Immagini della pagina
PDF
ePub

quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. K. Septemb.

XXIX.

Scr. in Cumano A. U. C. 708.

M. CICERO S. D. M. MARIO.

A. d. vIIII. Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed 5 faciam ante te certiorem. Te cum semper valere cupio, tum certe, dum hic sumus; vides enim, quanto post una futuri simus. Qua re, si quod constitutum cum podagia habes, fac, ut in alium diem differas. Cura igitur, ut valeas, et me hoc biduo aut triduo 10 exspecta.

XXX.

Scr. in Cumano A. U. C. 708.

CICERO PAETO.

Heri veni in Cumanum; cras ad te fortasse, sed, cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem. Etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam venisset quaesissemque, quid ageres, dixit te in 15 lecto esse, quod ex pedibus laborares. Tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam; non enim arbitror coquum etiam te arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem cum minime edacem, tum 20 inimicum cenis sumptuosis.

XXXI.

Scr. in Antiati mense Septembri A. U. C. 708.

CICERO ATTICO SAL.

Male, me hercule, de Athamante; tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. Consolationum autem multae viae, sed illa rectissima; impetret ratio, quod dies impetratura est. Alexin 5 vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis eπidýμov, ad me cum Tisameno transferamus; tota domus vacat superior, ut scis. Hoc puto valde ad rem pertinere.

XXXII.

Scr. Romae A. U. C. 708.

CICERO SERVIO SAL.

Asclapone Patrensi, medico, utor familiariter eiusIo que cum consuetudo mihi iucunda fuit, tum ars etiam, quam sum expertus in valetudine meorum; in qua mihi cum ipsa scientia, tum etiam fidelitate benevolentiaque satis fecit. Hunc igitur tibi commendo et a te peto, ut des operam, ut intellegat diligenter me 15 scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse; erit id mihi vehementer gratum.

XXXIII.

Scr. Romae ineunte anno A. U. C. 709.

M. CICERO S. D. C. CASSIO.

Longior epistola fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te; longior autem, si

φλύαρον aliquem habuissem; nam σπουδάζειν sine periculo vix possumus. "Ridere igitur," inquies, "possumus." Non, me hercule, facillime; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. "Ubi igitur," inquies, "philosophia?" philosophia?" Tua quidem 5 in culina, mea in palaestra est. Pudet enim servire; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam.

De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. Te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. Sed 10 flagitat tabellarius; valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.

XXXIV.

Scr. Asturae mense Martio A. U. C. 709.

CICERO ATTICO SAL.

Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser, videbis. In hac solitudine careo omnium colloquio, cumque mane me in silvam 15 abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum; secundum te nihil est mihi amicius solitudine. In ea mihi omnis sermo est cum litteris; eum tamen interpellat fletus, cui repugno, quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto, ut suades, rescri- 20 bam; eas litteras cras habebis. Cum erit cui des,

[blocks in formation]

potius accedam, si diutius impediere; etsi ne disces

sissem quidem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. Quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et, cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit; nunc tamen ipsum sine te esse non 5 possum. Sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram, nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem; idem enim te impediret, quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. Mihi adhuc nihil aptius fuit hac solitudine, quam vereor ne Philippus Io tollat; heri enim vesperi venerat. Me scriptio et litterae non leniunt, sed obturbant.

XXXVI.

Scr. Asturae mense Martio A. U. C. 709.

CICERO ATTICO SAL.

Dum recordationes fugio, quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum; quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. Etenim 15 habeo non nullos ex eis, quos nunc lectito, auctores, qui dicant fieri id oportere, quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo: de fano illo dico, de quo tantum, quantum me amas, velim cogites. Equidem neque de genere dubito - placet enim mihi Cluati,de re statutum est enim, de loco non numquam. Velim igitur cogites.

20 neque

Ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monumentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Grae25 corum et Latinorum, quae res forsitan sit refricatura vulnus meum; sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus, cum non ero, magis me movet quam hoc exiguum, quod

mihi tamen nimium longum videtur; habeo enim nihil, temptatis rebus omnibus, in quo adquiescam. Nam, dum illud tractabam, de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem, quam, 5 quod eram veritus, non obturbavit Philippus; nam, ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.

Epistolam, quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi, misi ad te. Curabis cum tua perferendam; eius tamen misi ad te exemplum, ut, si minus place- 10 ret, ne mitteres.

Domestica quod ais ordine administrari, scribes, quae sint ea; quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur; nam, Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.

De sorte mea Sul- 15 picio confido et Egnatio scilicet. De Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?

Tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile; est enim longum iter, discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno 20 dolore dimittam. Sed omnia, ut voles; ego enim, quidquid feceris, id cum recte, tum etiam mea causa factum putabo.

XXXVII.

Scr. Asturae exeunte mense Aprili A. U. C. 709.

CICERO ATTICO SAL.

Fanum fieri volo, neque hoc mihi eripi potest. Sepulcri similitudinem effugere non tam propter poe- 25 nam legis studeo, quam ut maxime adsequar ảπoðéwow. Quod poteram, si in ipsa villa facerem, sed, ut

σιν.

« IndietroContinua »