Immagini della pagina
PDF
ePub

me amas tantum, quantum profecto amas, si dormis, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis, curre; si curris, advola. Credibile non est, quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, 5 quantum in amore et fide ponam.

Magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. Permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. Cura, ut 10 valeas.

VII.

Scr. in itinere mense Aprili A. U. c. 696.

CICERO ATTICO SAL.

Utinam illum diem videam, cum tibi agam gratias, quod me vivere coëgisti! Adhuc quidem valde me paenitet. Sed te oro, ut ad me Vibonem statim venias, quo ego multis de causis converti iter meum. 15 Sed eo si veneris, de toto itinere ac fuga mea consilium capere potero. Si id non feceris, mirabor, sed confido te esse facturum.

VIII.

Scr. Brundisi prid. Kalendas Maias A. U. c. 696.

TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SUIS.

Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, 20 tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus.

Quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; sin haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu cas- 5 tissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.

Nos Brundisi apud M. Laenium Flaccum dies XIII. fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis impro- 10 bissimae poena deductus est, quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus prid. K.

Mai.; per Macedoniam Cyzicum petebamus.

15

O me perditum! O adflictum! Quid nunc rogem te, ut venias, mulierem aegram, et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum 20 est, quoquo modo potes ad me fac venias. Unum hoc scito si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte; mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae 25 serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere; impedit maeror. Tu quid egeris, nescio; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper 30

nostrum.

De familia liberata nihil est, quod te moveat: primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo. Ceterorum 35

servorum ea causa est, ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent, sin ad nos pertineret, servirent, praeterquam oppido pauci.

Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris, ut 5 animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eius modi, ut recte sperare possimus. Nunc, miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem 10 praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes. Honestissime viximus, floruimus. Non vitium nostrum, sed virtus nostra nos adflixit. Peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. Sed, si 15 hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus., Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius 20 officio vincit omnis. Pescennius est perbenevolus nobis, quem semper spero tui fore observantem. Siccal dixerat se mecum fore, sed Brundisio discessit.

Cura, quoad potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. Mea 25 Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola, et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr. K. Mai. Brundisio.

IX.

Scr. Dyrrhachi a. d. vi. Kal. Decembris A. U. c. 696.

TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE, CICERONI SUO SALUTEM DICIT.

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me, incredibilem tuam virtutem et fortitudinem

esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse! Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid 5 ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.

Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab eis me amari putabam, qui invidebant, eos 10 non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus. Nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea valetudo tuo labori desit. Res 15 quanta sit, intellego, quantoque fuerit facilius manere domi quam redire. Sed tamen, si omnis tribunos pl. habemus, si Lentulum tam studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum.

20

De familia, quo modo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quam diu fuit, me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo 25 neque Hispo veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat. Quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse 30 et vestrae pietatis et meae.

Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est, ut nihil supra possit. Utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. De Q.

fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. Quibus me voluisti agere gratias, egi et me a te certiorem factum esse scripsi.

[ocr errors]

5 Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te- me miserum! - quid futurum est? Et, si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere -tanta vis lacrimarum est - neque te in eundem fle10 tum adducam. Tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, vide, ne puerum perditum perdamus. Cui si aliquid erit, ne egeat, mediocri virtute opus est et 15 mediocri fortuna, ut cetera consequatur. Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam, quid agatur et vos quid agatis. Mihi omnino iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. Valete. D. a. d. vI. K. Decemb. Dyrrhachi.

20

Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si offendet me loci celebritas, alio me conferam; ad te scribam.

X.

Scr. Dyrrhachi mense Ianuario A. U. c. 697.

CICERO ATTICO SAL.

Litterae mihi a Q. fratre cum senatus consulto, quod de me est factum, allatae sunt. Mihi in animo 25 est legum lationem exspectare; et, si obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo. Tu, quaeso, festina ad nos venire.

« IndietroContinua »