Immagini della pagina
PDF
ePub

homine praeficiendo videmus, quid est, quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus ?

Ego autem, quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Ro5 mani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero; testorque omnes deos, et eos maxime, qui huic loco temploque praesident, qui omnium Io mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta 15 honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.

20

Quam ob rem, quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest, ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim 25 apertas intellegam, mihi non necessarias, vobis non inutiles suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.

30

M. TULLI CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POËTA

ORATIO.

I. Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum 5 confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam, quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam re- 10 cordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo 15 id accepimus, quo ceteris opitulari et alios servare possumus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec 20 dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent

ΤΟ

Ac ne

10

quoddam commune vinclum et quasi cognatione quadam inter se continentur.

II. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res 5 agatur apud praetorem populi Romani, rectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine iudiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore 15 exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius et in eius modi persona, quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi 20 a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto, ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.

III. Nam, ut primum ex pueris excessit Archias 25 atque ab eis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium

[ocr errors]

contulit, primum Antiochiae nam ibi natus est loco nobili celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adflu30 enti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.

Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini 5 et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. Nactus est 10. primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque aures adhibere posset.

M.

20

Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Et erat 15 hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae huius adulescentiae prima favit, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant, 25 qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant.

IV. Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit He- 30 racliam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, adscribi se in eam civitatem voluit, idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus im

petravit. Data est civitas Silvani lege et Carbonis: SI QUI FOEDERATIS CIVITATIBUS ASCRIPTI FUISSENT, SI TUM, CUM LEX FEREBATUR, IN ITALIA DOMICILIUM HABUISSENT ET SI SEXAGINTA DIEBUS 5 APUD PRAETOREM ESSENT PROFESSI. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum, familiarissimum

suum.

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, 10 nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse eum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari, sed scire, non audivisse, sed vidisse, non 15 interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio, qui hunc adscriptum Heracliensem dicunt.

Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, 20 quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes ? Est ridiculum ad ea, quae habemus, nihil dicere, quaerere, quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare; et, cum habeas amplissimi viri religionem, 25 integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea, quae depravari nullo modo possunt, repudiare ;' tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.

An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum 30 ac fortunarum suarum Romae collocavit ? An non est professus ? Immo vero eis tabulis professus, quae solae ex illa professione collegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.

V. Nam, cum Appi tabulae neglegentius adser

« IndietroContinua »