Immagini della pagina
PDF
ePub

tionem traduceret: nemo, qui delectandi gratia degredi parumper a causa, nemo, qui ad iracundiam magnopere judicem, nemo, qui ad fletum posset adducere: nemo, qui animum ejus (quod unum est oratoris maxime proprium) quocumque res postularet, impelleret.

XCIV. Itaque, cum jam paene evanuisset Hortensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem, consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne, cum pares honore essemus, aliqua re superiores videremur. Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret conjunctissime versati sumus: consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude conjunxerat. Maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paullo ante, quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis, ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus quotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti compluresque et nobiscum et solus egisti ut, qui non satis diu vixerit Hortensius, tamen hunc cursum confecerit. Annis ante decem causas agere coepit, quam tu es natus: idem quarto et sexagesimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

XCV. Sed, si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis, quam concinnis et venustis; qualis in historia Timaeus, in dicendo autem, pueris nobis, Hie

rocles Alabandeus, magis etiam Menecles, frater ejus, fuit: quorum utriusque orationes sunt in primis, ut Asiatico in genere, laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum, quam verbis volucre atque incitatum ; quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat. Haec autem (ut dixi) genera dicendi aptiora sunt adolescentibus in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum: in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc, erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae, quam aut necessariae aut interdum utiles et erat oratio cum incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus: saepe videbam cum irridentem, tum etiam irascentem et stomachantem Philippum: sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur: erat excellens judicio vulgi et facile primas tenebat adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur: et certe, quod et ingenii quaedam forma lucebat et exercitatione perfecta erat verborumque adstricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed, cum jam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem: quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortase placuit, quam placuisset, si illum flagrantem studio florentem facultate audire potuisses.

XCVI. Tum Brutus, Ego vero, inquit, et ista, qu

et

dicis, video, qualia sint, et Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messala dicentem, cum tu abfuisti. Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem, quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit; nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensii vox exstincta fato suo est, nostra publico. Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam et id non tam mea causa quam tua: sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent, quae providit futura! Saepe enim inter nos impendentes casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis, quae consecutae sunt, morte vindicasse.

[ocr errors]

Nos autem, Brute, quoniam post Hortensii, clarissimi oratoris, mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberali custodia; et hos ignotos atque impudentes procos repudiemus, tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu, quantum possumus, prohibeamus. Equidem, etsi doleo me in vitam paullo serius tamquam in viam ingressum, priusquam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse: tamen ea consolatione sustentor, quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis literis, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem, quae de me, etiam me tacente, ipsa loquerentur mortuoque viverent: quae, si recte esset, salute rei publicae ; sin secus, interitu ipso, testimonium meorum de re publica consiliorum darent.

XCVII. Sed in te intuens, Brute, doleo; cujus in adolescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. dolor tangit, haec me cura sollicitat et hunc mecum,

Hic me

T

socium ejusdem et amoris et judicii. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus: tibi optamus eam rem publicam, in qua duorum generum amplissimorum renovare memoriam atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum: tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et iisdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude junxisses. Ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas, et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingenii tui, Brute, premit haec importuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id, quod jam propemodum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc sermonem, turba patronorum. Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te exercuit Pammenes, vir longe eloquentissimus Graeciae ? quid illa vetus Academia atque ejus heres Aristus, hospes et familiaris meus, siquidem similes majoris partis oratorum futuri sumus? Nonne cernimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabiles constitisse? Galba fuit inter tot aequales unus excellens, cui, quemadmodum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt; Lepidus postea, deinde Carbo: nam Gracchi in concionibus multo faciliore et liberiore genere dicendi; quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit: Antonius, Crassus, post Cotta, Sulpicius, Hortensius, nihil dico amplius: tantum dico, si mihi accidisset, ut numerarer in multis ;** si operosa est concursatio magis opportunorum,* * *

CATO MAJOR,

SIVE

DE SENECTUTE,

AD

T. POMPONIUM ATTICUM.

I. O Tite, si quid ego adjûro, curamve levasso,
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit praemî?

Licet enim mihi versibus eisdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum

Ille vir haud magna cum re, sed plenu' fidei: quamquam certo scio, non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque.

Novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intelligo. Et tamen te suspicor eisdem rebus, quibus me ipsum, interdum gravius commoveri, quarum consolatio et major est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de Senectute aliquid ad te conscribere. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut jam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere,

« IndietroContinua »