Immagini della pagina
PDF
ePub

eos voluerit, pro illa talea que sit conveniens et honesta sibi ,

dare et consignare similiter teneor, cum conditionibus et terminis suprascriptis. Rebellibus autem, et proditoribus qui caperentur possum et illi de societate mea imponere taleam et eam exigere. Verum si eos dominium voluerit, advisabit me infra terminum dierum XV ut supra, et exinde cum modis, terminis et conditionibus suprascriptis solvatur per dictum dominium talea illis imposita, que sit rationabilis et honesta. * *, si, Item, debeo et teneor cum comitiva mea sive conducta equitare simul et' divisim ad omnem locum et partem sicut fuerit opportunum, et sicut videbitur dicto dominio. Item, non possim, nec aliquis de familia et societate mea, conveniri pro aliquo debito contracto antequam venirent ad stipendia dicti dominii, donec steterint ad dicta stipendia, nec per duos menses postquam cassi fuerint. Item, juravi, et sic jurare debent socii mei, non esse neque ire contra dictum dominium, nec contra loca sua in aliqua parte per tempus et terminum mensium sex computandorum a die quo cassus et cassi fuerint ab eodem dominio. In fidem autem et robur premissarum mandavit prefatus magnificus Comes michi Jacobo Michaelo de Venetiis cancellario suo, ut in presenti folio capitula suprascripta cum quibus ad stipendia prelibati incliti ducalis dominii Venetiarum se refirmavit scriberem, et jussit suo solito sigillo communiri inferius. JAcobUs cancellarius.

NoTA XVII. (B)
Notificanza del doge Francesco Foscarini.

Capitula cum quibus Illustrissimum Ducale Dominium condurit ad sua servitia magnificum comitem Carmignolam

Nos Franciscus Foscari, Dei gratia, dux Venetiarum, etc. Notum facimus tenore presentium universis, quod servatis consiliorum nostrorum solemnitatibus opportunis conduzimus et firmavimus seu raffirmavimus ad stipendia et servitiano

stri dominii magnificum comitem Franciscum dictum Car

mignola de Vicecomitibus, nobilem civem nostrum dilectum, omnium gentium nostrarum armigerarum capitaneum generalem, cum pactis, modis, capitulis et conditionibus infrascri ptis, videlicet: Primo. Quod ipse magnificus comes Carmignola, habeat capitaneatum generalem quarumcumque gentium equestrium et pedestrium nostri dominii presentium et futurarum ac ha bentium provisionem a nostro dominio, pro qua provisione forent obligati facere facta armorum, etc. etc.

(Segue la ripetizione di tutti i capitoli riferiti nel documento anteriore).

Nota XVII. (C)

(a Parte 1W. e. 1. §. III. pag. 25).

Diploma concesso dalla Signoria di Kenezia
- al Carmagnola.

Franciscus Foscari, Dei gratia, dux Venetiarum etc. Magni. fico nobili civi nostro dilecto Francisco, dicto Carmignola, de Vicecomitibus, comiti Clarii et Castrinovi, omnium gentium nostrarum armigerarum capitaneo generali, salutem etsincere dilectionis affectum.—Ut et Vestre Magnificentie et ceteris omnibus per rerum experientiam innotescat quantum fides et sinceritas nostra vestraque magnifica gesta nobis nostroque dominio sunt accepta, utque nostram magnificentiam multis modis intelligatis, ultra ceteros honores, concessiones, et gratias vobis hactenus tam liberaliter quam libenter indultas, harum serie vestre Magnificentie pollicemur, quod si terras, castra, fortilicia, possessiones, et bona, quas et que tenebatis et possidebatis in Lombardia ad manus nostras nostrique dominii, ac in nostra potestate contingerit devenire, illas et illa vobis dabimus eo modo quo temere consuevistis, cum hac etiam ampliori conditione, quod filii et heredes masculi legittimi fratris vestri de legittimo matrimonio procreati ac eorum descendentes masculi legittimi etiam de legittimo matrimonio procreati venire possint ad successionem predictorum honorum, que, ut profertur, in Lombardia possidebatis. — Data in nostro ducali palatio, die primo mensis martii, indictione VlI. MCCCCXXVI]II.

(Ex libro XII Commemorialium ad pag. 67 et seq.)

NoTA XVIII.
( a Parte iv. c. ii. §. 1. p. 50).

Religione dei Penturieri.

A. 1346. I Capitani agli stipendii di Pisa dopo Facquisto di Lucca fondano la cappella di S. Giorgio nel duomo di Pisa, e ne danno il giuspatronato alla famiglia di Dino della Rocca (p. 400-401).

lm nomine Domini, Amen.

- Cum per Masmadam Ultramontanam et Italianam ab equo, ad laudem et veverentiam omnipotentis Dei et beate Marie Virginis matris ejus, et beati sancti Georgii sub vocabulo et nomine edificatum et factum fuerit in majori ecclesia s. Marie de Pisis unum altare ad eternam rei memoriam pro victoria per dictam masnadam habita contra emulos Pisani Communis, tempore obsidionis Lucane civitatis, et pro remissione peccatorum Stipendiariorum Pisani Communis mortuorum tempore dicte guerre, et dictum altare s. Georgii nullis sit doctatum possessionibus, ex quarum fructibus nullus sacerdos possit ibidem quotidie divina ufficia celebrare more aliorum altarium cappellaniarum existentium in dicta majori ecclesia: idcirco D. Scapus de Scolaribus, D. Car. linus de Redicibus, D. Oliverius de Cetona, D. Osecch, D.. Perus, D. Jamnoctus de Colonia, Franceschinus de Franbach, Curradus dictus Brunellus de Gattis, Ospoldus Boncom, Nellugius de Scolaribus, comestabiles ab equo Pisani Communis, pro se et pro omnibus et singulis eorum sociis de eorum banneriis, pro quibus et quolibet eorum de rato promiserunt ad infrascriptam pœnam, ac etiam Lottus Caponsacchi, Cappone et Fuddinus Marchiones de Massa, et Pac

cius Fensi de Prato stipendiarii ab equo Pisani Communis, volentes de dicto Altari egregio militi D. Dino de Rocca gratiam facere etc. . . . . .

» Actum Lucæ in Logia Turris Custodiæ Castri Auguste, presentibus ser Panco de sancto Cassiano, Rectore et Ca

- stellano dicti Castri, Nero Fensi de Prato, et Bondie et Ru

betta D. Comitis Ranieri * testibus ad hoc vocatis et rogatis · · · · · ·

» Postea vero suprascriptis annis et indictione, die quarta martii, D. Henricus Alder pro se et pro Armellino Alder ejus germano, D. Corradus de Yetcch, Nellus Busticcius et Ranaldus de Sticciano comestabiles ab equo Pisani Communis, similiter pro seipsiset pro omnibus eorum sociis et eorum baneriis,pro quibus et quolibet eorum de rato promiserunt,visa et intellecta suprascripta donatione et concessione facta suprascript. D. Dino per suprascriptos Ultramontanos et Italianos de suprascripto altari s. Georgii, posito in suprascripta ecclesia sancte Marie majoris, ipsam donationem et concessionem eo modo et forma, ut supra per omnia continetur, ratificaverunt, confirmaverunt et approbaveruut. Et in testimonium promissorum, eorum sigilla hinc inferius impresserunt ».

Loco sigillorum + + + + +

A questa nota pure si riferisce l'instrumento dell'A. 1401, col quale, Bernardonus Bernardi de Serris capitaneus gentis armorum Communis Florentiae, dona fior. 200 ai Padri Domenicani di S. Maria Novella, acciocchè ogni giorno in perpetuo gli facciano celebrare una messa per suffragio dell'anima propria e di quella di Antonio suo fratello.

(Protocollo di ser Paolo di Piero Banderaj, cit. dal Muratori, Annot. alla cron. del Pitti.)

* Forse il conte Ranieri da Donoratico.

/^ol. III. 97

« IndietroContinua »