Gai Sallusti Crispi libri de Catilinae coniuratione et de bello Iugurthino. Accedunt orationes et epistolae ex historiis excerptae. Ed. R. Dietsch. Ed. 4a emendatior |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
Gai Sallusti Crispi libri de Catilinae coniuratione et de bello Iugurthino ... Gaius Sallustius Crispus Visualizzazione completa - 1879 |
Parole e frasi comuni
alia alii aliis amicitiam animi animo animus antea arma armis Aufl belli bello bellum castra Catilina cetera Ceterum consilium consul cuius cuncta deinde denique domi eadem eius eorum erant esset exercitum facere facile facta fieri fore foret fuere gloria gratia habere haut homines hostibus hostis hostium Igitur illa ille illi illis illum imperio imperium Italia Itaque item iubet Iugurtha legatos libris loca locum magis magna manu Marius maxume Metellus metu mihi milites minus multa multis neque nihil Numidae nunc omnibus omnis omnium pars parum paucis populi populus posse postea postquam postremo prae praeterea primo primum quamquam quem Quirites quis quisque quoniam quorum quos rebus regis regnum rem publicam rerum Romae Romam Romani saepe satis senatus sententia sese sicuti simul sine sint tamen tantum tempore tempus verba Verum videtur virtute vobis voll
Brani popolari
Pagina 19 - Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
Pagina 15 - Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis conpertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea a uolgi rumoribus exagitatam.
Pagina 19 - Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis modestia, neque modus contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant.
Pagina 2 - Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Pagina 13 - Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;» libidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 32 - Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
Pagina 2 - ... ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 2 - Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant.
Pagina 6 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari ; ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Pagina 32 - Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur.