Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXII.-BRUTUS ET CASSIUS PRAETT. M. ANTONIO COS.

De tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non conscripsissemus haec tibi: quae profecto, quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies. Scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse jam et ad Kalendas Junias futuram multo majorem. De te si dubitemus aut

vereamur, simus nostri dissimiles. Sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto, sed etiam literis id fecerimus, digni sumus, quos habeas tui consilii participes, in ea praesertim re, quae ad nos pertinet. Quare petimus a te, facias nos certiores tuae voluntatis in nos: putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus: quod velle et probare vix quisquam posse videtur, qui nos salvos et honestos velit. Nos ab initio spectasse otium nec quidquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. Fallere nemo nos potest, nisi tu: quod certe abest ab tua virtute et fide: sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos; tibi enim uni credidimus et credituri sumus. Maximo timore de nobis afficiuntur amici nostri : quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quo libet quam a te retineri posse. Rescribas nobis ad omnia rogamus. Nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod de commodis eorum mense Junio laturus esses. Quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? Non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.

XXXIII.-HIRTIUS CICERONI SUO S.

Rure jam redierim, quaeris. An ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam ? Etiam ex urbe sum profectus. Utilius enim statui abesse. Has tibi literas exiens in Tusculanum scripsi. Noli autem me tam strenuum putare, ut ad Nonas recurram. Nihil enim jam video opus esse nostra cura: quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam, quam facile a te de me impetrare possunt, ita per te exorentur, ne quod calidius ineant consilium ! Cedentes enim haec ais scripsisse: quo? aut quare? Retine, obsecro te, Cicero, illos: et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur. Tantum, si quid timent, caveant: nihil praeterea moliantur. Non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dummodo diligentibus, consequentur. fluunt, per se diuturna non sunt; sentes ad nocendum habent vires. in Tusculanum ad me scribe.

Haec enim, quae

in contentione praeQuid speres de illis,

XXXIV. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO,

S. V. B. E. E. Q. V. Legi tuas literas, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi. Videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti; sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare putabam, nos, oppressa re publica, quiescere non posse: deinde, cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam: simul ac legiones accepi, quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque complures Romam misi. Scripsi etiam ad senatum literas, quas reddi vetui prius, quam tibi recitatae essent: si forte mei obtemperare mihi voluerint.

5

Quod si literae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella, qui, nefarie Trebonio occiso, Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit literasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt, teneo. Habui paullulum morae, dum promissa militibus persolvo. Nunc jam sum expeditus. A te peto, ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intelligis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse : si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore : si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis: et effice, ne quem poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. Item Murci et Crispi, imperatorum, dignitatem, quantum est in te, tuere. Nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. Quod nisi milites, invito eo, legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum, quem habeo, senatus atque optimi cujusque esse maximeque tuum: de cujus voluntate assidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. Qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. Literis scriptis, audivi Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. Proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias, dabo Ac velim, ut meremur de re publica, sic felices simus. Fac valeas meque ames. Nonis Maiis,

operam.

ex castris.

XXXV.-GALBA CICERONI S.

[A. D.] xvii. Kalend. Maias, quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram millia passuum centum, quo maturius veniret,) Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam et cohortes praetorias duas, unam suam, alteram Silani, [et] evocatorum partem. Ita obviam venit nobis, quod nos quatuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. Sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes praetorias miserat Hirtius nobis. Cum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt : quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere ; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones jussit tironum. Posteaquam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae ; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv. Antonii, ut amplius passus * ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto rejecto. Antoniani me insequi: nostri pila conjicere velle. Ita nescio quo fato sum servatus,

quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius tamquam victor castra putavit se posse capere. Quo cum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque ejus omnes delevit, fugavit: eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum, Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem majorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliqua jactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A. d. XII. Kalendas Maias, ex castris.

FINIS.

Printed by Oliver & Boyd,
Tweeddale Court, High Street, Edinburgh.

« IndietroContinua »