Immagini della pagina
PDF
ePub

occurreremus, septem tantum tormenta exonerarentur, aplustre et una tantum antenna demitteretur, clamor vero nauticus arbitrarius habebatur. Cum e regione navis Praetoriae navigabamus, statim unum ex praefectis ad salutandos legatos ablegabat Rookius, cujus nomine simul quidquid esset in tota classe, quo commode Londinum subveheremur, offerebatur. Quod tamen legati nostri multo honore verborum recusarunt, honorifice ejus mentionem facturos apud Reginam promittentes.

D. 27. Commorati adhuc fuimus in navi, e regione Gravesandae hora X matutinâ anchoram jeci mus et reliquum diem illic peregimus. Gravesanda pagus est satis amplus, plateas ad instar urbis habens. Locus dicitur prae ceteris infamis ob lascivos et impudicos mulierum mores.

D. 28. Hora Xmatut. Remigando Londinum secundo amne subvecti sumus, parvâ naviculâ, quam Angli wherry vocant: appulimus tertia fere pomeridianâ.

Hac hebdomada nihil fere memoratu dignum contigit; maxima pars absumta in ordinandis aedibus &c.

D. 29. Sacelli Regii Minister D. Douce me salutatum venit, petens ut illic loci

concionari vellem.

Sacellum est non

Quod jussu legatorum suscepi. nimis amplum a Rege Gulielmo III. suis domesticis tum Belgis tum Gallis ad sacra administranda

[blocks in formation]

jam primo regni anno, quoad ipse viveret, conces sum. Belgae binas illic conciones habent, singulis dominicis IX matut. et IV pomerid. Galli iti- dem binas XI matut. et II pomerid.: Alter Belgarum ministrorum vocabatur Balton: Galli erant duo fratres Menardi et tertius D. Gilbert.

D. 30. Decumbere coepit Amplissimus Dykveldius, jam in itinere male se habens et fatigatus praesertim salutationibus multorum die praecedenti. Anglica medicina statim maxima vi corpus senis alioquin vegetatissimum adorta est: et tota hac heb bomade omnia ex voto fluere dicebantur.

HEBDOMAS II. 4-10 Junii.

D. 4. In sacello regio conciones meas antemeridianas auspicatus sum.

D. 5. Praelium Gallinaceorum vidi, dementia quadam Anglorum commendandum: in loco quodam his pugnis destinato, the cock-pit dicto, varia producunt Gallorum paria, quae ad mortem usque depugnant. Spectatores Angli in parvo Amphi theatro circumfusi, non minori fere studio, quam Romani olim in gladiatorum spectaculis, ex singulis paribus magno clamore eligunt, cui faveant, de cujus victoria, interposita pecunia, inter se 'certant, etiam tenuissimi quique pretium adaugentes, simulac ictus aliquis paulo gravior alterutri ex adversariis est inflictus.

1

D.

[ocr errors]

D. 6. Hiç dies nigro theta notetur! Obiit illo hora VII vespertina, Nobiliss. et Amplissimus Dykyeldius, Maecenas meus. Ad meridiem usque satis ex sententia procedere omnia videbantur. Cum prandisset, subitam mutationem et instantem fatalem horam sentiens, me inter alios amicos ad se vocat. Multa praeclara de reconciliatione, quam se habere in sanguine Christi constantissime credebat, mecum est locutus.,, Habeo Patronum, qui pro me peroręt, saepius ingeminabat: ut et illud, non possum divelli a reconciliatione semel factd. Tenerrimo et Christiano animo affabatur et consolabatur D. de Weede, fratris filium, Cum post preces per horae paululum dormivisset, ex perrectus est, sed lingua obmutuerat. Nutu tamen ad extremum usque momentum mecum egit de spe quam in coelo repositam habemus, donec sensim omnes vires collabescerent et dulcissime spiritum tandem maximo omnium nostrum dolore emitte

ret. (A*)

[ocr errors]

D. 7. Aedem Lambethanam, sedem Archiepiscopi Cantuariensis e regione fere Westmonasteriensis

.

Abbatiae ab alterâ parte Thamisis sitam, lustravi. Aditum ad omnia dedit vicarius ejus D. Gibson, vir sane quam per officiosus. Bibliotheca Archiepiscopalis satis est instructa, sed libri paene omnes sunt vetustiorum Editionum, Unum M. S.

- (*) Signum Nótarum.

A 3.

1

prae

prae ceteris, quae illic erant, eminebat. Codex dicitur Ephesinus in Editione Oxoniensi, quam longo abhinc tempore adornat D. Mylius, quia Epheso allatus et huic Bibliothecae donatus est, Quatuor continet Evangelia: antiquitatem praefert mille annorum et quod excedit (B).

Palatium satis est augustum et conclavia habet tum ad res civiles, tum ad Ecclesiasticas destinata, Est enim Archiepiscopus Eboracensis Primas Angliae, Cantuariensis vero totius Angliae. In sacello vidi Tapete cathedrae injectâ inscriptas tres litteras IHS. ex nomine Inaous, plane eodem charactere ac Jesuitae illas signare solent.

[ocr errors]

D. 8. Collegium Greshamense lustravi, ubi societas Regalis conventus suos habere solet. Cubiculum unum abundabat supellectile rariori ex omnibus terrarum oris collecta, cujus descriptio extat Anglica in Folio edita... .. Multi hic erant magnetes, unus stupendae magnitudinis, ad minimum pedalis, sed ferro non armatus, nec pendens, sed negligenter inter multos alios diversae magnitudinis abjectus. Effodiuntur in parte Angliae occidentali. Cubiculum alterum Bibliothecam continebat, cistulis quibusdam oblongis, hinc inde ad latera dispositis inclusam. Alterum hic offendi Exemplar M. S. IV Evangeliorum, in fronte habens Canonem Eusebianum (de quo R. Simon Critiq. du N. T.) charactere scriptum minusculo literis non satis distinctis et multis scripturae compendiis,

D. 9. Arcem Londinensein vidi, dictam the Tower. Excellit ante caetera armamentarium et loco spatiosissimum et armis, ad CM hominum armandos instructissimum et a dispositione armorum commemorandum. Non solum muris appensa haerebant, in varias et elegantissimas figuras disposita, sed in medio cubiculi ambulacrum praebebat variis columnis, xystis, modo ex hastis modo ex sclopetis majoribus aut minoribus pervium. In altero armamentario pauca erant tormenta, plura quaedam mortaria sed nec loco spatiosissimo nec regni amplitudini proportionata. Tertium cubiculum armatos continebat Cataphractes tum Reges Angliae ad vivum expressos opere plastico, tum multos insignes belli Duces et Comites. In altero item monstrabantur arma quaedam ex classe Hispanorum, Invincibili dicta, olim direpta. In cubiculo vero augusto ad lucem candelae per transennam videre licuit insignia regalia, coronas, sceptra &c. Aluntur hic etiam Leones, Tigrides &c. Ad monetam aditus non patebat, nec pluvia plura lustrare permittebat.

HEBDOMAS III. — 11—17 Junii.

D. 12. Ecclesiam Belgicam et adjunctam ei Bibliothecam vidi. Templum est satis augustum et multorum hominum capax: membra etiam. Ecclesiae

[blocks in formation]
« IndietroContinua »