Immagini della pagina
PDF
ePub

OPERA SELECTA.

3

[merged small][ocr errors][merged small]

IN USUM ACADEMIAE EDINENSIE.

n

siet,

ac Aris

luo

lor

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbes esse sociorum?

Fuit

XII. Sed quid ego longinqua commemoro? hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus nostri numquam a Brundisio, nisi hieme summa, transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam et spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestate sciatis ? An vero ignoratis portum Cajetae celeberrimum ac plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum? ex Miseno autem ejus ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea, cui consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est? Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre rei publicae potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis? Atque haec

qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negotii aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia [Transalpina] praesidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit ; ipse autem ut Brundisio profectus est, unde quinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit: omnes, qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius hujus se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.

XIII. Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid? ceterae, quas paullo ante commemorare coeperam, quantae atque quam multae sunt? Non enim bellandi virtus solum in summo atque perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae, hujus administrae comitesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores! quanta deinde in omnibus rebus temperantia ! quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter, qualia sint in Cn. Pompeio, considere

mus.

Summa enim omnia sunt, Quirites, sed ea magis

B

ex aliorum contentione, quam ipsa per sese cognosci atque intelligi possunt. Quem enim imperatorem possumus ullo in numero putare, cujus in exercitu centuriatus veneant atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare, qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini, qui haec fecerint: ego autem nomino neminem, quare irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit, nostri exercitus ferant, quis ignorat? Itinera, quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint, recordamini; tum facilius statuetis, quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum plures arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbes, an hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non continet, neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non vult. Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cujus legiones sic in Asiam pervenerint, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Jam vero quemadmodum milites hibernent, quotidie sermones ac literae perferuntur; non modo, ut sumptum faciat in militem, nemini vis affertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non avaritiae perfugium majores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

XIV. Age vero, ceteris in rebus qua sit temperantia, considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis ? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam

« IndietroContinua »