Immagini della pagina
PDF
ePub

nelio Nasica haud dubie a patre collocata erat) nuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit, et nupserit; an veræ illæ opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, jurasse, 'Sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere, nec se gratiæ quærendæ causa quicquam facere; sed in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci non passurum.' Senatum, eo die forte cœnantem in Capitolio, consurrexisse, et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet: quibus ita inter publicum solenne sponsalibus rite factis, cum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse, filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda, nihil de communi filia secum consultatum, adjecisset, non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse; lætum Scipionem tam concordi judicio, ipsi 14 desponsam, respondisse. Hæc de tanto viro, quanquam et opinionibus,' et monumentis literarum variarent, proponenda erant.

58. Judiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius damnati prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt. Scipio, cum contenderet, omnem, quam accepisset, pecuniam in ærario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus. P. Scipio Nasica tribunos appellavit, orationemque habuit plenam veris decoribus, non communiter modo Corneliæ gentis, sed propriæ 16 familiæ suæ. Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Sci

tur Doer.-14 Verbo ipsi præponit ei Kreyssig.-5 Vet. lib. apud Sigon. quam et opinionibus.

16 Proprie Gron. Doujat. Crev. Drak. Doer. Kreyssig.-17 Pro populo Ro

NOTE

tensi Jani Gruteri, hoc exemplum addendum iis, quæ habet G. J. Vossius Art. Gram. IV. 4. ubi ostendit priscos

Latinos filiis interdum pro filiabus dixisse. J. Clericus.

piones, clarissimos viros. Eos, cum per aliquot annos in terra Hispania, adversus multos Pœnorum Hispanorumque et duces et exercitus, nominis Romani famam auxissent, non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro re publica '7 morte occubuisse. Cum illorum tueri gloriam posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superavisse laudes, ut fidem fecerit, non sanguine humano, sed stirpe divina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, (ut, quæ in Hispania, quæ in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur) consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi, ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, æger P. Scipio Elææ dierum aliquot via abesset. Non fuisse minorem eum exercitum, quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum. Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit. In pace crimen quæri. Eam dici venisse." Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset. Quin extitisse ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent: tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.

18

59. At, Hercule, in Scipione ipsas leges pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse. Integrum enim ei regnum relictum: omnia possidere eum victum, quæ ante bellum ejus fuerint: auri et argenti cum vim

Nunc cum pax, sit inquiri quod crimini vertatur: nec aliud dici quam eam accepto pretio datam.

mano Gron. Doujat. Crev. Mox pro superavisse habent superjecisse Voss. et Buslid.-18 Etiam Gron. Doujat.

Delph. et Var. Cias.

Livius.

10 D

magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum. An non præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur,19 sit latum ? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Egæum usque prominens mare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta 20 in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem, usque ad Tauri montis juga Antiocho ademtam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam: nec Quintio crimen quæsitum: non enim habuisse eum Africanum fratrem; cujus cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. Tantum auri argentique judicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum, venditis omnibus bonis, redigi non posset. Id' ubi ergo esse regium aurum? ubi tot hæreditates acceptas? In domo, quam sumtus non exhauserint, extare debuisse novæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos; ut in carcerem2 inter

19 Crev. præter necessitatem tentat si omnes (sc. triumphi) in unum conferantur: et mox idem verbum sit delendum censet, ut suppleatur esse; quod sane elegantius et ad usum loquendi accommodatius videtur.' Doering.20Forte viginti pro triginta, ut sit dupla ratio longitudinis ad latitudinem : quanquam ne hoc quidem verum est.' Glar.-1 In quibusd. edd. ante Gron. Tò id deest.-2 In carcere edd. ante Sigon. et mox eæd. habent ac teneb. pro et teneb.

NOTE

• Id ubi ergo esse regium aurum] Non redundat pronomen id, ut Gelenio visum: sed potius emphaticum est, oruatumque addit orationi P. Scipionis Nasicæ, qui negat tantum auri apud L. Scipionem reperiri, quantum

Est

is ab Antiocho dicatur accepisse,
quamvis hæreditates plurium accepe-
rit et sumtus modicos fecerit.
igitur idem ac si diceret, ubi est ergo
regium illud aurum, quod exprobra-
tur L. Scipioni?

fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur, et in robore et tenebris expiret, deinde nudus ante carcerem projiciatur. Non id Cornelia magis familiæ, quam urbi Romanæ, fore erubescendum.'

60. Adversus ea Terentius prætor rogationem Petilliam et senatus consultum et judicium de L. Scipione factum recitavit se, ni referatur pecunia in publicum, quæ judicata sit, nihil habere, quod faciat, nisi ut prehendi damnatum, et in vincula duci jubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronuntiavit, 'prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decrevit: Quo minus ex bonis L. Scipionis, quod judicatum sit, redigatur, se non intercedere prætori. L. Scipionem (qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot urbes Asia devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit) non passurum inter hostes populi Romani [L. Scipionem 39] in carcere et in vinculis esse, mittique eum se jubere.' Tanto assensu auditum est decretum, adeo dimissum L. Scipionem læti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum judicium. In bona deinde L. Scipionis possessum publice quæstores prætor misit: neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damna

r

[ocr errors]

3 Verba L. Scipionem, uncinis inclusa, videri delenda, jam alii monnere,'

NOTE

P Et in robore et tenebris expiret] Robur ex Festo dictus est in carcere is locus, quo præcipitabatur maleficum genns, quod ante arcis robustis (id est roboreis) includebatur.

a Inter hostes populi Romani L. Scipionem] Dele illud posterius L. Sci

pionem; satis enim est semel in eo membro id nominis haberi.

In bona deinde L. Scipionis] Mittebantur quæstores in possessionem bonorum rei ob crimen publicum damnati, qui judicatum non solvebat.

3292

T. LIVII LIB. XXXVIII. CAP. 60.

tus fuerat. Collata pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit. Quæ necessaria ad cultum erant, redemta ei a proximis cognatis sunt. Verteratque Scipionum invidia in prætorem et consilium ejus et accusatores.

Rupert. L. Scipionem del. Crev. Kreyssig.-4 Heumannus tentabat collata tanta pecunia.

« IndietroContinua »