Immagini della pagina
PDF
ePub

que, donis militaribus donavit. Militibus ex præda vicenos denarios' divisit, duplex centurioni, triplex equiti. 6. Jam consularium comitiorum appetebat tempus: quibus quia M. Æmilius, cujus sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. Ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus, Q. Marcius Philippus.* Prætores inde facti T. Mænius, P. Cornelius Sulla, C. Calpurnius Piso, M. Licinius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quintius Crispinus. Extremo anni, magistratibus jam creatis, ante diem tertium Nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis, qui Asiam incolunt, trimphavit. Serius ei triumphandi causa fuit, ne, Q. Terentio Culleone prætore, causam lege Petillia diceret, et incendio alieni judicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret; eo infensioribus in se, quam in illum, judicibus, quod disciplinam militarem, severe ab eo conservatam, successor ipse omni genere licentiæ corruperat. Neque ea sola infamiæ erant, quæ in provincia procul ab oculis facta narrabantur; sed ea etiam magis, quæ in militibus ejus quotidie conspiciebantur. Luxuriæ enim peregrinæ origo ab exercitu Asiatico invecta in Urbem est.c Ii primum lectos æratos,

d

6' In c. Mog. corrupisse fama attulerat, forte rectius, modo successorem se omni cet. legatur.' Rupert. Successorem ipsum... corrupisse fama attulerat Kreyssig. 7 Ea del. Gron. Doujat. Crev.-8 Tò vix, cum semina junctum,

NOTE

y Donis militaribus donavit] Idcirco huic M. Fulvio Nobiliori objecit M. Cato apud A. Gell. lib. v. c. 6. citante Sigonio, quod milites per ambitionem coronis, levissimis de causis, donasset: coronis autem donaverat, quia vallum curaverant, aut quia puteum strenue foderant.'

Vicenos] Florenos septem et, dimidium. J. Clericus.

a Vicenos denarios [vicenos quinos denarios] divisit] Si denarios ex recepta sententia pro drachmis accipiamus, eo pretio quo vulgo æstimari solent, fient libræ nostrates ferme decem,

*A. U. C. 567.

b Causam lege Petillia diceret] Vide libri xxxvII. cap. 50. et sequentia.

e Luxuriæ enim peregrine origo ab exercitu Asiatico invecta in Urbem est] Hac de re non immerito conqueritur Paterculus initio libri II. cum ait: 'potentiæ Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriæ posterior aperuit.'

d Lectos aratos] Intelligit tricliniares, in quibus accumbebant epulaturi, quales Heliogabalus ex solida argento habuisse traditur a Lampridio: atque ita accipiendos esse hic

e

vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et, quæ tum magnificæ supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriæ sambucistriæque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis;" epulæ quoque ipsæ et cura et sumtu majore apparari cœptæ: tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse, et, quod ministerium fuerat, ars haberi cœpta. Vix tamen illa, quæ tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.

7. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducentas duodecim pondo, argenti pondo ducenta viginti millia, auri pondo duo millia centum tres,i tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia,* cistophorum du

d Et mimi atque histriones inter epulas adhibiti.

meo qualicumque judicio, non satis aptum, aut nimis certe argutum est: aptins vero, si pro semina legeris omina, h. e. indicia, ut sensus sit, vix tamen aliquis tum augurari potuisset, tantam olim luxuriam fore, quanta nunc est.' Rupert.

9 Malit Crev. duodena.—10 MMCCIII. Gron. Crev. duo millia ducenta tria

[ocr errors]

NOTE

lectos probat Sigon. ex Plin. qui lib. XXXIV. cap. 3. testatur triclinia ærata, abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo.'

e Psaltria] Hæ sunt mulieres psallendi peritæ, quæ præsertim cithara

canunt.

1 Sambucistriæque] A sambuca sive sambyce sic dicebantur mulieres, quæ ejusmodi instrumento canebant, quæ, nomine Latino, dicuntur etiam sambucinæ. Est autem sambuca trian. gulum instrumentum nervis tum longitudine, tum crassitie inæqualibus compositum. Apparet idem fuisse cum eo qui vulgo apud nos, une harpe.

g Duodecim pondo] Gallice, des couronnes d'or du poids de douze livres Romaines, et de la valeur de six mille sept cents vingt livres.

h Argenti pondo ducenta viginti millia] Gallice, le poids de deux cents vingt mille livres Romaines, valant 7920000. livres.

i Auri pondo duo millia centum tres [ducenta tria] Gallice, deux mille deux cents trois livres Romaines d'or, qui vaudroient à-peu-près 1233120. livres.

k Tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia] Vulgo tetradrachma Attica: emendavit Gronov. quod observasse sibi videatur quoties numerus millia non excedit, tum rem numeratam semper a Livio efferri patrio casu: cum vero super millia numerus alius inferior adjicitur, tum non perpetuo rem numeratam pronuntiari eo casu, quem exigebat rò millia: sed interdum eo, quem recipit adjectus posterior numerus. Quam observationem exemplis con

[ocr errors]

12

centa quinquaginta,' Philippeorum aureorum nummorum " sedecim millia trecentos viginti," et arma spoliaque multa Gallica, carpentis transvecta. Duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos" denarios divisit, duplex centurioni; et stipendium duplex in pedites dedit, triplex in equites. Multi omnium ordinum, donati militaribus donis, currum secuti sunt: carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret, in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici; triumphum esse militari magis favore, quam populari, celebrem. Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt: quibus annitentibus senatus consultum factum est,' Ut ex pecunia, quæ in triumpho translata esset, stipendium, collatum a populo in publicum, quod ejus solutum antea non esset, solveretur.'13 Vicenos quinos et semisses in millia æris quæstores urbani cum fide et cura solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum literis C. Atinii 14 et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt. Ex iis literis cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse, et

Donjat.-11 Gron. mavult Philippeos aureos nummos.—12 Dukerns post duplex centurioni, scribarum fortasse negligentia, voces triplex equiti h. 1. excidisse sospicatur. Idem verba sequentia, et stipendium duplex in ped. dedit, triplex in equites, cum centurionum, qui liberalitatis indulgentis et ambitiosi ducis neutiquam expertes fuisse videantur, nulla omnino mentio fiat, vix integra esse autumat. Quem quidem a Dukero injectum scrupulum Drak. eximi posse putat, si, paucarum vocum trajectione admissa, legeris militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites: et stipendium duplex in milites dedit.' Doering.-13 Crev. et Drak. hunc locum, ut obscurum et vix expediendum, in medio relinquendum putarunt.' Doering. NOTE

[blocks in formation]

sociorum agros populari. De ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus rejecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiæ 's procidit," atque id dejecit. Ea religione moti Patres et diem unum adjiciendum ludorum celebritati censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum aura、 tum faciendum. Et plebeii ludi ab ædilibus C. Sempronio Blæso et M. Furio Lusco 16 diem unum instaurati sunt.

8. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinæ conjurationis vindictam avertit. Prætores provincias sortiti sunt, T. Mænius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quintius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam 7 ulteriorem. Consulibus ambobus quæstio de clandestinis conjurationibus decreta est. Græcus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit," sacrificulus 18 et vates; nec is, qui

Vid. Not. Var.-14 Catinii ut sup. edd. ante Sigon.-15 Pelloniæ conj. Argolus ad Panvin, de Lud. Circ.-16' Furiorum cognomen est Fusus, ut est in Cap. tab. non Luscus ant Fuscus, ut est in vulgat. et Mss. libris.' Sigon.

17 Delend. putat rò Hispaniam J. F. Gron.-18 ' Ante sacrificulus omissum sed tantum monet Bauer. Frobenius et alii inseruere sed, quod abesse debet

NOTE

a In signum Pollentiæ procidit] Pollentia, vel Potentia, idem significant, ut Festus docet: nam et verbum 'pollere' idem fere est ac posse. Ejus vero Deæ numen in honore apud Romanos fuit, cum nominis significatio parum distet ab ipsius Romæ Græca significatione. Malus autem, quo dejectum dicitur ejus Deæ simulacrum, recte, opinor, Marcell. Donatus arbitratur unum ex illis fuisse, quibus vela tensa funibus alligata fulciebantur ad arcendas aëris injurias a spec

tatoribus Indorum.

M. Furio Lusco] Immo Furio Fuso, quod cognomen est Furiorum in tabulis Capitolinis, ut Sigon. no

tat.

s Eruditissima omnium gens invexit] Fuit quidem ejusmodi Græca gens cum Latinis comparata. Ceterum pleraque quæ a Græcis didicere Romani, constat Græcos ab Egyptiis prius et Chaldæis, nisi potius ab He bræis, accepisse.

aperta religione, propalam et quæstum et disciplinam profitendo, animos horrore 19 imbueret,' sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. Initia erant," quæ primo paucis tradita sunt; deinde vulgari cœpta sunt 20 per viros mulieresque. Additæ voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Cum vinum animos,' et nox* et mixti fœminis mares, ætatis teneræ majoribus, discrimen omne pudoris extinxissent; corruptelæ primum omnis generis fieri cœptæ, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxæ, stupra promiscua ingenuorum fœminarumque, erant; sed falsi testes, falsa signa testimoniaque2 et indicia ex eadem officina exibant. Venena indidem intestinæque cædes; ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam extarent. Multa dolo, pleraque per vim audebantur. Occulebat vim, quod, præ ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu, nulla vox quiritantium inter stupra et cædes exaudiri poterat.

• Homicidia domestica, et occulte intra domos patrata.

[ocr errors]

ex more eleganter loquentium.' J. F. Gron.-19 Errore Crev. Vid. Not. Delph. inf. Mox et nocturnorum del. Gron. Doujat. Crev.-20 Alterum sunt forte del. quod solus cod. Mog. addit.' Rupert. Sunt del. Gron. Dou jat. Crev.-1 Fuerunt, qui in voce animos vitium subodorarentur. Hinc J. F. Gron. pro animos tentabat clamores, et J. Clericus amor. Neutra emendatio placet.' Doering. Vid. Not. J. Clerici inf.-2 Testamentaque Kreyssig. quod Rupert. et all. monuere.

NOTE

Animos horrore imbueret] Alias, errore; sed probat ex veteri libro Sigon. horrore, id est, metu religio nis, ut lib. 1. dicitur, ' qui perfundere religione animum posset.'

" Initia erant] Mysteria intellige, quibus initiabantur; seu potius superstitiones et scelera ad quæ imbuebantur.

* Vinum animos, et nox] Legendum videtur, vinum, amor et nox. Sic apud Plautum Aulul. act. 4. scen. 10. 15.

adolescens qui compresserat virginem 'vini vitio,' inquit,' atque amoris feci;' et versu 20. nimis vile est vinum, atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.' Quin et noctu factum dicitur vers. 65. Cereris vigiliis.' Ovidius Amor. lib. 1. Eleg. 6. 59. 'Nox, et amor, vinumque nihil moderabile suadent, Illa pudore vacat, liber, amorque metu.' J. Clericus.

« IndietroContinua »