in Apostoli laudem scripsit, nihil prorsus errare, „ qui pratum insigne virtutum et paradisum spiritua„ lem Pauli animum nuncupaverit; largissime enim in eum Sancti Spiritus munus effusum est : unde et mirabiles nobis fluvios genuit, non secundum Pa radisi fontes quatuor tantum, sed multo etiam plures „ et quotidie fluentes , non terram rigantes sed ani,, mas hominum ad producenda virtutum germina suscitantes”: ita certe optimum imitatoris Christi exemplar sistit et ejusdem doctrinae , quam praedicabat, splendidum encomium, Paulus ipse suo exemplo protulisse optime dici potest. Probat enim ubivis non yetere nec improbitatis malitiaeque fermento sed sinceritatis veritatisqué panibus infermentatis se festum agere -- et in eruditis Şancti Spiritus sermonibus spiritualia coaptare spia ritualibus. - Si quis autem ex una alteráve Pauli Epistolå in ejus animum altius inquirere, sibique velit ante oculos ponere, quam gravia et multiplicia sint testimonia , quibus probetur fidelis discipulus Summi Domini et Magistri, qui in ambulatione terrestri , bonum hominein ex bono animi promptuario bona depromere declaraverat , Epistola: certe ad Philippenses dicta , prae, caeteris nominanda videtur. : Non fert scopus, singula, quae in hacce epistola inveniuntur sive quae ad doctrinam sive ad Christiani conversationem pertinent , ponderosissima effata, hic afferre, nec gravitatem indicare, quå amatam Phi. lippenfem Ecclesiam in accepta semel Christi doetrinâ fideique obedientiå stabilire et firmare tenta |