Immagini della pagina
PDF
ePub

aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat: maxumum bonum in celeritate putabat.

44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt: ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jus jurandum, quod signatum ad civis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prius quam domum pergerent cum Catilina, data atque accepta fide, societatem confirIpse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Quis sim, ex eo quem ad te misi cognosces. Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse: consideres quid tuae rationes postulent: auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae jusserit: ne cunctetur ipse propius accedere.

marent.

45. His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus, L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant; rem omnem aperit, cujus gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venere, simul utrimque clamor exortus est, Galli cito, cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius, primo cohortatus ceteros, gladio se a multitudine defendit; deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus

erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere: nam laetabatur intellegens conjuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans in maxumo scelere, tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset; poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo, vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque [quendam] Caeparium Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat.

Ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum quod praetor erat ipse manu tenens perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, magnaque frequentia ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium, cum litteris quas a legatis acceperat, eodem adferre jubet. 47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est, omnia uti gesta erant aperit, docetque se, paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum, nihil amplius scire quam legatos; tantum modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fatentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum

esse vigesumuin annum, quem saepe ex prodigiis aruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri, in liberis custodiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius (nam is paulo ante ex fuga retractus erat) Cn. Terentio senatori traduntur.

48. Interea plebes, conjuratione patefacta, quae primo, cupida rerum novarum, nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere; veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat: namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, immoderatum, ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de conjuratione si fides publica data esset, jussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium, senatum docet praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex conjuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret, et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant in

dicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit: Tarquini indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumarent indicium. illud a P. Autronio machinatum, quo facilius adpellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret; alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo, suscepto malorum patrocinio, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed eisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque gratia Ciceronem impellere quivere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus, grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50. Dum haec in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum in

dicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant; Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos [in audaciam], orabat ut grege facto cum telis ad sese inrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis ut res atque tempus monebat, convocato senatu, refert quid de eis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tiberi Neronis iturum se dixerat, qui de ea re praesidiis additis referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule, hujusce modi verba locutus est:

51. "Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa obficiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint; sed ea malo dicere, quae majores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item

« IndietroContinua »