Gai Salvsti Crispi De Catilinae conivratione: the conspiracy of Catiline as related by Sallust

Copertina anteriore
Ginn brothers, 1875 - 84 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 21 - Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
Pagina 15 - Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;» libidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 4 - ENGLISH OF THE XIV. CENTURY. Illustrated by Notes, Grammatical and Etymological, on Chaucer's Prologue and Knight's Tale. Designed to serve as an Introduction to the Critical Study of English. By STEPHEN H. CARPENTER, AM, Professor of Rhetoric and English Literature in the State university of Wisconsin. 12mo. Cloth.
Pagina 4 - Art, discussing under this head, Nature and Use of Art, Principles of Art, Dramatic Composition, Characterization, Humour, Style, Moral Spirit.
Pagina 33 - Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jam pridem equidem nos vera vocabula rerum amķSrmus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 9 - Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque...
Pagina 31 - Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novom decernere. De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim, diligentia clarissumi viri con- 5 sulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem dicere — id quod res habet — in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse ; earn cuncta mortalium mala dissolvere ; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 1 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina 22 - Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis modestia, neque modus contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant.
Pagina 3 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.

Informazioni bibliografiche