Immagini della pagina
PDF
ePub

aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam por

cod. commise!

tare: ac statim ipse profectus, (uti ante comitia, quod tem- h add. transp. pus haut longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo sic cod. hadd. bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia et alias 2

ac

[ocr errors]

3 deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post ne sui [deficit codex] diffiderent instare: ita belli modo modo pacis mora consulem ludificari. Ac fuere qui tum Albinum haut ignarum 3 consili regis existumarent neque ex tanta properantia tam 10 facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Set postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, 4 Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter 37 15 res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni 2 plebei, resistentibus conlegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia inpediebat. Ea 3 mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore 20 exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thensauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et oppor- 4 tunitate loci neque capi neque obsideri poterat nam cir25 cum murum, situm in praerupti montis extremo, planities limosa hiemantibus aquis paludem fecerat -, lamen aut simulandi gratia quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thensauros oppidi potiundi, vineas agere aggerem iacere aliaque quae incepto usui forent properare. At lugur- 38 tha cognita vanitate atque inperitia legati subdolus eius augere amentiam, missitare subplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit uti relicto Suthule in 2 abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur [ita de35 licta occultiora fuere]. Interea per homines callidos diu 3 noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent conrumpere, alii signo dato locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruit, 4

intempesta nocte de inproviso multitudine Numidarum Auli 5 castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis: vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps: 5 6 postremo fugere an manere tutius foret in incerto erat. Set ex eo numero, quos paulo ante conruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet accepe- 10 rat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti 7 inrupere. Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, pro8 xumum collem occupavere. Nox atque praeda castrorum 9 hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Iugurtha postero die cum Aulo in conloquio verba facit: 15 tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum: praeterea 10 uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metum 2 intuebantur, sicuti regi lubuerat, pax convenit.

39

Set ubi ea Romae conperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati: Aulo omnes infesti, ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, quod 25 armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. 2 Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui subplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia accersere, denique omnibus modis fes- 30 3 tinare. Senatus ita uti par fuerat decernit suo atque populi 4 iniussu nullum potuisse foedus fieri. Consul inpeditus a tribunis plebei ne quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur: nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hie-a 5 mabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque

lascivia conruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

Interim Romae G. Mamilius Limetanus tribunus plebei 40 rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, 5 quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi 2 partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuen10 tes, quoniam aperte resistere non poterant quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos inpedimenta parabant. Set plebes incredibile memoratu est quam in- 3 tenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio 15 nobilitatis cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae: tanta lubido in partibus erat. Igitur ceteris metu per- 4 culsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiamtum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores 20 rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Set quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et lu- 5 bidine plebis: ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

Ceterum mos partium [popularium] et [senatus] fac-41 25 tionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem dele-2 tam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominatio30 nis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Set ubi illa formido mentibus decessit, 3 scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. Ita quod in advorsis rebus optaverant otium, 4 postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque 5 35 coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere trahere rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat, 6

plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur: penes eosdem aerarium provinciae magistratus, gloriae triumphique erant, populus militia atque inopia urguebatur: prae8 das bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea 5 parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori con9 finis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praeci10 pitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt qui veram 10 gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et 42 dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit. Nam postquam Tiberius et G. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coe- 15 pere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam erat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum 20 coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. 2 Et sane Gracchis cupidine victoriae haut satis moderatus 3 animus fuit. Set bono vinci satius est quam malo more in4 iuriam vincere. Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in reli- 25 cum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt. Set de studiis partium et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res ma- 30 5 turius me deserat. Quam ob rem ad inceptum redeo. 43 Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Q. Metellus et M. Silanus consules de senatus sententia provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam advorso populi partium fama tamen aequa- 35 2 bili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum conlega ratus, ad bellum, quod 3 gesturus erat, animum intendit. Igitur diffidens veteri exer

a

0

citui, milites scribere praesidia undique accersere, arma tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc conmeatum adfatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea 4 ↳ patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus pa- 5 ratis conpositisque in Numidiam proficisçitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxume quod advor10 sum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.

Set ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. 44 Albino pro consule iners inbellis, neque periculi neque 15 laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollici- 2 tudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae adcedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum 3 > tempus comitiorum mora inminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum adtingere quam maiorum disciplina milites laborare coëgisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, 4 postquam decreverat non egredi provincia, quantum tem25 poris aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Set neque muniebantur, neque more 5 militari vigiliae deducebantur: uti cuique lubebat, ab signis aberat: lixae permixti cum militibus diu noctuque vagaban30 tur: et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus vino advectitio et aliis talibus, praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari: postremo quaecunque dici aut fingi queunt ignaviae luxu25 riaeque probra, in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius. Set in ea difficultate Metellum non minus quam in 45 rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse conperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque mo

SALLUST.

5

« IndietroContinua »