Immagini della pagina
PDF
ePub

LAELIUS,

SIVE

DE AMICITIA,

AD

T. POMPONIUM ATTICUM.

I. Q. MUCIUS augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et jucunde solebat nec dubitare, illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam, sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa [etiam] breviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam ejus prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et justitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias: nunc redeo ad augurem. Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere [omnibus] erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum conjunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querela. Itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis

sermonem Laelii de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio, M. F., paucis diebus post mortem Africani. Ejus disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo: quasi enim ipsos induxi loquentes, ne, inquam et inquit saepius interponeretur atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur. Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Majore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quae de illa aetate loqueretur, quam ejus, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset: sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laelii et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laelii persona visa est, quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus, nescio quo pacto, videtur habere gravitatis. Itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me, loqui existimem. Sed, ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicitia scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior: nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquitur. Tu velim animum a me parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani: ab his sermo oritur, respondet Laelius, cujus tota disputatio est de amicitia, quam legens tu te ipsum cognosces.

II. Fannius. Sunt ista, Laeli! nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes, omnium oculos nunc in te esse conjectos; unum

te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni: scimus, L. Atilium apud patres nostros appellatum esse sapientem; sed uterque alio quodam modo: Atilius, quia prudens esse in jure civili putabatur; Cato, quia multarum rerum usum habebat, (multa ejus et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;) propterea quasi cognomen jam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo, non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem nec sicut vulgus, sed ut eruditi, solent appellare sapientem, qualem in Graecia neminem; (nam, qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quaerunt, in numero sapientium non habent:) Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum judicatum; hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita ducas humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo item ex hoc [Scaevola], quonam pacto mortem Africani feras: eoque magis, quod his proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui dili gentissime semper illum diem et illud munus solitus esse obire. Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum : sed ego id respondeo, quod animadverti, te dolorem, quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte, ferre moderate: nec potuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; quod autem his Nonis in nostro collegio non affuisses, valetudinem causam, non maestitiam fuisse. Laelius. Recte tu quidem, Scaevola, et vere: nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi, cum valerem, abduci incommodo meo debui: nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii. Tu autem, Fanni, qui mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice: sed,

ut mihi videris, non recte judicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quomodo, ut alia omittam, mortem filii tulit! Memineram Paullum, videram Gallum: sed hi in pueris; Cato in perfecto et spectato viro. Quamobrem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum judicavit : hujus enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut jam cum utroque loquar, sic habetote.

III. Ego, si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit; ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina; me ipse consolor et maxime illo solatio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil enim mali accidisse Scipioni puto; mihi accidit, si quid accidit: suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non est adeptus, quod homini fas esset optare? qui summam spem civium, quam de eo jam puero habuerant, continuo adolescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petiit numquam, factus est consul bis; primum ante tempus; iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, justitia in omnes? Nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio juvare potuisset? Senectus enim, quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, quam mortuus est, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam

Y

num erat Scipio. Quamobrem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere: moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis. Hoc tamen vere licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum, senatu dimisso, domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius, quam ad inferos pervenisse.

IV. Neque enim assentior iis, qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum auctoritas valet vel nostrorum majorum, qui mortuis tam religiosa jura tribuerunt; quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur: vel eorum, qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tunc florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt: vel ejus, qui Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos iisque, cum e corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et justissimo cuique expeditissimum. Quod item Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adessent et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica: cujus disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cujusque animus in morte facillime evolet tamquam e custodia vinculisque corporis; cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse, quam Scipioni? Quocirca, maerere hoc ejus eventu, vereor, ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem in

« IndietroContinua »