Immagini della pagina
PDF
ePub

mor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum, censebant; 16 defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes, omnes ad necem ejus consentiebant; sed, utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior pœnæ, missusque, qui venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quæsisse, si incolumis Lycortas' (is alter imperator Achæorum erat)' equitesque evasissent?' Postquam dictum est, incolumes esse:''Bene habet,' inquit, et, poculo impavide exhausto," haud ita multo post expiravit. Non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messene bello exposcentibus Achæis noxios dedidit, ossaque reddita P Philopomenis sunt; et sepultus ab universo Achaico est 18 concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopomenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posue

runt.

51. Ad Prusiam regem legatus T. Quintius Flamininus

16 Censebat Gron. Doujat. Crev.-17 Vet. lib. apud Sigon. hausto. Mox Nec pro Non Gron. Doujat. Crev. Deinde, 'si vox mortis non extaret in li. bris nemo eam desideraret.' J. F. Gron.—18 Est del. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

• Victa namque Messene] Lycortas prætor Achæorum Messenios, vastatis finibus, tantis cladibus affecit, ut ab invitis in urbem receptus fuerit, eosque, ut et Lacedæmonios, in concilium Achæorum restituerit. Dinocrates sibi ipsi manus intulit; reliqui primates Messeniorum in vincula conjecti. Hæc de Messana Siciliæ per errorem Orosius accepit, cum ad Messenen Peloponnesi pertineant.

P Ossaque reddita] Philopomenis cineres ad Achæos relati cum fane. bri apparatu, deferente urnam Poly. bio Lycortæ filio, qui post historiam borum bellorum accurate scripsit.

4 Ut ne divinis quidem abstineretur] Philopomeni cives sui templum posuerunt; sanxeruntque ut quotannis ei taurus immolaretur, et encomia rerum ab eo gestarum cum hymnis ab adolescentibus canerentur, refe

venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal,' et bellum adversus Eumenem motum faciebat. Ibi, seu quia a Flaminino inter cetera objectum Prusiæ erat, hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde, fractis ejus opibus, Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi ejus in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo, et Roma

NOTE

rente Diodoro in excerptis Valesii p. + Philopomenis et Hannibalis hæ sunt icones ex nummis :

301.

[graphic][graphic][subsumed][ocr errors][subsumed]

r Receptus post fugam Antiochi Han- hospitalia jura violare permisit, ut,

nibal] Et Hannibalis opera Prusiæ non inutilis fuerat. Cum enim Prusias terrestri bello ab Eumene victus, prælium in mare transtulisset, Hannibal omne serpentum genus in fictiles lagenas conjici jusserat, accensaque pugna in naves Eumenis immitti. Quod primo ridiculum visum; sed ubi serpentibus repleri naves cœpere, ancipiti periculo circumventi ejus classiarii hosti victoriam cesserunt. Justin. lib. XXXII. cap. 4.

si possent, eum comprehenderent. Ceterum dissimulare videtur Livius palam postulasse Flamininum, ut Romanis Hannibal dederetur, quod alii tradunt, ejusque vel deditionem, vel necem petiisse, sive Romanorum gloriæ, sive privatæ ultionis avidum in eum, cujus opera victus cæsusque pater C. Flamininus ad Thrasymenum fuisset. Vide infra fin. cap. 56.

Ad domum Hannibalis] In castello Bithyniæ, seu vico maritimo, cui nomen Libyssæ, ubi oracult fidem implevit, Libyssam apud terram fatum ipsi præsagientis, (quod de Africa Livius. 10 I

* Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino] Prusias nec Hannibalem legatis Romanis negare ausus, nec Delph. et Var. Clas.

norum inexpiabile "9 odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiæ vero levitatem etiam expertus crat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat; ex his 20 quosdam occultos, ne custodia sepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum, milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obseptum sensit, et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, venenum (quod multo ante præparatum" ad tales habebat casus) poposcit.' 'Liberemus,' inquit, diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis expectare * longum censent. Nec magnam, nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, prædixerunt. Hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt.' Execratus deinde

2

[ocr errors]

19 Inexplicabile multi Mss. et edd. antt.-20 Fecerat; et ex iis Gron. Doujat. Drak. Doer. Kreyssig.-1 Conj. Rupert. promsit, vel ex Plut. Flamin. p. 380. commiscuit, seu propere miscuit.-2 Cum ante Sigon. legebatur poposcit, Liberemus; Sigon. vult poposcit, et liberemus.

NOTE

natali solo accipiendum videbatur,) lapideo tumulo conditus fuit. Vide præ ceteris Plutarchum in ejus vita.

" Multo ante præparatum] Sub annuli gemma, ut testantur Corn. Nepos, Plutarchus, Zonaras: quanquam alii taurino sanguine hausto, alii elisis a servo faucibus, periisse volunt.

* Mortem senis expectare] Septua gesimum ætatis annum agebat Hannibal.

y Horum patres Pyrrho regi] Cam C. Fabricio consuli transfuga (sive Timochares sive Nicias nomine) polliceretur se regi venenum daturum, is cum indicio ad regem remissns est: ut paucis habetur in Epit. Liv. .XIII. Vide Plut. in Pyrrho, Flor, Valer. Max. ac præsertim A. Gell. apud quem extat epistola ad Pyrrhum a consulibus missa.

in caput regnumque Prusiæ, et hospitales Deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitæ exitus fuit Hannibalis.

52. Scipionem et Polybius, et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. Ego neque his, neque Valerio assentior:" his, quod, censoribus M. Porcio, L. Valerio, principem senatus ipsum L. Valerium censorem lectum invenio, cum superioribus tribus lustris Africanus fuisset; quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriæ prodidit, alius princeps in locum ejus lectus 4 non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Nævius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est. Hic Nævius in magistratuum libris est tribunus plebis, P. Claudio, L. Porcio consulibus: sed iniit tribunatum, Ap. Claudio, M. Sempronio consulibus, ante diem quartum Idus ' Decem

3 Duobus edd. ante Sigon.-4 Electus edd. ante Gron.-5 Ad quartum Idus olim legebatur.

NOTE

2 Neque his, neque Valerio assentior] De tempore quo mortuus est Scipio Africanus major, dissentiebant scrip. tores. Polybius et Rutilius his consulibus, M. Claudio Marcello, Q. Fabio Labeone, defunctum volebant, anno scilicet ab urbe condita 570. at Valerius Antias in annum superiorem conferebat Scipionis obitum, coss. nempe P. Claudio, L. Porcio, cum censores essent M. Porcius Cato et L. Valerius Flaccus. Polybium refellit Noster ratione, qua usus videtur antea Valerius Antias, quod ante hunc consulatum, cujus nunc res memorantur, L. Valerius censor lectus fuerit princeps senatus; id autem, superstite Scipione, factum fuisse credibile non est, cum ante M. Porcii et ante dicti L. Valerii censuram tribus continuis lustris Scipio princeps senatus fuisset, nec senatu motus legatur. Antiatis sententia nitebatur, ni fallor, oratione

P. Scipionis adversus M. Nævium tribunum plebis, qui ei diem dixerat: qui quidem Nævius tribunatum gesserat, P. Claudio et L. Porcio coss. sed reponit Livius potuisse a Nævio tribuno accusari Scipionem, et ante P. Claudii et L. Porcii consulatum decessisse. Non enim cum consulibus tribunos plebis ini. isse magistratum: sed toto trimestri prius, ante anni principium. Etenim a primo tempore quo hi creari cœperunt ad Augustum usque, iv. Idus Decembris, ut observat Plut. magistratu abire soliti tribuni plebis, cum consules, prætores, &c. variaverint, et hoc tempore de quo agimus, nonnisi Idibus Martiis inirent. Sic Q. Marcellus Nepos, qui, Silano et Murena coss. tribunatum gessit, Ciceronem consulatu abeuntem prid. Kal. Januarias, jam inito magistratu concione prohibuit, quemadmodum Sigon. notat.

bres. Inde tres menses ad Idus Martias sunt, quibus P. Claudius, L. Porcius consulatum inierunt. Ita et vixisse in tribunatu Nævii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse ; decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram. Trium clarissimorum suæ cujusque gentis virorum non magis tempore congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitæ exitum habuit. Jam primum omnes non in patrio solo mortui, nec sepulti sunt. Veneno absumti Hannibal et Philopomen; exul Hannibal, proditus ab hospite; captus Philopomen in carcere et in vinculis expiravit. Scipio, etsi non exul, neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non affuerat reus; absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sed etiam funeri suo, exilium indixit.a

53. Dum ea in Peloponneso (a quibus divertit oratio) geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos. Vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium, ut pacis auctorem, cum ingenti favore conspiciebant; simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. Nam, etsi minor 7 ætate, quam Perseus, esset, hunc tamen justa matre familiæ, illum pellice ortum esse; illum, ut ex vulgato corpore genitum, nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem præ se ferre. Ad hoc, Romanos Demetrium in paterno solio locaturos; Persei nullam apud eos gratiam esse.' Hæc vulgo loquebantur. Itaque et Persea cura angebat, ne pa

b

2 Horum trium virorum, qui maxime illustres in sua quique gente fuerunt, non absimilis mors fuit, nec minus in eo congruunt, quod eorum nullus respondentem rerum gestarum claritati interitum sortitus sit, quam quod eodem ferme anno e viris exierunt.

6 In quibusd. librr. vett. devertit.-7 Minore Gron. Doujat. et mox matre

NOTE

■ Funeri suo, exilium indixit] Vide trius, ex Gnathenio Argiva saltatrice supra lib. xxXVIII. c. 53.

b Hunc tamen justa matre familiæ, illum pellice ortum] Philippi Macedoniæ regis ex legitima uxore Deme

Perseus, quem uxor Philippi supposuit. Hunc natu minorem Pausanias facit; Livius et Polybius majorem.

« IndietroContinua »