Immagini della pagina
PDF
ePub

XIX.

Scr. Ephesi Kalendis Octobribus A. U. C. 704.

CICERO ATTICO SAL.

Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistolam tuam reddidit pridie Kal. Octobris.

Laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportuni5 tate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae. Batonius autem miros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, Caesarem exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores de10 signatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere. Sed heus tu, num quid moleste fers de illo, qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus?

Sed ad rem. Nos etesiae vehementissime tardarunt; 15 detraxit XX. ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistolam dedimus L. Tarquitio, simul e portu egredienti, sed expeditius naviganti; nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus. 20 Ita tamen properabamus, ut non posset magis.

De raudusculo Puteolano, gratum. Nunc velim dispicias res Romanas, videas, quid nobis de triumpho cogitandum putes, ad quem amici me vocant. Ego, nisi Bibulus, qui, dum unus hostis in Syria fuit, 25 pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem; nunc vero aloxpòv σiwπâv. Sed explora rem totam, ut, quo die

Sat

congressi erimus, consilium capere possimus. multa, qui et properarem et ei litteras darem, qui aut mecum aut paulo ante venturus esset.

Cicero tibi plurimam salutem dicit; tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.

XX.

Scr. Corcyrae xv. Kal. Decembris A. U. C. 704.

TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.

5

Septimum iam diem Corcyrae tenebamur; Quintus autem pater et filius Buthroti. Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum, nec mirabamur nihil a te litterarum; eis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura 10 igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat, qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, vale. XV. 15 Kal. Corcyra.

XXI.

Scr. A. U. C. 704?

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Si quid haberem, quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius; nunc, quae sint negotia, vides. Ego autem quo modo sim adfectus, ex Lepta et Trebatio poteris cogno- 20 scere. Tu fac, ut tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale.

5

XXII.

Scr. Formiis IX. Kal. Februarias A. U. c. 705.

TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. PLUR.

Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto, quid faciatis, Romaene sitis an mecum in aliquo tuto loco; id non solum meum consilium est, sed etiam vestrum.

Mihi veniunt in mentem haec: Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas IO secum habere. Haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum, tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode in nostris praediis esse possitis.

Mihi plane non satis constat adhuc, utrum sit 15 melius. Vos videte, quid aliae faciant isto loco femi

nae, et ne, cum velitis, exire non liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat, Philotimo dicetis. Et velim tabellarios insti20 tuatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam, ut valeatis, si nos vultis valere. VIIII. Kal. Formiis.

XXIII.

Scr. A. U. C. 706.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Da operam, ut convalescas; quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas. Vale.

XXIV.

Scr. Brundisi XVII. Kal. Quinctil. A. U. C. 707.

TULLIUS

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

S. V. B. E. V. Tullia nostra venit ad me pr. Idus 5 Iun.; cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia, ut longe alia in fortuna esset, atque eius pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo 10 Cn. Sallustium; si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Quinctilis.

XVII. K.

XXV.

Scr. Brundisi VII. Idus Quinctilis A. U. c. 707.

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

Quid fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius, quam oportuit; cum eo si locuta eris, intelleges, quid 15 fieri velim. Apertius scribi, quoniam ad illum scrip

seram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII. Idus Quinctilis.

XXVI.

Scr. Brundisi III. Idus Sextilis A. U. C. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Nos neque de Caesaris adventu 5 neque de litteris, quas Philotimus habere dicitur, quicquam adhuc certi habemus. Si quid erit certi,

faciam te statim certiorem. Valetudinem tuam fac ut cures. Vale. III. Idus Sextilis.

XXVII.

Scr. Brundisi prid. Idus Sextilis A. U. C. 707.

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

S. V. B. E. V. Redditae mihi tandem sunt a CaeIo sare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam procedam, an hic eum exspectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. 15 D. pr. Id. Sext.

XXVIII.

Scr. Brundisi Kalendis Septembribus A. U. C. 707.

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.

S. V. B. E. V. Nos cotidie tabellarios nostros exspectamus, qui si venerint, fortasse erimus certiores,

« IndietroContinua »