Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLI CICERONIS

EPISTOLAE SELECTA E.

I.

Scripta est epistola Romae A. U. C. 686.

CICERO ATTICO SAL.

Apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS. XXCD. constitui me curaturum Idibus Febr. Tu velim ea, quae nobis emisse te et parasse scribis, des operam ut quam primum habeamus, et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad 5 modum bibliothecam nobis conficere possis; omnem spem delectationis nostrae, quam, cum in otium venerimus, habere volumus, in tua humanitate positam habemus.

II.

Scr. Romae A. U. C. 692.

M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI.

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice 10 misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. Sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.

Ad me autem litteras, quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habe

12

15

bant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior. Illud non dubito, 5 quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.

Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia Io postulat. Res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes. Sed scito ea, quae nos pro salute patriae 15 gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia 20 adiunctum esse patiare.

III.

Scr. in Tusculano mense Martio A. U. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Fecisti mihi pergratum, quod Serapionis librum ad me misisti, ex quo quidem ego quod inter nos. liceat dicere millesimam partem vix intellego. Pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu 25 expensum muneribus ferres. At, quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura, ut cum Titinio, quoquo modo poteris, transigas; si in eo, quod ostenderat, non stat, mihi maxime placet ea, quae male

empta sunt, reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius addantur, quam ullus sit scrupulus. Valde hoc velim, ante, quam proficiscare, amanter, ut soles, diligenterque conficias.

Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem? velim Syrpiae 5 condicione, sed facile patior; accommodatius enim nobis erit ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit, et, iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit, scierimus. Interea quidem cum Musis nos delectabimus 10 animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti; neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere, quod a me ipse non desciverim.

De geographia, dabo operam, ut tibi satisfaciam ; sed nihil certi polliceor. Magnum opus est, sed 15 tamen, ut iubes, curabo, ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet. Tu quicquid indagaris de re publica et maxime, quos consules futuros putes, facito ut sciam. Tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare.

Terentiae saltum perspeximus. Quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus, quo minus Epirum ipsam possidere videamur.

20

Nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. Tu, si in Formiano non erimus, si nos 25 amas, in Pompeianum venito; id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.

De muro imperavi Philotimo, ne impediret, quo minus id fieret, quoa tibi videretur; tu censeo tamen adhibeas Vettium. His temporibus, tam dubia vita 30 optimi cuiusque, magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen, ut nihil minus velim, quam Pomponiam et puerum versari in timore. ruinae.

IV.

Scr. in Formiano mense Aprili A. u. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Facinus indignum! epistolam avlopeì tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistolas neminem reddidisse! At scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse, 5 quo ego dederam, et ad me in Formianum relatum esse; itaque tibi tuam epistolam iussi referri, ex qua intellegeres, quam mihi tum illae gratae fuissent.

[ocr errors]

Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum ves10 trum ferre possunt. Si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Дatorрvyoviŋv - Formias dico, qui fremitus Λαιστρυγονίην hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. Credas mihi velim: 15 neminem adhuc offendi, qui haec tam lente, quam ego fero, ferret.

Qua re, mihi crede, piλooopŵμev: iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. Tu si ad Sicyonios litteras habes, advola in Formianum, unde nos pridie 20 Nonas Maias cogitamus.

V.

Scr. ab Appi Foro mense Aprili a. u. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Volo ames meam constantiam. Ludos Anti spectare non placet. Est enim vπоσоλоIKOV, cum velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ȧva

palveolar non solum delicate, sed etiam inepte peregrinantem. Qua re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. Nunc fac, ut sciam, quo die te visuri simus. Ab Appi Foro, hora quarta. Dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.

5

VI.

Scr. Romae mense Sextili A. u. c. 695.

CICERO ATTICO SAL.

Numquam ante arbitror te epistolam meam legisse, nisi mea manu scriptam. Ex eo colligere poteris, quanta occupatione distinear; nam, cum vacui temporis nihil haberem et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.

IO

Primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum, nostrum amicum, vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere, ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire 15 nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere; consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.

20

Nos autem nam id te scire cupere certo scio publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus; ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum, quas gessimus, desiderioque versamur. Sed Bowπidos nostrae consanguineus non mediocris 25 terrores iacit atque denuntiat, et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. Quam ob rem, si

« IndietroContinua »