Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

men, quod est Marcus, et cognominis pars extrema inus, nihil impedit quominus eam referamus ad ipsum M. Valerium M. f. M. n. Messallam Corvinum oratorem. Nam si qui opponat filium ita collocari ante patrem, respondebimus patrem esse potuisse medium, ut ad sinistram uxorem haberet, a dextra filium, ut Augustus in arcu Papiensi medius stabat inter Tiberium et Liviam.

M. Valerius M. f. M'. n. Messalla similiter plane nuncupatur in cippis, quos censor posuit cum P. Servilio Isaurico (vol. I n. 608—614); agnomina igitur magis quam legitima nomina fuerunt quae praeterea ei tribuuntur non solum Menogenis (Val. Max. 9, 14, 5 et inde Plinius h. n. 7, 12, 55), sed etiam Nigri, quamquam id et Asconius in Scaur. p. 20 adscripsit et fasti tam Idatiani quam Dionis (vol. I p. 540. 541); omnino ut distinguerent eum ab altero eiusdem nominis viro aequali consule a. 701. Natus sit necesse est c. a. 650, quoniam Cicero natus anni 648 initio se minorem eum fuisse ait (Brut. 70, 246), consul autem Messalla factus a. 693 quadragesimum secundum aetatis annum excesserat, id est natus erat aut anno 650 aut ante eum. Inter Messallas hos consules a. 693 et 701 et M. Valerium M. f. M. n. Messallam consulem a. 593, censorem a. 600 fasti eius stirpis nullos recensent, neque in aetatis proxime praecedentis rerum memoria invenitur nisi unus Valerius Messalla, quem bello civili legatum Rutilii Lupi cos. a. 664 ad urbem pugnasse scribit Appianus b. c. 1, 40, adlatus a Borghesio opp. 1, 408, quem alterius utrius consulum illorum patrem fuisse probabile est. Desiderantur praeter patres etiam avi vel avus; nam quamquam consules illi fratres certe non fuerunt, tam fratrum filii esse potuerunt quam ex fratribus natorum filiorum filii. Avus autem is avorumve alter potest fuisse Valerius Messalla is, quem Q. Metellus Numidicus consul a. 645 adulescens opinor repetundarum accusavit (Gell. 15, 14, 1). Proavus communis fuit sine dubio is de quo diximus consul a. 593.

Messallae honores cum in elogio recenseantur uno tenore tam ordinarii quam extraordinarii, probabile est collocatos esse ordine temporis, quam coniecturam quae de singulis dicenda sunt plane confirmabunt.

Pontificium cum locum habeat ante tribunatum militarem, Messalla id nactus sit necesse est prima aetate. Similiter consobrinus aequalis ad auguratum, quem per annos quinque et quinquaginta tenuit, et ipse adulescens pervenit, neque desunt exempla maxime hominum patriciorum mature sacerdotiis exornatorum, cum patriciorum locorum competitores in tanta patriciorum paucitate non abundarent. Nominatur autem praeterea M. Messalla inter pontifices qui a. 697 de Ciceronis domo iudicaverunt (Cicero de harusp. resp. 6, 12), quo hunc significari, non cognominem augurem dudum viri docti intellexerunt (Bardt die Priester der vier grossen Collegien p. 15).

Sequitur tribunatus militaris, scilicet a populo datus, quem elogia huius aetatis numquam omissum esse ostendunt (Staatsrecht 1, 418), Messalla adeo iteravit.

[ocr errors]

causarum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Deinde foro Messalla se dedit. Cicero a. 674 Sex. Roscium defendens ait (51, 149) pro eo fori iudiciique rationem suscepisse M. Messallam; eum si iam satis aetatis haberet, Roscium ipsum defensurum fuisse, nunc ad dicendum impeditum aetate et pudore causam sibi tradidisse. Idem post mortem locum ei dedit in libro de claris oratoribus 70, 246 his verbis : M. Messalla minor natu quam nos nullo modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum: prudens acutus minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque

Orationes num ediderit, dubitari potest; nam quod scholiasta ad Roscianae Ciceronis c. 2, 5 p. 426 Orell. adnotat Messallae ius multas extare orationes, non magnam auctoritatem habet, cum is de Corvino cogitare potuerit, nec posteriores Messallae huius meminisse videntur. Quamquam quod scribit Quintilianus (10, 1, 22 cf. 4, 2, 106. 6, 1, 20 et Festus p. 153) in causa Aufidiae simul dixisse Messallam et Sulpicium Rufum, cum hic sit notissimus orator defunctus a. 711 neque Corvinum credibile sit causas egisse ante eum annum, confudit fortasse Quintilianus patris filiique orationes. Sed haec relinquenda sunt filii vitam enarraturis.

Quaesturam cum Messallam appareat pariter atque Ciceronem anno suo ipso proximove obtinuisse, incidit ea in a. c. 686.

Ab aedilitate Messalla abstinuit exemplo multorum.

Praetura propter eandem causam probabiliter adiudicabitur a. 690; ut satis appareat M. Messallam eum, qui a. 691 praeturam petebat (Cicero pro Sulla 14, 42), non hunc esse, sed alterum consulem a. 701 (Wehrmann fasti praetorii p. 57). Urbanos fasces hunc nostrum Messallam consecutum esse ex elogio apparet. Consul deinde factus est a. 693 cum M. Pu pio Pisone.

Eo tempore laudat eum Cicero tamquam partium bonarum studiosum (ad Att. 1, 13, 2) suumque et laudatorem et imitatorem (1. c. 1, 14, 6).

Quinque virum deinde creatus est agris dandis adsignandis iudicandis, scilicet ex lege Iulia agraria lata a. 695. Nam cum ex ea viginti viri fierent ad agros dividendos Campanos (ita enim dicuntur a Varrone de r. r. 1, 2, 10; cf. Staatsrecht 2, 587), item quinque viri inveniuntur (Cicero de prov. cons. 17, 41: me ille Caesar consul ut quinqueviratum acciperem rogavit, me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit; ad Att. 2, 7, iacis obscure etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam). Quos ad eandem legem pertinere et praecipuum inter viginti illos locum obtinuisse dudum intellectum est, ut adeo tres eorum : ex consularibus legendi essent. Iam ex elogio constat his magistratibus iudicationem pariter datam esse atque triumviris ex lege Sempronia creatis creandisque ex lege Servilia decemviris creatis, neque improbabile est iudicationem solis quinque viris datam esse, reliquis in ipsa adsignatione occupatis. Messalla 'cum in tribus illis consularibus fuerit pariter atque Pompeius (Drumann 3, 206), intellegitur eum non optimatium sectam secutum esse, sed Caesari eique eo tempore coniunctissimo Pompeio sese dedisse (cf. ad Att. 4, 1, 6).

4:

[ocr errors]

4

MOMMSEN ELOGIVM M. MESSALLAE.

Interrex ter Messalla factus est. Interregna autem fuerunt et principio a. 699 (Dio 39, 27. 31) et septem mensium primorum a. 701 et per duos primos menses a. 702, quorum primo Messallam interregem factum esse temporis ordo postulat. Confirmatur id eo quod cum consulatum in a. 699 extra ordinem peterent Pompeius et Crassus, consulibus diffidentes effecerunt, ut res ad interregnum rediret; recte igitur convenit Messallam Pompeio deditum hominem eo officio tum functum esse. Iterum tertiumque interregem eum creatum esse a. 701 vel a. 702 consentaneum est.

Censor Messalla factus est, ut supra vidimus, eodem a. 699 Pompeio et Crasso consulibus una cum P. Servilio Isaurico (de Boor fasti censor. p. 28). Eo tempore cum sine dubio non crearentur nisi asseclae et quodammodo clientes hominum potentissimorum eorum, qui Lucae sese consociaverant, hinc denuo confirmatur Messallam non optimatium partes secutum esse, sed contrarias; pariter atque collega in censura pater fuit Isaurici collegae ipsius Caesaris in consulatu a. 706 et ex amicis eius devotissimis fidissimisque. – Censores hi ad lustrum non pervenerunt, sed non propter alterius utrius eorum obitum; id enim si accidisset, non ignorare

Quare exeunte censurae tempore autumno a. 700 Messalla in vivis fuit, confirmaturque id eo, quod eo anno die Sept. 2 pro Scauro dixit (Asconius in Scaur. p. 20).

Postea Messalla non commemoratur defunctumque esse antequam bellum civile oreretur initio a. 705 inde colligitur, quod Cicero ei locum dedit in Bruto inter claros oratores ad ea usque tempora defunctos.

Patrem eum fuisse fratrum duorum M. Valerii Messallae Potiti cos. 722 potius quam 725 et M. Valerii Messallae Publicolae Corvini cos. 723 clarissimi oratoris Borghesius (opp. 1, 407) inde potissimum collegit, quod cum Messalla alter augur ille cos. a. 701 diutissime vixerit, eius filius Corvinus vix fuisse potest, cum tam rerum scriptores quam poetae de eo multi sint nec tamen quisquam eorum ad patrem et senecta venerabilem et in litteris conspicuum respiciat. Quod si recte posuit, ut videtur, uxor Messallae huius ea fuit, quae corrupto vocabulo apud Dionem 47, 24 Iléace dicitur: in quo utrum Polla lateat an aliud nomen quodpiam, parum constat.

TH. MOMMSEN.

mus.

ADDITAMENTA
AD FASTOS ANNI IVLIANI

(ad vol. I p. 293—412; eph. 1, 33–41).

I. HEMEROLOGIVM CAERETANVM. Ex suburbano Caeretano, unde prodiit titulus Vespasiano dedicatus a senatu populoque Caerite editus in actis instituti archaeologici minoribus a. 1874 p. 139, nuper qui eas effossiones instituerunt fratres Boccanera protraxerunt fastorum annalium insignia fragmenta, quae iam prostant Romae in museo civico empta nuper a curatoribus eius. Reperta sunt in opus privatum translata, scilicet in cubiculo villae illius in pavimento collocata latente parte scripta; sed ipsa res indicat tam fastos hos quam statuam Vespasiani olim prostitisse in oppidi foro aliquo. Supersunt fragmenta quinque marmoris Graeci, minora tria, quae cum crassa sint m. 0. 05, ex superiore tabula supersint necesse est, maiora duo coniuncta lata m. 0. 68,

m alta m. 0. 30, crassa descrescente inferius marmore in summa parte m. 0. 05, in ima m. 0. 03. Margo adest similiter formatus cum in fragmenti unius minoris parte superiore tum tam inferius quam in latere intuenti sinistro in maioribus duobus. Ex fragmentis minoribus

non habet nisi vestigia versuum quinque antiquitus erasorum, alterum · hastae partem superiorem; tertium hoc est:

unum

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

quae remansisse apparet ex indice praefationeque componenda omnino cum indice fastorum tam annalium quam magistratuum Venusinorum (vol. I p. 471): [be]lla facta a bello Marsico. Caerites enim cum civitatem Romanam pridem adepti essent, postea ad praefecturae formam administrabantur (Festus p. 233) nec videntur suos magistratus creare coepisse ante bellum Marsicum. - Maiora fragmenta duo coniuncta quinque priorum anni mensium partem inferiorem servarunt in hunc modum.

.

[ocr errors]

Ianuarius: Februarius:

Martius: 14 F EN vitiüsvv.EX.5.C

14 EV

16 E FILE HII VĪL-Ile 15 G CAR · N

15 F LVPN

17 D LIB · AG:N LIBERO · LIB 16 H C

16 GEN

18 E C FER QVOD.E.D.C.CAES. VIC 17 A C

17 H QVIR.NP

19 F QVIN:N

IN HISP.VLT 18 B C

18 AC QVIRINO · INCOLLE 20 G C 19 C C

19 B C

21 H C 20 D C

20 CC

22 AN 21 E C

21 D FER · F.P

23 B TVBIL ·N 22 F C

22 E C

24 C Q R.C.F 23 G C

23 F TERN

25 D C 24 H C

· 24 G REG ·N

26 E C 25 AC

25 H C

27 F F FER · QUOD EO • DIE . C. CAES 26 B C

26 A EN

28 G C

VICIT • ALEXAND 27 CC

27 B EQNP

29 H C 28 D C

28 C C XXIIX

30 A C 29 E F

31 B C XXXI LÝNAE 30 F F FER. EX.S.C.R.E D`ARA·PAC

Mart. 16 litteras minores dedi 31 G C XXXI

ut excepit Gamurrinius; nam ne

que adsunt in exemplari Helbigiano Ian. 14 Sic legit Henzen. Gamur

nec cernuntur in ectypo. Henzenus rinius sic: FEIVILIVU-vs S.C

quoque, qui cum Mauio lapidem Mihi extremae quattuor litterae Ex •

inspexit, post i litteram maiorem
s · C certae visae sunt, quattuor

duas soles minores apparere ait in,
quae praecedunt osvs probabiles.

reliquarum a Gamurrinio excepta-
DIES spatio excluditur.

rum reliquias tam exiles superesse, ut determinari nequeant.

AVG.D

. EX

[ocr errors]

.

« IndietroContinua »