContinua »