Immagini della pagina
PDF
ePub

rum pro se una ætas valeret, cum omnibus aliis rebus frater superior esset; et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem hæredem regni relinqueret, credens, sibi quoque graviorem esse, quam vellet, minorem filium censebat. Offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram jam se vivo regiam esse indignabatur. Et ipse juvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se judiciis senatus, concessisque sibi, quæ patri negata essent; et omnis mentio Romanorum, quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam, non apud fratrem modo, sed etiam apud patrem, conciliabat; utique postquam alii legati Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia, præsidiaque deducere, et alia, aut ex decreto priorum legatorum, aut ex nova constitutione senatus, facere. Sed omnia morens quidem et gemens, (eo magis, quod filium frequentiorem prope cum illis, quam secum, cernebat,) obedienter? tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam præberet. Avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam in Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos 10 d et Bessos duxit. Philippopolin urbem,' fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium juga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. Relicto inde ad Philippopolin præsidio, quod haud multo post ab Odrysis

e

familias Gron. Crev.-8 Mog. aiebat.-9 Gemens; eo magis, quod ... illis, quam secum cernebat. Obedienter, &c. Gron. Doujat.-10 Dantheletas Gron. Doujat. Crev. Cicero in Pisonem c. 34. hos Thraciæ populos appellat Den

NOTE

In Odrysas] Thracica ingens natio Odrysæ seu Odrysii ad Hebrum fluvium coluerunt. Eorum mons Rhodope.

d Et Dentheletos [Dantheletas] Dantheletæ, seu Denseletæ, Thraciæ occiduam regionem habitabant ad Hebri fontes : unde Dantheletica provincia, Macedoniæ confinis et Mosiæ.

e Et Bessos] Hi Bessica regioni in Thracia quoque nomen fecerunt, Dantheletis ad ortum, Odrysis ad

occasum.

1 Philippopolin] A Philippo Magni Alexandri patre hoc nomen sortita urbs: nomen retinet ac dignitatem ad Hebrum fluvium.

expulsum est, oppidum in Deuriopo "s condere instituit. Pæoniæ ea regio est prope Erigonum fluvium, qui, ex Illyrico per Pæoniam fluens, in Axium amnem editur. Haud procul Stobis, vetere urbe, novam urbem Perseida, ut is filio majori haberetur honos, appellari jussit.12

54. Dum hæc in Macedonia geruntur, consules in pro-. vincias profecti. Marcellus nuntium præmisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. Advenienti consuli Galli sese dediderunt. Duodecim millia armatorum erant. Plerique arma ex agris rapta habebant. Ea ægre patientibus iis ademta, quæque alia aut populantes agros rapuerant, aut secum attulerant. De his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. Introducti in senatum a C. Valerio prætore exposuerunt,'Se, superante in Gallia multitudine, inopia coactos agri et egestate, ad quærendam sedem Alpes transgressos. Quæ inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius injuria consedisse. Oppidum quoque ædificare cœpisse; quod indicium esset, nec agro, nec urbi ulli vim allaturos venisse. Nuper M. Claudium ad se nuntium misisse, bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. Se certam, etsi non speciosam, pacem, quam incerta belli, præoptantes, dedidisse se prius in fidem, quam in potestatem, populi Romani. Post paucos dies, jussos et agro et urbe decedere, sese tacitos abire, quo terrarum possent, in

222...

seletas.-11 Dertiopo edd. antt.-12 Periz. ita distinguere h. 1. malebat editur haud procul Stobis vetere urbe. Novam urbem cet. et Drak. oppidum in Deuriopo condere instituit (Pæoniæ ea regio est) prope Erigonum fl. (qui ex Illyrico ... editur) haud p. S. v. u. Novam cet.' Rupert.

NOTE

8 In Deuriopo] Tractus erat Macedoniæ, cujus populi Deuriopes, inter superiora Panyasi et Erigonem fluvium illius fluentis divisi a Penestis versus austrum, hujus a Linchestis ad boream. Urbs eorum primaria aliis Deuriopus, aliis Europus. Quod Pæoniæ ascribitur a Nostro, latius ab eo sumitur Pæoniæ

vocabulum, quam a Ptolemæo, qui vicinam, intermediis Dassaretiis, Pæoniam facit, non majorem.

h Haud procul Stobis] Pelagoniæ boreali Macedoniæ regioni assignantur a Ptol. Stobi, non Pæoniæ, aut Deuriopibus. Sita est urbs ad Axium/ fluvium; hodie, urbs Starachino, Alumen Vardari.

animo habuisse. Arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quæ ferrent agerentque,' ademta. Orare se senatum, populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius, quam in hostes, sævirent.' Huic orationi senatus ita responderi jussit: Neque illos recte fecisse,14 cum in Italiam venirent, oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciæ præesset, permissu, ædificare conati sint; neque senatui placere, deditos spoliari. Itaque se cum iis legatos ad consulem 's missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi jubeant, quique protenus eant trans Alpes, et denuntient Gallis populis, multitudinem suam domi contineant. Alpes prope inexsuperabilem 16 finem in medio esse. Non utique iis melius fore, quam qui eas primi pervias fecissent.' Legati missi L. Furius Purpureo, Q. Minucius, L.18 Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quæ sine cujusquam injuria habebant, Italia excesserunt.

55. Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. Seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani. castigarunt: Quod eos homines, qui gentis injussu profecti occupare agrum imperii Romani, et in alieno solo ædificare oppidum conati sint,19 impunitos dimiserint. Debuisse gravem temeritatis mercedem statui. Quod vero etiam

13 Agerentve Gron. Doujat. Crev. Mox pro ante senatum in edd. ante Sigon. invenitur.-14 Recte fecisse Mog. gessisse reliqui Mss. et antt. edd. prob. Gron. Lectionem Mogunt. fecisse defendit Drak. putans Livium respexisse ad solennem formulam recte atque ordine facere.' Sed probabilius est fecisse, quam gessisse, librariis aut glossatoribus deberi.' Rupert. Gessisse Gron. Doujat. Crev. Mox venerint Drak. Ernest. Doer. Kreyssig. -15 Consules Gron. Donjat. Crev.-16 Voss. inexsuperabiles prob. Ant. Periz.-17 Crev. particulam quam, a Sigonio primum insertam, delendam ratus, hunc locum explicat sic: malum babituros eos, qui primi postea Alpes transgressi essent. Sed huic explicationí tam vox primi, (addi enim certe debebat postea,) quam locutio pervias facere, repugnat. Ceterum particula quam extat quoque in quibusdam codd. apud Drak.' Doering.-18 P. Gron. Doujat.

NOTÆ

1 Quam qui eas primi pervias fecissent] Perviæ Alpes factæ tum a Gallis primum Insubribus, postea Ceno

manis aliisque, de quibus lib. v. tum
a Pœnis.

[ocr errors]

sua reddiderint, vereri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur.' Et exceperunt, et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul, Gallis ex provincia exactis, Istricum bellum moliri cœpit, literis ad senatum missis, ut sibi in Istriam traducere legiones liceret. Id senatui placuit. Illud agitabant, uti colonia Aquileia 20 deduceretur: nec satis constabat, utrum Latinam, an civium Romanorum,' deduci placeret. Postremo Latinam potius coloniam deducendam Patres censuerunt. Triumviri creati sunt P. Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlius Acidinus. Eodem anno Mutina" et Parma" coloniæ Romanorum civium sunt deductæ. Bina millia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona jugera Parmæ, quina Mutine acceperunt. Deduxerunt triumviri M. Æmilius Lepidus, T. Æbutius Carus, L. Quintius Crispinus. Et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. Afranius Stellio, Ti. Sempronius Gracchus. Jugera in singulos data decem.

56. Eodem anno A. Terentius proconsul' haud procul flumine Ibero, in agro Ausetano, et prælia secunda cum

19 Sunt Gron. Doujat. Crev.-20 Male Sigon. Aquileiam ; et male paulo post Mutinam et Parmam quidam librr. vett.' Doering.

1 'Non temere vetus et integra lectio proconsul depravari debebat in pro

NOTE

* In Istriam] Extrema nunc ad ortum Italiæ regio, alias Illyrici pars: nomen pristinum servat.

1 Utrum Latinam, an civium Romanorum] De his duobus coloniarum generibus actum alibi. Latinæ suis legibus, hæ Romano jure regeban

tur.

m Mutina] In Galliæ Cisalpinæ cispadana regione: hodie Modena, ducatus titulo paret genti Estensi.

D

Parma] Hæc quoque suum habet ducem ex gente Farnesia, salva veteri appellatione.

• Ante Tuscorum fuerat] Tusci ante Gallorum in Italiam adventum circa Padum colebant, ut lib. v. dictum.

P Saturnia] Etruriæ urbs fuit Suanæ finitima, sed hodie nomen tantum, vulgo Satorgna. Itaque agrum Caletranum a Calibus Campaniæ dictum esse ne existimes.

¶ In agro Ausetano] Longe itaque transgressi nunc extrema finium suorum Celtiberi; quantum ab Ibero, qua Cæsaraugustanum agrum alluit, distat ager Vicensis in Catalonia.

2

Celtiberis fecit, et oppida, quæ ibi communicrant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul 3 diutino morbo est implicitus, et, nullo lacessente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. M. Marcellus, ex Istria revocatus, exercitu dimisso, Romam comitiorum causa rediit. Creavit consules Cn. Bæbium Tamphilum et L. Æmilium Paullum.* Cum M. Æmilio Lepido hic ædilis curulis fuerat: a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. Prætores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M. Valerius Lævinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Cæcilius Denter, C. Terentius Istra. Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluisse in area Concordiæ satis credebant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insulam, quæ non ante fuerat," novam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse auctor est, legatis ad eam rem ad Prusiam missis, præter T. Quintium Flamininum, (cujus in ea re celebre est nomen,) L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

[ocr errors]

'

prætor.' Doering. Proprætor Gron. Doujat. Crev.-2 Ulterior recte Glar. reposuit pro citerior. Posses cetera H.' Drak.-3 Proprætor Gron. Doujat. Crev.

NOTE

A. U. C. 571.

* Insulam, quæ non ante fuerat] Hoc

in fluminibus satis frequens, in mari rarum esse notant jurisconsulti.

« IndietroContinua »