EPHEMERIS EPIGRAPHICA CORPORIS INSCRIPTIONVM LATINARVM SVPPLEMENTVM EDITA IVSSV INSTITVTI ARCHAEOLOGICI ROMANI VOL. III VENIT ROMAE APVD INSTITVTVM BEROLINI APVD GEORGIVM REIMERVM 1877 MOMMSEN MOMMSEN HENZEN Additamentum ad fastos consulares Capitolinos p. 11-15 JORDAN DESSAU MOMMSEN MOMMSEN De sacris Opis aedibusque Opis et Saturni p. 57-73 [HÜBNER MOMMSEN HÜBNER MOMMSEN HÜBNER (HÜBNER MOMMSEN HÜBNER HENZEN HÜBNER DESSAU MOMMSEN JORDAN p. 74-76 p. 77-84 p. 85-86 p. 87-112 De sodalibus et flaminibus Augustalibus Observationes epigraphicae: XX Tribus imperatoriae . Sylloge inscriptionum fori Romani Additamenta ad corporis vol. VII. XXII Tituli Ostienses P. Lucilii Gamalae Indices ELOGIVM M. MESSALLAE COS. A. DCXCIII. (ad vol. I p. 277). Mensola di travertino lunga m. 1. 52, alta m. 0. 44. Rep. m. Sept. a. 1875 costruendosi la nuova chiavica in Via del tempio della Pace dietro la basilica di Costantino GORI. Ad elogia virorum clarorum aetatis liberae rei publicae sub imperatoribus publice exposita nuper accessit quod supra dedimus nobile fragmentum spectans ad domum Messallarum. Ubi olim prostiterit, ignoratur; marmora enim Messallae, de quibus cecinit Martialis (10, 2. 8, 3), ubinam fuerint cum praeterea ignoretur, temerarium foret hasce nostras bases ex iis superesse coniectare. Henzenus in litteris admonuit domus Valeriae gentis ab antiquissima inde aetate in Velia sitae (vide vol. I p. 285); potueruntque sane eo ipso loco monumenta Valeriae gentis condi aetate Augusti, quamquam aliquantum distat Velia ab eo loco, unde elogium nuper prodiit. Utut est, subscriptiones tenemus statuarum duarum iuxta aliquando positarum fortasse aliis praeterea adiunctis, easque perscriptas primo casu, ut conscribi solebant elogia. Earum alteram constat per tinere ad M. Messallam Nigrum consulem a. u. c. 693 patrem Messallae Corvini oratoris. Alterius cum exigua vestigia supersint avi no |